Oldalképek
PDF
ePub

qualitatem. Licet enim patrocinium justum possit vendere advocatus, et peritus juris sanum consilium, judicium vendere omnino non licet. Cicero quum in Palatio domum vellet emere, et pecuniam in præsens non haberet, a Sylla qui tunc reus erat, mutuo sestertium vicies tacite accepit. Ea res priusquam emeretur, prodita est, et in vulgus exivit, objectumque est ei, quod pecuniam domus emendæ causa a reo accepisset. Tunc Cicero inopinata exprobratione permotus, accepisse se negavit, dicens se domum non esse empturum. Atque adeo falsum est quod, inquit, objicitis, ut verum sit me pecuniam accepisse, si domum emero. Sed quum postea emisset, et hoc mendacium in Senatu ei ab inimicis objiceretur, risit satis, atque inter ridendum, Imprudentes, inquit, homines estis, quum ignoratis prudentis et cauti patrisfamilias esse, quod emere velit, se empturum esse negare, propter competitores emptionis. Sic itaque, quod inficiari non poterat, urbano facetoque diluit dicto, rem magis dignam faciens risu, quam crimine. Familiare siquidem habebat, ut quotiens objectum turpe abnegare non posset, responsione joculari illud eluderet. Amplectendæ memoriæ, et imitandæ sanctitatis summus Pontifex Eugenius, quem vidisti, nullum omnino munus hominis litigantis recipiebat, aut cui litem crederet imminere. Unde quum in adventu suo Prior quidam modicæ facultatis, cujus causam nondum audierat, ei marcam auri devotione multa instanter offerret, Nondum, inquit, domum ingressus es, et jam vis corrumpere dominum? Corruptionem namque vir sanctus credidit, quicquid offerebatur judici lite pendente. Bernardus Clarevallensis monachus, et sanctorum Cosmæ et Damiani diaconus cardinalis, Romæ degens in excelsis singulariter habitavit, excutiens manus suas ab omni munere,

ut

nondum natus sit, cujus aurum, vel argentum in munus acceperit. Quid referam Martinum, qui contra morem a legatione rediens pauper, quum ab Episcopo Florentino equum, socio necessarium, magna compulsus instantia, accepisset, eundem restituit donatori, ex quo eum ab initio dati muneris, causam in Romana ecclesia ventilandam habuisse cognovit. Quod et plenius S. Bernardus Clarevallensis abbas, qui eum perfectius noverat, refert in libro doctrinali, quem ad S. Eugenium de contemplatione vel consideratione scribit. Taceo quod venerabilis pater Gaufridus Carnotensis, legatus Aquitaniæ, provincialium munera non recepit, nisi in causa esculenti et poculenti, et hoc cum summa frugalitate; sed omnia quæ in xeniorum ratione offerebantur, ut stercora contemnebat. Testatur sanctus Clarevallensis, quod piscem, quem vulgo sturionem dicunt, a devoto quodam legationis suæ clerico gratis accipere noluit, nec ante acquievit offerentis improbitati, quam ei pro admisso xenio pretium numeraret.

Cap. 16. De crimine repetundarum, quo tenentur et præsides, et judices, qui aliquid omnino accipiunt propter eas res, quæ sibi sunt ex officio faciendæ : et de Samuele, qui docet juge sacrificium esse debere in domo judicis, quæ seipsam oblatione justitiæ, et bonorum operum exhibet templum Dei.

SED crebrescentibus vitiis, etiam in clero sunt hodie continentiæ tantæ exempla rarissima, quum tamen de censura legum, summa continentia magistratibus omnibus sit indicta. Adeo quidem, ut qui ordinariam gesserit potestatem, quicquid ex vetere delegationis titulo profligaverit, cum dispendio pudoris atque fortunæ, id est, donoris atque dignitatis, de propriis facultatibus intra provinciam positus inferre

cogatur. Lege quoque Julia repetundarum tenetur, qui, quum aliquam potestatem haberet ob judicandum, vel non judicandum, decernendum, vel non decernendum aut ob denunciandum testimonium, vel non denunciandum, pecuniam acceperit; et in summa, quo magis aut minus quid ex officio suo faceret. Nec usu capi potest quod accipitur, antequam redeat in potestatem ejus a quo profectum est, aut heredis. Venditiones quoque et locationes, pluris minorisve factas, lex ista rescindit, et ea damnati, testimonium publicum dicere, aut judices esse, aut postulare prohibentur. Et licet convicti extra ordinem hodie puniantur, plerumque damnantur exilio, vel etiam durius, prout admiserint. Sed et ab heredibus pœna repetitur. Inspice verba legis, et quanta indignatione crimen hoc persequatur attende. Ut unius, inquit, pœna, metus possit esse multorum, ducem qui male egit ad provinciam, quam nudaverat, cum custodia competenti ire præcipimus, ut non solum quod egit, non dicam domesticus, sed manipularius et minister accepit, verum ut id quod ipse a provincialibus meis rapuit, aut sustulit, in quadruplum invitus exsolvat. Itemque: Omnes cognitores et judices a pecuniis, atque patrimoniis manus abstineant, neque alienum jurgium putent suam prædam. Etenim privatarum litium cognitor, idemque mercator, statutam legibus cogetur subire jacturam. Et illud: Jubemus quoque et hortamur, ut, si quis forte honoratorum, decurionum, possessorum, postremo etiam colonorum, a cujuslibet ordinis judice fuerit aliqua ratione concussus, si quis sciat venalem de jure fuisse sententiam, si quis pœnam vel precio remissam, vel vitio cupiditatis ingestam: si quis postremo quacunque de causa improbum judicem potuerit approbare, is vel administrante eo, vel post administrationem depositam in publicum

prodeat, deferat crimen, delatum approbet, quum probaverit, et victoriam reportaturus et gloriam. Utinam hæc vel andiantur a nostris, nam ut serventur optare vix audeo. Quos quotiens diligentius intueor, concussores mihi potius videor videre, quam judices, ac si ad hoc solum dati sint, ut provinciam spolient. Sed et leges ipsæ et consuetudines, quibus nunc vivitur, insidiæ sunt, et laquei calumniantium. Verborum tendiculæ proponuntur, et aucupationes syllabarum; væ simplici qui syllabizare non novit! Feci, inquit, judicium et justitiam, non tradas me calumniantibus me. Ac si aperte dicat: Qui judicium pervertunt, et justitiam deserunt, tradantur calumniatori, qui filios Adam ante conspectum Domini accusat die ac nocte. Legitur in libro Regum, ad universum Israel dixisse Samuelem: Ecce audivi vocem vestram juxta omnia quæ loquuti estis ad me, et constitui super vos regem. Et nunc rex graditur ante vos, ego autem senui et incanui. Porro filii mei vobiscum sunt. Itaque conversatus sum coram vobis, ab adolescentia mea, usque ad diem hanc. Ecce præsto sum. quimini de me coram Domino, et coram Christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim, aut asinum, si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi, et contemnam illud hodie, restituamque vobis. O pudicum animum, o continentem manum, o judicem incorruptum, et vocem magnificam, admirandam, et imitandam universis, quæ de conscientia pura sic loquitur! Loquimini de me coram Domino et Christo ejus, qui in cœlo et terra judices judicant. Loquimini, inquam, si bovem cujusquam aut asinum tulerim. Utique villas et prædia, aut immensa pondera auri vel argenti, aut pretiosæ supellectilis onera non extorserat, qui magni reputabat judicem bovem oblatum accepisse vel asi

Lo

num. Si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem. Neminem injuste vexaverat, qui omnes calumnias excludebat, nec judicium ejus pervertebat caro vel sanguis, qui nullum unquam oppressit. Si enim in manus ejus quisquam inciderat, non eum judex, sed propria iniquitas opprimebat. Si de manu cujusquam munus accepi, contemnam illud hodie, restituamque vobis. Quid quæso expressius dici poterat? Ut in summa omnem avaritiæ suspicionem tollat, nullius muneris conscientiam docet se habuisse, paratus contemnere et restituere, si quid omnino exigi posset. Malebat enim illud restituere in præsenti, quam cum usuris reddere in futuro, et contemnere illud hodie, satius judicabat, quam in conspectu Dei et omnium electorum, ex ea causa in ævum contemptibilis apparere. Sed quid ad hanc constitutionem ejus respondit auditor? Audi. Et dixerunt. Qui? Utique totus Israel. Nam ad omnes sermon direxerat. Non es calumniatus nos, neque oppressisti, neque tulisti de manu alicujus quippiam. Si quis proconsulum, præsidumve, aut tribunus, aut centurio, decuriove, aut omnino aliquis magistratus tale testimonium a provincialibus meruit, ad provinciam nostram quæso accedat, ut nostros doceat magistratus. Nam de vicecomitibus, et justitiis, quæ, ut vulgari nostro utar, recte dicuntur ERRANTES, nihil tale auditur, eo quod diligunt munera, et sequuntur retributiones, nec liberant pauperem a potente, advenæ et pupillo non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad eos. Porro nec judices ecclesiastici sequuntur Samuelem, sed sicut populus, sic et sacerdos. In commune conqueritur sapientia: Tenentes legem nescierunt me: principes facti sunt, et ego ignoravi. Quod ut ab humilioribus liqueat, qui decani sunt, vel archidiaconi, nisi illi, ut Simon noster vene

« ElőzőTovább »