Oldalképek
PDF
ePub

patrocinii fidelissime implendum est, et sine adversariorum injuria. Rationibus namque, non probris contendendum est, et ex edicto principis patitur opinionis dispendium, quisquis negotio derelicto, procax in adversarii sui contumeliam aut palam pergit, aut subdole. Sed licet patrono merces ex causa honorarii debeatur, concinnatorem vel redemptorem litium esse non licet, ut certæ partis emolumentum cum gravi damno litigatoris, et quadam deprecatione paciscatur. Quicquid autem patronus allegaverit præsente domino, perinde est habendum, ac si proferatur a domino, nisi ex continenti, id est, infra proximum triduum contradixerit. Licet autem patronum vinci contigerit, in nullo læditur fama ejus, si nihil omisit ex contingentibus, et clientis sui justitiam fideliter fovit. Non enim cogitur patrocinari mendacio. Si quid vero læsionis affert causa, in litigantes cadit, sive civiliter, sivr criminaliter actum sit. Hoc autem quicquid sit, sententia diffinitiva declarat, quæ reos condemnat, vel absolvit, et interdum in ipsos auctores consultissime acerbitatis effundit aculeos. Nam ut de civilibus taceatur, in quibus tamen est eadem invenire, accusatorum temeritas tribus modis detegitur, tribusque subjicitur pœnis. Aut enim calumniantur, aut prævaricantur, aut tergiversantur. Est autem calumniari, crimina falsa intendere. Prævaricari, vera abscondere. At in universum ab accusatione desistere, tergiversari est. Sed lege Remia calumniantes ad vindictam poscit similitudo supplicii, ita tamen ut postquam reus absolutus fuerit quum de accusatoris consilio et mente constiterit, si justo errore lapsus est, absolvatur. Si vero in evidenti calumnia deprehensus est, pœna legitima condemnetur. Quod ipsius pronunciationis manifestatur verbo. Nam si pronunciatum est, non probasti, pepercit actori. Si

vero calumniatus es, condemnavit eum: et licet de pœna infamiæ nihil subjecerit, tamen potestas legis adversus eum exercebitur, adeo ut importet infamiam.

Cap. 14. De ratione instrumentorum.

AT in ipsa disquisitione consilii, tam in civilibus quam criminalibus causis, ad examinandas probationes, instrumentorum ratio habenda est. Et quidem instrumenta dicuntur omnia, quibus causa instrui potest, sive sint testimonia, sive testes: hæc tamen illis potiora sunt, eo quod testes testimoniis præferantur. Nam quum testes examinari possint, testimonia semper, et apud omnes eadem sunt. In ipsa vero testium examinatione, non potest ex regula aliqua diffiniri, quid magis judicem sequi oporteat. Si enim omnes testes ejusdem honestatis et æstimationis sint, et negotii qualitas, ac judicis motus cum his concurrerit, sequenda sunt omnia testimonia. Sin vero quidam eorum aliud dixerint, licet in pari numero, credendum est quod naturæ negotii convenit, quod inimicitiæ aut gratiæ suspicione caret, confirmabitque judex motum animi sui ex argumentis et testimoniis, quæ rei aptiora, et vero proximiora esse compererit. Non enim ad multitudinem respici oportet, sed ad sinceram testium fidem, et testimonia, quibus potius lux veritatis assistit. Ipsis quoque præsumptionibus frequentissime stabit, donec probetur contrarium. Nam et Salomon, quum in litigio meretricum infantem dividi præcepisset, et altera eum mallet alteri vivum cedere, ipsa tamen reclamante, Nec mihi nec tibi sit, sed dividatur, illi vivum infantem restituendum censuit, quæ non acquievit, ut vivus moreretur. Argumento siquidem probabili trahebatur, ut matrem crederet quæ diligebat; quum opinionem ejus, aut

fidem, adversa probatio nequaquam evacuaret. Unde et D. Adrianus rescripsit, judicantis dilatans in examinatione testium facultatem; et verba quidem epistolæ sunt hæc Tu magis scire potes quanta fides habenda sit testibus, qui cujus dignitatis, et cujus æstimationis sint, et qui simpliciter visi sint dicere, utrum unum eundemque sermonem meditatum attulerint, an ad ea quæ interrogaveris, ex tempore verisimiliter responderint. Quæ argumenta, et quemadmodum, cuique rei probandæ sufficiant, nullo certo modo satis diffiniri potest. Alias numerus testium, alias dignitas et auctoritas, alias veluti consentiens fama confirmat rei, de qua quæritur fidem. Hoc igitur solum tibi respondere possim summatim, non utique ad unam speciem, probationis cognitionem statim allegari debere, sed ex sententia animi tui, te æstimare oportere, quid aut credas, aut parum probatum tibi opineris. Judici vero plurimum licet, dum in omnibus serviat veritati, quam si (ut solet) apud improbos periclitari cognoverit, ad professionem ejus qui necessarii fuerint, evocabit, et ad testimonium compellet invitos: his tamen exceptis, quos adversus certas personas testificari jura non cogunt.

Cap. 15. Quæ pertineant ad religionem Proconsulum, præsidum, et ordinariorum judicum, et quatenus xenia protendi liceat ; et de Cicerone, Bernardo, Martino, Gaufrido Carnotensi.

PERTINET autem ad religionem præsidis, providere ne potentiores viri injuriis afficiant humiliores, ne defensores eorum calumniosis criminibus insectentur innocentes. Prohibebitque illatas exactiones, et violentias factas, et extortas metu venditiones, et cautiones, vel sine pretii numeratione, ne et ipse provinciam in præbendis hospitiis oneret, denique ne

quis iniquum lucrum, vel damnum sentiat, præcavebit. Congruit enim bono et gravi præsidi, curare ut pacata et quieta sit provincia: quod facile obtinebit si solicite agat, ut malis hominibus provincia careat, eosque conquirat. Nam et sacrilegos, latrones, fures, plagiarios conquirere debet, et prout quisque deliquerit, in eum animadvertere, receptatoresque eorum, sine quibus latro diutius latere non potest. Omni vero jus reddenti observandum est, ut in adeundo quidem facilem se præbeat, sed contemni non patiatur. Unde mandatis adjicitur, ne præsides in ulteriorem familiaritatem provinciales admittant. Nam ex conversatione æquali, contemptio nascitur dignitatis. Et summatim ita jus reddi debet, ut auctoritatem dignitatis ingenio suo augeat. Sed et in cognoscendo, nec excandescere adversus eos, quos malos putat, nec precibus calamitosorum illachrymari oportet. Id enim non est constantis et recti judicis, cujus motum animi vultus detegit. Quid enim in viro gravi deformius, quam si ad auram genæ pallent, cutis in rugas contrahitur, scintillant oculi, turbatur vultus; aut si sanguinem faciei ira accendit, et quasi excludit in superficiem, spumantia torquentur labia, brachia jactantur, saliunt pedes, corpus trepidat, et toto gestu non tam iratum exprimit, quam insanum. Certe quum tales video, compatior illis, mihique metuo, memor hominum, quos in Africa esse, in libro naturalis historiæ apud Plinium didici. Dicuntur enim effascinare voce et lingua, ut si impensius forte laudaverint pulchras arbores, segetes amoniores, lætiores infantes, equos egregios, pecudes pastu et cultu optimas, repente moriantur, aut pereant. Fascinatio quoque oculorum exitialis est. Refert idem homines esse in Illyricis, qui interimant videndo, quos diutius irati viderint. Eosque ipsos mares, feminasque qui

[blocks in formation]

visu nocentes sunt, pupillas in singulis oculis habere binas. Apollonides quoque perhibet, in Scythia nasci fœminas, quæ Bithiæ vocantur, et easdem in oculis binas habere pupillas, et perimere si quem visu forte iratæ aspexerint. Vereor ne his cognati sint judices iracundi. Tradunt etiam Physiognomi, eos qui habent oculos maculosos, ad nequitiam proniores. Quæ vero de præsidibus, aliisque judicibus dicta sunt, debent et apud proconsules, quos nostrates vulgariter dicunt JUSTITIAS esse ERRANTES, obtinere. Et nomen quidem erroris, etsi non officio, personis tamen eorum convenit, qui euntes post concupiscentias suas, in sectatu avaritiæ, et deprædatione popularium, a tramite æquitatis aberrant. Debent autem officia omnium esse gratuita, ut nihil ultra statutum exigatur, sed nec recipiatur. Sed forte quid statutum sit, quæris. Plebiscito continetur, ne quis præsidum munus donumve caperet, nisi esculentum poculentumve, et id quidem intra dies proximos prodigatur. Quod et ad proconsules, aliosque magistratus ex mandato Principis transit. Non vero in totum debent xeniis abstinere, sed modum adhibere. Ut vero nec in totum abstineant, nec avare modum xeniorum excedant, Divus Severus, et Imp. Antoninus elegantissime sunt epistola moderati. Cujus epistolæ verba sunt hæc: Quantum ad xenia pertinet, audi quod sentimus. Vetus proverbium est, Nec omnia, nec semper, nec ab omnibus. Nam valde inhumanum est, a nemine accipere; sed passim, vilissimum; et per omnia, avarissimum. Quod autem mandatis continetur, ne domum vel munus ipse Proconsul, vel qui in alio officio erit, accipiat, ematve quid, nisi victus quotidiani causa, quod ad xenia jam non pertinet, sed ad ea quæ eduliorum excedant usum. Sed nec xenia producenda sunt, ad munerum

« ElőzőTovább »