Oldalképek
PDF
ePub

extorqueant impudenter. Pudor autem abjicitur, simul ac ad exactiones ventum est. Verbum, inquit, verecundum supplici ac submissa voce dicendum, Rogo, nec gratis tulit, qui quum rogaret accepit. Bis enim emit, qui rogat. Ad rei namque vel spei pretium, verecundiam vendidit. Munus vero justæ reprehensionis non habet notam, quod devotio liberalitatis obtulit, non improbitas deprecantis extorsit. Ita tamen ut iniquorum munera non acceptet, quum ingrati hominis sit, votis non fovere beneficium, et impium pro muneribus justificare, dicente Domino, sit iniquum. Utique beneficium accipere est vendere libertatem, et dedecens est servos esse qui debent aliis imperare. Verumtamen et causæ ratio habenda est et personæ, ut nec a turpi, nec turpiter accipiatur, quod ex loco, et tempore, et modo latius oportet inquiri. Nam plerumque a manu, plerumque a causa, a tempore interdum, interdum a loco, vel modo, splendent munera vel sordescunt. At improbitas curialium eo usque innotuit, ut de testimonio conscientiæ, de venustate morum, de odore opinionis, de sinceritate causæ, de torrente eloquentiæ, nisi pretio interveniente, quis frustra confidat.

Ipse licet venias Musis comitatus, Homere,
Si nihil attuleris, ibis Homere foras.

Non modo leones et tigrides, eloquentiæ beneficio lenisse dictus est Orpheus, sed apud ipsum Ditem vox dulcior peroravit, canemque tricipitem exoravit causa favorabilior, ut admissam semel Eurydicem contra morem inferorum liceret educere. Tu vero licet Orpheus sis, aut Arion, vel ille qui solo testudinis sono, saxa, ut dicitur, emollivit, nihil apud curiales efficies, nisi plumbea eorum corda aureo vel argenteo malleo vanitatis vel cupiditatis incude emollias. Inclementiam Cerberi omnes abhorrent. Ego

me credo vidisse ostiarios Cerbero duriores. Apud inferos tamen Cerberus unus est. Quot sunt diverticula Curialium, tot Cerberi sunt. Atrienses quoque Cerberos sustinebis, totamque familiam, quæ semper aut mordet, aut latrat. Omnes vero quotquot sunt, in uno medicos audierunt, dicentes: Dum dolet accipe, facturi etiam si sibi expedire crediderint, ut doleat quod sanum est. In uno tamen piissimos esse miraberis, quod querelas libenter audiunt, fovent humiliorum causas, et eo usque patrocinantur afflictis, dum exhauriant loculos pleniorum. Nam quocunque modo causa procedat, hoc semper agitur ut loculi impleantur, etsi avaritia nequeat satiari. Quisquis in istorum manus inciderit, si pœnitens invenitur, opinor hæc tormenta ei sufficere posse ad veniam. Nihil enim adeo grave est, quod hic expiari non possit. Quid enim miserius est, quam superbis assidere liminibus, prætergredientium tolerare fastum, et contemptibilium calcari contemptu, perferre molestias excussorum, et ab indignis quævis indigna perferre ? Socrates, quum eum Alcibiades interrogaret, quare Xanthippem uxorem admodum morosam et jurgiosam, et quæ diu noctuque muliebribus scatebat molestiis, domo non abigeret, inquit: Quum talem domi perpetior, insuesco, et exerceor ut cæterorum quoque foris petulantiam, et injuriam facilius feram. Veteri celebratur proverbio: Quia vacuæ manus temeraria petitio est, et profecto importunus precator est, qui dandas res ad verba confidit. Utrobique enim, scilicet apud curiales et medicos, obtinet,

Pro solis verbis, montanis utimur herbis,
Pro caris rebus, pigmentis et speciebus.

Inter alios tamen benigniores sunt, qui minimum possunt, licet fere omnes proni sint ad nocendum, quod cuivis longe facilius est, quam prodesse. Ex

erceant ergo nundinas suas, loculos alienos exhauriant, farciant suos, possideant quantum Pacuvius, montibus aurum exæquent, nec ament aliquem, nec amentur ab ullo, sint admirationi ignotis, dum domesticis sint odio, vel contemptui. Tale aliquid in veterum Romanorum scriptis invenies. Quum P. Cn. Græcinus, aut si alio potius dicitur nomine, argueretur ab amicis, quod uxorem formosam, castam, et nobilem repudiaret, respondit: Et hic soccus quem cernitis, novus, elegans, et inspectoribus omnibus placens est, sed nemo scit præter me solum ubi me premat. Legitur in libro Numerorum, quod cum Madianitis fornicans Israel, indignationem Domini provocaverit, donec Phinees Zambri, filium Salomi cum succuba Madianitide, educto ense transverberavit, et in occasu nocentum quievit ira Dei. Factus est ergo sermo Domini ad Moysen dicens: Tolle cunctos principes populi, et suspende cos contra Solem in patibulis. Peccaverat quidem populus, et fornicatio principum non exprimitur, rapi tamen præcipiuntur principes ad patibulum, et in pœna eorum quies delinquenti populo reparatur, eo quod ex negligentia præsidentium sæpissime provenit excessus subditorum. Refert itaque potestatis istorum cohibere malitiam, et eisdem de publico providere, ut omnis grassandi occasio subtrahatur. Quod et in jure Romano antiquitus cautum est, alioquin auctor videbitur maleficii, quod prætermisso officio emendare contemnit. His enim flagellis hominum, innocentiumque terroribus, quo præclarior et potentior, eo plenior et perniciosior curia est. Frequens etenim est, ut curia recipiat vel faciat vitiosos, apud quos invalescit audacia delinquendi, quum ex familiaritate potentum, vitiis indulgetur. Sed et de anteacta vita cujuscunque, frustra præsumitur, quum inter curiales vix possit innocentia

[blocks in formation]

retineri. Quis est enim cui virtutem non excutiant curialium nugæ? Quis est tantus, quis tam solidus, ut corrumpi non possit? Optimus est qui resistit diutius, qui validius, qui corrumpitur minus. Nam ut sit virtus incolumis, a curialium vita divertendum est. Provide, quisquis hoc dixerit, et prudenter curiæ naturam expressit :

exeat aula,

Qui vult esse pius.

Unde eleganter fons Salmacis, infamia molliciei insignis, eidem comparatur. Ut enim in fabulis est, unda illius aspectu decora est, gustu dulcis, suavis tactu, et omnium sensuum usu gratissima, sed tanta mollicie ingredientes enervat, ut viris effeminatis nobiliorem adimat sexum; nec ante quisquam egreditur, quam stupeat et doleat se mutatum esse in feminam. Aut enim cedens omnino sexus in deteriorem degenerat, aut veteris dignitatis aliquo manente vestigio, hermaphroditum induit, qui quodam delinquentis naturæ ludibrio, sic utriusque sexus ostentat imaginem, ut neutrius retineat veritatem. Hac autem poetici nube figmenti nugarum curialium repræsentatur imago, quæ viros abjecta virtute emolliunt, aut virtutis imagine retenta pervertunt. Qui curialium ineptias induit, et philosophi, vel boni viri officium pollicetur, Hermaphroditus est, qui duro vultu et hispido muliebrem deturpat venustatem, et virum muliebribus polluit, et incestat. Res siquidem monstruosa est, Philosophus curialis: et dum utrumque esse affectat, neutrum est, eo quod curia philosophiam excludit, et ineptias curiales philosophus usquequaque non recipit. Non tamen ad omnem curiam comparatio transit, sed ad illam duntaxat, quæ insipientis distemperatur arbitrio. Qui enim sapiens est, nugas abigit, componit domum, et universa illius subjicit

rationi. Ut enim ait Sapientia: Quæ communicatio sancto homini ad canem, aut luci ad tenebras? Omne animal diligit sibi simile, et omnis homo proximum suum. Omnis caro ad similem sibi conjungitur, et omnis homo sociabitur simili sibi. Si lupus agno aliquando communicavit, sic peccator justo.

Cap. 11. De oculis, auribus, et lingua potestatum, et de officio præsidis, et quod judicem oportet habere juris et æqui notitiam, voluntatem boni, et potestatem exequendi, et quod juramento debet esse alligatus legibus, et a sordibus munerum alienus. SEQUITUR oculorum, aurium, et linguæ, collatio, quam in præsidibus provinciarum consistere superius dictum est. Præses igitur est qui in jure reddendo, provincialibus præsidet. Hic autem æqui et iniqui debet habere notitiam, et facultatem, et animum ejus, quod justum est, exequendi. Nam sicut medico eventus mortalitatis imputari non debet, ita si quid triste per imperitiam ejus contigerit, ei merito imputatur. Quod si novit, et non vult, non ex ignorantia, sed ex malitia condemnatur. Finis siquidem utriusque damnatio est: licet ignari mitius puniantur, nisi forte ignorantiam negligentia procuraverit. Nam si ignorantia invincibilis est, non affert mortem, sed ab innatis tenebris excusatur. Si vero scit, et vult æquitati servire, nec potest, non tam præsidis est culpa, quam principis. Sed ad religionem judicis hæc eadem pertinere, certissimum est, quum ipsum juris oporteat habere notitiam, voluntatem boni, vires exequendi, et sacramento debeat esse legibus obligatus; ut sibi omnino illicitum noverit, ab earum sinceritate divertere. Nam de sapientia ejus, sapientia docet. Judex, inquit sapiens, judicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit. Secundum

« ElőzőTovább »