Oldalképek
PDF
ePub

ex inopia reticentur, nisi ex ea forte quam parit copia, sed ne mentes lugentium adhuc immoderato dolore sauciatas, recentium refricatione vulnerum, gravius ulceremus. Domestica namque sunt exempla quam plurimis. In tantam vero quidam hujus vanitatis instinctu erupere vesaniam, ut hostes naturæ fierent, conditionis suæ immemores, divini judicii contemptores, dum in vindictam ferarum, imaginem Dei exquisitis suppliciis subjugarent. Nec veriti sunt hominem pro bestiola perdere, quem unigenitus redemit sanguine suo. Quæ feræ naturæ sunt, et de jure occupantium fiunt, sibi audet humana temeritas inspiciente Domino vendicare, et idem juris in omnibus ubicunque sint statuit, ac si claustri sui indagine universa cinxisset. Quodque magis mirere, pedicas parare avibus, laqueos texere, allicere modis, vel fistula, ac quibuscunque insidiis supplantare, ex edicto sæpe fit criminis, et vel proscriptione bonorum mulctatur, vel membrorum punitur salutisque dispendio. Volucres cœli et pisces maris communes esse audieras, sed hæc fisci sunt, quas venatica exigit ubicunque volant. Manum contine, istarum abstine, ne et tu in pœnam læsæ majestatis, venantibus cadas in prædam. A novalibus suis arcentur agricolæ, dum feræ habeant vagandi libertatem. Illis ut pascua augeantur, prædia subtrahuntur agricolis sationalia, insitiva colonis, compascua armentariis et gregariis, alvearia a floralibus excluduntur, ipsis quoque apibus vix naturali libertate uti permissum est. Deus bone, quod æstrum, et cæteras pestes, quæ non feras, sed delitias potentum exagitant, toto potentatu suo non possunt abigere, quum et culex in ultionem hominis armatus, acrimoniæ suæ aculeos in feras recte exerceat. Sic si hic fueris, in annos cogeris sata redimere vel amittere. Elige utrum

mavis de æquissimo jure Quiritum, rerum vel salutis utrobique dispendium imminet. Si venatorum quispiam pertranseat fines tuos, ei, quæ domi habes, incunctanter et reverenter expone, quodque domi non est, et habet vicinus, in usus illius eme, ne ex edicti licentia tua auferat vel invito, et de irreverentia et contemptu cogaris in centuria aut foro præsidis vel proconsulis, aut fortasse in concilio, læsæ majestatis reddere rationem. Protenditur etenim patrimonium fisci, dum de alieno quacunque ratione familia sumptum facit. Verum ne venaticam et alias curialium nugas, non tam judicio quam odio stilus persequi videatur, eam indifferentibus connumerandam facile libensque consentio, nisi quia immoderato voluptatis incursu, virilem animum concutit, et fundamentum subvertit rationis. Non tamen ob hoc erit usquequaque culpabilis, quum et vinum, quod inebriat, subversionis culpam retorqueat in bibentem, et senex sæpe non tam ætatis, quam suo vitio, sensum proferat puerilem. Potest igitur venatica esse utilis et honesta; sed ex loco, tempore, modo, persona, et causa. Persona namque venustat studium, dum suo insistit officio et non præripit alienum. Nec est quod quemquam magis deceat, quam quod officio cujusque magis accommodum est. Præclare siquidem ait Ethicus, singularum personarum decora describens, Id unumquemque decet maxime, quod est cujusque maxime. Quid ergo mihi et tibi cum venatoris professione? Sua namque neglecta turpissimum est, quemque studiosius in aliena versari. Quid ei cum privato et rusticano fortasse studio, qui publicæ auctoritatis insignibus fulget? Ducem sequatur populus, doctor seminet disciplinam, judex coerceat delinquentes, studiosos remuneret indulgentia potes

tatis, privati minoribus occupentur, honestioribus ingenui, vilioribus servilis conditio mancipetur;

Nam quod turpe bonis Seio Titioque, decebit

Crispinum.

Sic utique quum multa sint ejusdem corporis membra, non omnia eidem actui serviunt, sed sua sunt officia singulorum. Qui ergo tuum venatori non cedis, cur illius usurpas officium? Nonne reputabis indignum, si ad regnum vel ad pontificium venator aspiret? Equidem indignius est, si ab alterutro fastigio ad venatoris carnificium vel sordes prolabaris. Innatus etenim amor boni semper quærit ascensum; e contra fomes vitii sponte sua vergit ad casum. Causa quoque actum poterit decorare, si aut necessitate subsistat, aut vigeat utilitate, aut honestate splendescat, quum ex affectu mentis, tota valeat substantia operis colorari. Affectus etenim tuus (ut ait sapiens) operi tuo nomen imponit. Inculpabiliter ex sanctis patris mandato venatum profectus est Esau, ut et patris satiaret esuriem, et promissam benedictionem impensi merito obsequii obtineret. Si enim sine culpa exerceri non posset, nequaquam tantus patriarcha ad opus illius misisset filium, quem benedictionis gratia in caput gentium constituere disponebat. Sed forte mora traxit ad se periculum, quia diutius licito, in opere tamen licito, ex prava consuetudine et immoderato amore morabatur. Nulla tamen versatur in culpa, qui urgente stimulo necessitatis, non reprobati studii exercitio vitam cogitur exhibere. Qui otii inertiam vitant, qui gerendis negotiis disponunt membra dum laboribus assuescunt, qui vitiosam corporis fugiunt molem, servata in omnibus dignitate personæ, justæ reprehensionis non patiuntur aculeos. Opus enim non ex se, sed ex causa fit

crimen. Nec aliqua virtutis ostentatione clarescit, cui voluptas originem præbet: noverca siquidem virtutis est. Non illam dico quam parit pax, patientia, benignitas, longanimitas, gaudium in Spiritu sancto; sed quæ amica epulis, potationibus, conviviis, modulationibus, et ludis, cultibus operosius exquisitis, stupris et variis immunditiis, animos etiam graviores effæminat, et quodam naturæ ludibrio molliores et corruptiores facit esse viros quam fæminas. Tempus quoque venaudi culpam extenuat, actumve commendat. Sit autem hic tempus ut in locis quam pluribus invenitur, ex eo opportunitas gerendorum. Fit ergo intempestiva venatio, vel ex religionis cultu, vel ex natura rerum, vel ex debito officii, quod vel prætermitti, vel aliis occupationibus postponi non debet. Sed de his hactenus quia non venaticam tradere, sed de curialium nugis nugari propositum est. Loci quoque ratio habenda est, scilicet ut in suo, vel communi, vel publico, licita exerceatur venatio, dum tamen consortibus non irrogetur injuria, et locus celebritate sui aut reverentia ab his inquietationibus non eximatur. Qui enim in aliena temeraria usurpatione irruit, laqueis juris tenetur ad pœnam. Is vero modus laudabilis est, quum moderatione adhibita prudenter, et si fieri potest, utiliter exercetur, ut mandato Comici acquiescas, Ne quid nimis. Nam et Insani sapiens nomen feret, æquus iniqui,

Ultra quam satis est virtutem si petet ipsam. Nihil autem turpius est, quam in risum contuentium ora laxare, dum non discendi proposito, vehementius insistis arti, quam nescias, ut si linguam quam non noveris, facetus attentes. Sunt vero personæ, quæ non modo ab hoc, sed ab aliis quibusdam, utpote levioribus et voluptuosis studiis, in perpetuum summoventur, ut qui in sacris ordinibus constituti, et qui

gerunt amplissimos magistratus. Quod enim in aliis futurum erat levioris culpæ, hoc in istis sæpe fit criminis. Et quidem semper majora sunt quæ celebratos contractus rescindunt, quam quæ impediunt contrahendos. Porro de virtute, et veritate canonum, venatica clientulis suis non modo claudit ascensum; sed summi sacerdotii gradum adimit jam adeptum. Præclare illud ut multa fertur dixisse Themistocles: Magistratus a ludis et quibuscunque levioribus esse arcendos, ne respublica ludere videatur, defectumque sui, relicta gravitate pronunciet. Si tamen majoribus, quod quidem rarum est, eos exoccupari contigerit, in annis adolescentiæ, ex dispensatione ætatis permittuntur aliquid subtrahere gravitati, et in se clementiores esse, quod maturitatis processu, reipublicæ utilitati compensent. Hæc ille: et utinam audiretur a nostris, ut saltem in provectiori ætate, nugis suis reipublicæ seria anteferrent. Tunc etenim totum reipublicæ corpus roboris sui integritate vigebit, tunc optimæ compositionis specie venustabitur, et elegantis pulchritudinis decorem induet, si

Singula quæque locum teneant sortita decenter,

si fuerit officiorum non confusio, sed distributio. Hoc ita si optimam vivendi ducem naturam sequimur. Sed nunc quod medicorum est,

Promittunt fabri, medici fabrilia tractant,

et officium præsidendi a venatoribus et humilioribus officiis aut etiam maleficiis mutuatur; et privatorum temeritas aut disciplinæ ignorantia, se audet publicis officiis immiscere.

Cap. 5. De alea, et usu, et abusu ejus.

SED ecce dum venatorum tumultus egreditur, aliæ, etsi taciturniores, perstrepunt nuga. Tritum siquidem proverbium est, Qui lepores agitat, verba con

« ElőzőTovább »