Oldalképek
PDF
ePub

cedere, dum gratia proficit ad virtutem; quia jam non timet serviliter, qui filiali affectu ad reverentiam, et bona opera incitatur. Semper, inquit beatus Job, quasi tumentes fluctus super me timui Deum, et pondus ejus ferre non potui. Utique se non quandoque dicit timuisse, sed semper, et eum perfectum esse non dubitas, cui ipsius Domini testimonio, vir similis non erat in terra. Nec eum metu pœnarum, caritate deducta, credibile est a malis temperasse, quem in perfectione justitiæ fuisse non ambigis consummatum. Jam in commendatione timoris sermo processit, et nondum innotuit, quid sit timor. Sed utinam consistat in corde, cujus appellatio toties versatur in ore. Si enim mentem ille tetigerit, lingua efficacius, et sibi salubrius disputabit. Nam in ore frustra volvuntur verba, si virtutis deficiunt opera. Est autem timor Dei, sicut beatissimus Papa Gregorius asserit, nihil eorum quæ agenda sunt, prætermittere. Hoc utique prætermittitur, quod nec opere, nec voluntate impletur. Quicquid enim vis, et non potes, factum Deus reputat, eo quod voluntas plena totius operis mercedem consequitur. Certum est autem, quia qui Deum timet, nihil negligit, et bona facit. Qui vero diligenter omnia investigat, et cognitis rebus, quæ sunt agenda, exequitur, proculdubio sapiens est, et aptissimus consiliis principum, [seu a prælatione non est arcendus, si morum gravitate illustratur.] Ubi tanta morum gravitas innotuerit, ætatem corporis frustra quisque causatur. Hic est enim senex, quem præeligendum consiliis, sapientiæ monita docent. Ait enim Senectus venerabilis est, non diuturna, neque numero annorum computata. Gloria senum canities. Cani sunt sensus hominis, et ætas senectutis vita immaculata. Beatus plane qui hanc apprehendit ætatem, ut de innocentia vitæ, conscientiæ suæ testi

monio gaudeat. Sed dicis forte: Quis est hic, et laudabimus eum? Utique non eum arbitror expectandum dandis consiliis, qui peccatum non fecerit, sed quem peccare non juvat, qui peccatum oderit, virtute gaudeat, et eam magno desiderio concupiscat, hominem scilicet bonæ voluntatis. Sed nec istud ad unguem resecandum est, benigniori potius ut dicitur Minerva, qui non simpliciter, sed aliorum collatione innocens videatur. Quis enim gloriabitur, se usquequaque castum habere cor, quum et astra munda non sint in conspectu illius, qui in angelis suis reperit pravitatem? Iniqui ergo arcendi sunt, superbi et avari, et omnis hujusmodi pestis hominum. Nihil enim perniciosius est iniquo divitis consiliario. Omni, inquit, custodia serva cor tuum, quoniam ex ipso vita procedit. Est itaque providendum potestati, ne consiliarii ejus indigeant, ne aliena immoderatius concupiscant. Quod etiam ad eos usque protenditur, qui in corpore reipublicæ, interiorum obtinent vicem, quos quæstores et commentarienses, et rerum privatarum comites esse prædiximus. Hæc enim omnia ad satietatem reficienda sunt, et hanc ex necessitate, et usu, habita ratione personarum, oportet interpretari. Si enim reficiantur avidius, et minus digerant, generant morbos, aut incurabiles, aut difficiles. Impossibile siquidem est, quemquam justitiam et pecuniam sequi. Aut enim uni istorum quilibet adhærebit, et alterum contemnet, aut torquebitur altero, melioris expers. Avaro namque, teste sapientia, nihil scelestius, et nihil iniquius quam amare pecuniam. Hic enim animam suam venalem habet, et in vita sua projecit intima sua. Et forte ideo crates pectoris, costarumque soliditatem, et extrema cutis claustrum, natura diligentissima parens, circumposuit intestinis, duo adversus omnem exteriorem violentiam fierent

tutiora, et eis, quod necesse est, ministrat, nec unquam sine salutis suæ dispendio, exterioribus exponuntur. Oportet autem in republica hanc naturæ opificis servari imaginem, et his necessariorum copiam de publico ministrari.

Cap. 10. De lateribus potestatum, quorum necessitas explenda est, malitia reprimenda, [et de causidicis, quorum lingua damnifica, nisi funibus argenteis vincta fuerit, de munerum acceptoribus, et quod munus est a manu, a causa, a tempore, a loco, vel modo.]

SED et in lateribus, his scilicet qui principibus debent assistere, hæc naturæ formula servanda est. Constat enim quia a convictu mores formantur. Qui tangit picem inquinabitur ab ea,

Uvaque contacta livorem ducit ab uva.

Nec doni illorum justitiam esse credas, aut veritatem,
aut pietatem, apud quos vides omnia esse venalia.
Christus ipse exclusus est, et si pulsat ad ostium, non
aperitur ei, fugiunt et fugant gratiam, qui omnia ad
pretium, et gratis faciunt nihil. Si preces porrigendæ
sunt, si causa examinanda, si executioni mandanda
sententia, si conficienda cautio, omnia nummus agit,
veritas cæca est, pietas manca, dum

Quantum quisque sua nummorum servat in arca,
Tantum habet et fidei.

Contemnere fnlmina pauper

Creditur atque deos, diis ignoscentibus ipsis.

Qui corruptior moribus, et corrumpentior muneribus, apud istos beatior est. Si principum manus evaseris, grandis tibi restat via, arcta, et ardua: antequam tortores extremos effugias, sudandum est tibi. Ecce instrumenta tua conficit Cossus, si eum salutare li

1

cuerit, pro magno reputa. Si schedulam non attuleris, frustra accedes. Si autem attuleris, inutilis est, nec acquiescet ut manus nobilis vitio membranæ degeneret. Quid multa? Suam necesse est comparari, quum nec opera, nec calamus, aut sepiolæ, aut nigræ loliginis succus, tibi constet inemptus. Sed et ipsas syllabas, et apices, nisi eum tibi propitium feceris, sic distorquebit, tot tibi verborum ponet tendiculas, ut pro pace bellum, pro quiete ligitium, amici instrumento videatur inscribere. Si cingulum forte tibi venustius fuerit, si incisorium aptius, si quid in minuta supellectili decentius, rebus ejus connumera, nisi tibi perire velis operam, et impensam. Aut enim precibus extorquebitur, aut eas liberalitate prævenies. Tandem pileum qualecunque sit, asportabit amicus in memoriam tui. Jam a Cosso digrederis, sed tibi ignis purgatorius imminet, superest Veiento, quem multa sollicitabis instantia, et magno artificio gestus, precum, et munerum, ut te clauso labello respiciat. Tunc de singulis verbis in consilium itur, deliberationi præscribitur tempus, et apices singuli ponuntur in statera. Nisi eum præmulseris, occurret tibi non fideliter rei gestæ concepta series, aut stylus incultus oberit, aut a publica forma notarii vel scriniarii divertens benignitas, aut negligentia juris, et aliquis semper nodus pecunia vindice indigebit. Ut vero minimum lædat, longa expectatione torqueberis, dum differtur quod negari non potest. Experto crede, in manus eorum millies incidi, et ut aliquid de fabulis mutuemur, portitor immitis Charon, qui nemini pepercit unquam, istis longe clementior est. Stipe siquidem, vel triente solet esse contentus. At isti asses integros sibi multiplicari jubent. Sed quid est, quod apud curiales omnia queror esse venalia, quum ea etiam quæ non sunt, rerum scilicet privationes, venalitio

constet esse obnoxia? Non opus, non sermo, gratuitus est, non tacetur nisi ad pretium. Silentium namque res venalis est. Hoc forte a Demosthene acceperunt, qui quum Aristodemum actorem fabularum interrogasset, quantum mercedis uti ageret accepisset, et responderetur ei talentum: At ego, inquit Demosthenes, plus accepi ut tacerem. Causidicorum siquidem est lingua damnifica, nisi eam, ut dici solet, funibus argenteis vincias. Nec unum nisi forte potentissimus sit, proficit illaqueare muneribus, quia in quo unius tibi conciliatur gratia, aliorum invidia. concitatur. Sibi namque præreptum arbitrantur, quod aliis erogatur. Hoc autem a maximis pertransit ad minimos, qui nisi mulceantur obsequiis, et reficiantur muneribus, sibi fieri injuriam suspicantur.

Maxima quæque domus servis est plena superbis,

et eadem cupidis plena est et avaris. Illi tamen perniciosius nocent inter omnes Curiæ nugatores, qui sub prætextu honestatis, et liberalitatis, miseriæ suæ solent ineptias colorare, qui nitidiores incedunt, qui splendidius epulantur, qui propriam ad mensam sæpius extraneos compellunt accedere, humaniores domi, foris benigniores, affabiliores in sermone, liberiores in sententiis, in proximorum cultu munifici, et omnium virtutum imitatione præclari. Ut enim ait ethicus : totius injustitiæ nulla est capitalior, quam eorum, qui quum maxime decipiunt, id agunt, ut boni viri esse videantur. His utique et virtutis umbra licentiam facit, et unde vix oportuerat sperari veniam, gloriam assequuntur. Possunt impune plurima extorquere, qui parvo non possunt, imo non dignantur esse contenti. Notum quidem est, et generale proverbium, quia

Serviet æternum, qui parvo nesciet uti.

Ne tamen cum his me bellum inexorabile gerere putes, munera curiales licenter accipiant, dum non

« ElőzőTovább »