Oldalképek
PDF
ePub

dari. Nam et quietæ libertatis, justitiæ cultu, reverentia legum, finitimarumque gentium amicitiis, maturitate consiliorum, et gravitate verborum, et operum, obtinuerunt, ut orbem suæ subjicerent ditioni. Sed quia de constantia eorum cœpimus, unum de Strategematibus Julii Frontini, pro multis ponatur in medio. Quum itaque urbis moenibus Hannibal assideret, ostentandæ fiduciæ gratia, supplementum exercitibus, quos in Hispania habebant, diversa porta miserunt. Iidem agrum in quo castra Hannibalis erant, defuncto forte domino, venalem ad id pretii licendo perduxerunt, quo is ager ante bellum venierat. Hi dum ab Hannibale obsidentur, et ipsi obsiderent Capuam, decreverunt ne nisi ea capta, revocaretur inde exercitus.

Cap. 8. Quare Trajanus videatur omnibus præferendus.

NUNC autem, ut in Trajano Plutarchi strategematicis ponatur modus, tantæ fortitudinis et civilitatis fuit, ut Romani imperii fines, quod post Augustum defensum magis fuerat, quam nobiliter ampliatum, longe lateque diffunderet. Gloriam tamen militarem moderatione superavit, Romæ, et per provincias omnibus se æqualem exhibens, amicos salutandi causa frequentans, vel ægrotantes, vel festis diebus cum eisdem indiscreta vicissim habens convivia, vehiculis eorum, et vestibus indifferenter utens, publice et privatim ditans omnes, immunitates civitatibus largiens, relaxans tributa provinciis, nulli gravis, carus omnibus, adeo, ut usque ad nostram ætatem, in Senatu, non aliter principibus acclametur, Felicior Augusto, melior sis Trajano! Sic itaque memoriæ ejus delatum est,

et opinio bonitatis ejus in tantum prævaluit, ut amicis laudantibus vel assentantibus occasionem magnificentissimi præstet exempli. Recte laudatur in Julio animi magnitudo invicti, et efficacia operis, quum illius mens, et manus ad fere impossibilia sibi suffecerint. Quantus in armata militia fuerit, non modo Galli, Britonesque primum ab eo subacti, sed tota civilis belli fortuna, et Cæsareæ domus series protestatur. In litteratorio studio tantus erat, ut quaternas simul dictaret epistolas. Quis in juris civilis peritia fuerit, veteres Romanorum indicant leges. Potentis ingenii vires quam jugiter in philosophia exercuerit, prædicat et extollit vel sola inventio Bissexti. Quod autem omnibus mirabilius est, amoribus, et negotiis simul operam dabat, et in singulis, quæ aggrediebatur, tantus erat, ut eis solis vacare crederetur, simul totus erat singulorum, et omnium. Laudes vero Augusti totus orbis concelebrat, et Titum amorem humani generis, suas scilicet delitias, jucunda memoria veneratur. Ego his omnibus Trajanum præferre non dubito, qui in solius virtutis cultu, regni constituit majestatem. Ethicum juxta qui recte fecerit, regem arbitratur. Tale est illud quod sub nomine Theodosii præcipit Claudianus :

Tu licet extremos late dominere per Indos,
Te Medus, te mollis Arabs, te Seres adorent,
Si metuis, si prava cupis, si duceris ira,
Servitii patiere jugum, tolerabis iniquas
Interius leges, tunc omnia jure tenebis
Quum poteris rex esse tui: proclivior usus
In pejora datur, suadetque licentia luxum,
Illecebrisque effrena favet, tunc vivere caste
Asperius, quum prompta Venus: tum durius iræ
Consulitur, quum pœna patet: sed comprime motus,
Nec tibi quid liceat, sed quid fecisse decebit
Occurrat, mentemque domet respectus honesti.

Ut vero in laude Trajani facilius acquiescant, qui alios ei præferendos opinantur, virtutes ejus legitur commendasse sanctissimus papa Gregorius, et fusis pro eo lachrymis, inferorum compescuisse incendia, Domino remunerante in misericordia uberi justitiam, quam viduæ flenti exhibuerat Trajanus. Quum enim memoratus Imperator, jam equum adscendisset, ad bellum profecturus, vidua apprehenso pede illius, miserabiliter lugens, sibi justitiam fieri petiit, de his qui filium ejus optimum, et innocentissimum juvenem injuste occiderant. Tu, inquit, Auguste, imperas, et ego tam atrocem injuriam patior? Ego, inquit Imperator, satisfaciam tibi quum rediero. Quid, inquit illa, si non redieris? Successor meus, ait Trajanus, satisfaciet tibi. Et illa: Quid tibi proderit, si alius benefecerit? Tu mihi debitor es, secundum opera mercedem recepturus. Fraus utique est, nolle reddere quod debetur. Successor tuus injuriam patientibus, pro se tenebitur. Te non liberabit justitia aliena. Bene agetur cum successore tuo, si liberaverit se ipsum. His verbis motus Imperator, descendit de equo, et causam præsentialiter examinavit, et condigna satisfactione viduam consolatus est. Fertur autem beatissimus Gregorius Papa tamdiu pro eo fudisse lachrymas, donec ei in revelatione nuntiatum sit Trajanum a pœnis inferni liberatum, sub ea tamen conditione, ne ulterius pro aliquo infideli Deum sollicitare præsumeret. Unde et merito præfertur aliis, cujus virtus præ cæteris ita sanctis placuit, ut eorum meritis, solus sit liberatus. Et hæc quidem de capite reipublicæ dicta sunt.

Cap. 9. De his qui in republica obtinent locum cordis, et quod iniqui arcendi sunt a consiliis potestatum, et de timore Dei, et sapientia, et Philosophia.

CORDIS locum, auctore Plutarcho, Senatus obtinet. Senatus vero, sicut majoribus placuit, officii nomen est, et habet ætatis notam. Siquidem senatus dicitur a senectute. Eum vero Athenienses Areopagum dicebant, eo quod in illis totius populi virtus consisteret, et quum ab eis præclara plurima inventa sint, nihil salubrius, nihil gloriosius institutum est quam Senatus. Quid enim nobilius est cœtu senum, qui emeriti a vulgaribus officiis, ad consilii et regiminis officium transeunt, et in marcido corpore exerunt mentis vires? Eo sapientiæ magis apti negotiis, quo in exercitiis corporis minus possunt. Eorum utique tantus bonor extitit apud Græcos, ut duces Reipublicæ nusquam procederent, nihil egregium ageretur, quod senes instituti non inducerent, aut approbarent, et quod magis est ab initio urbis conditæ, nomina eorum aureis literis scripta sunt. Ipsique patres conscripti appellati, qui alios sapientia, ætate, et affectu paterno præcedebant. Penes istos consiliorum erat auctoritas, et omnium publice gerendorum. Cæterum licet ab ætate nominis videatur esse origo, hanc ego arbitror tam corporis esse quam mentis. Ætas namque mentis sapientia est, in qua omnium officiorum consistit distributio, et artificium totius vitæ. Ars namque recte vivendi (ut Stoicis placet) ars artium est. Nullam vero esse artem maximarum rerum, quum in minimis quoque artem esse nullus ignoret, opinio est hominum parum considerate loquentium, et in maximis rebus errantium, omnia magis pro libito statuentium, quam pro veritate. Est autem, ut antiquis

Philosophis placet, sapientia, rerum divinarum humanarumque princeps, et gerendorum omittendorumque scientia. Huic vero insistere philosophari est, eo quod Philosophia sit studium sapientiæ. Ut ergo antiquis placuit, ad ostium sapientiæ philosophia pulsat, et quum ei apertum fuerit, anima rerum luce dulciter illustrata, nomen Philosophiæ evanescit. Aut, sicut perspicacioribus visum est, voluntatis appetitus impletur, quum flos studii vergit in fructum. Nam philosophiæ finis, sapientia est. Sed nescio quonam pacto jam versamur in fine illius, cujus initium nondum agnovimus, quod in rebus omnibus potentissima pars esse censetur. Veruntamen qui finem novit, initium ignorare non potest, quum radix initii, per multiplices virtutis tramites, usque ad coronam finis, fructusque dulcedinem, vivacitatis suæ soliditate pertranseat. Ecce, inquit beatus Job, timor Domini ipsa est sapientia, et recedere a malo intelligentia. Aliam vero radicem sapientiæ nusquam invenio, quum in eo consentiant omnes, quod initium sapientiæ timor Domini. Timor ergo initium, et in timore processus est, et omnium virtutum culmen, sive illud caritatem, sive sapientiam dicas, non usquequaque alienum est a timore. A filiali servilem

divide in hoc initium, in illo sapientiæ constitue profectum, et exinde perfectionem. Quocunque modo se luxus verborum extollat, verum est, quia sapientia initiatur in timore, et quod sanctus timor Domini permanet in sæculum sæculi. Manet itaque radix, et incrementis gratiæ invalescens in ramos virtutum proficit, et vis ejus ad fructum perfectæ caritatis usque pertingit, quæ pœnarum nescit aculeos, quum non sit metus in caritate, qui pœnam habet, et sit timoris indicium, quod bona opera jugiter facit, et justitiæ continens eandem apprehendit. Metus ergo videtur

« ElőzőTovább »