Oldalképek
PDF
ePub

ei abstinentia summa pepercit, ut ne illam quidem aspexerit. Qua mox ad sponsum remissa, universæ gentis per hoc beneficium sibi mentes reconciliavit. Sic humanitate suorum, alienorum animos sibi justitia devinxit. Simile est quod Scipio Africanus in Hispania egisse legitur, cui quum virgo nobilis omnium in se decoris admiratione convertens oculos, adducta esset, eam sponso nomine Alicio reddidit, adjiciens et aurum, quod parentes in redemptionem captivæ attulerant, ut esset virgini in dotem, aut marito in munus nuptiale. Itaque multiplici magnificentia universa gens victa, quæ forte alias cessura non fuerat, Romani imperii populo accessit. Camillio Faliscos obsidenti, magister ludi liberos Faliscorum tanquam ambulandi causa, extra murum eductos, tradidit, dicens retentis obsidibus, civitatem, necessario facturam imperata. Camillus vero non solum sprevit perfidiam, sed restrictis manibus post terga, magistrum virgis agendum ad parentes pueris tradidit, adeptus beneficio victoriam, quam fraude non concupierat. Nam Falisci ob hanc justitiam sponte se dediderunt. Extat quoque ejusdem Camilli non ignobilior titulus. Quum enim post subactas civitates et triumphos insignes, militaris manus invidia concitata, dannatus et expulsus esset civitate, quasi præda communi iniquius distributa irruentibus Senonibus Gallis in urbem, et Romanis undecimo milliario victis apud flumen Alliam, nec in ipsa urbe quicquam præter Capitolium servari posset, et hoc auro dato, ut Galli recederent, Camillus etiam ingratæ compatiens patriæ, eosdem cecidit, aurum abstulit, Romanorum aquilas reportavit. Unde in sexto Virgilii, inter cæteros Æneadas prædiscit Eneas

referentem signa Camillum. Itaque ab exilio revocatus, tertio triumphans urbem

ingressus est, et appellatus secundus Romulus, quasi alter patriæ conditor. Julius Hyginus in libro sexto de vita rebusque virorum illustrium, quod de Fabricio sequitur, refert. (Nam præcedentia Plutarchi in institutione Trajani, et Julii Frontini in libro strategematum sunt.) Venerunt ergo secundo legati Samnitum ad C. Fabricium, multas et magnas res memorantes, quæ bene ac benivole post redditam pacem Samnitibus fecerat, offerentes dono grandem pecuniam, et orantes ut eam acciperet et uteretur, eo quod multa ad necessitatem victus, et splendorem domus tanto viro deesse constaret. Nihil enim lautum, paratumque erat pro amplitudine hominis, et dignitate virtutis. Fabricius vero planas manus ab auribus et ad oculos, et infra, et deinceps ad nares, et ad os, et ad gulam, et deinde ad ventrem et ima, deduxit, et legatis in hæc verba respondit: Dum omnibus his membris, quæ attigi, resistere atque imperare potero, mihi nihil omnino deerit, ideoque vobis reservate pecuniam necessariam usibus vestris, nec eam quibus necessaria, aut grata non est, ingeratis. Romani siquidem non curant habere aurum, sed imperare volunt habentibus aurum. Hoc Julius Hyginus. Frontinus vero refert, quod ad Fabricium ducem Romanorum, medicus Pyrrhi Epirotarum regis pervenit, pollicitus se venenum daturum Pyrrho, dum merces sibi in qua operæ pretium foret, constitueretur. Quo facinore Fabricius egere victoriam suam non arbitratus, regi medicum detexit. Atque ea fide meruit, ut ad amicitiam Romanorum appetendam, compelleret Pyrrhum. Pace mea decertent in casu isto Valerius Maximus, et Claudius Quadrigarius, contendentes de nomine et officio proditoris. An Timochares fuerit juxta Valerium pater illius, qui in regis convivio pocula ministrabat, an secundum Quadrigarium Nicias medicus,

[blocks in formation]

non multum curo, dummodo constet Consules Romanorum eo subegisse Pyrrhum, quod perfidiam fuerant aspernati. Epistolam vero Consulum ad Pyrrhum, hanc fuisse Quadrigarius refert.-Consules Romani salutem dicunt Pyrrho regi. Nos pro tuis injuriis continuo animo commoti, inimiciter tecum bellare studemus, sed cum muniis exempli et fidei. Ergo visum est ut te salvum velimus, quo sit, quem armis possimus vincere. Ad nos venit Nicias familiaris tuus, qui sibi a nobis præmium peteret, si te clam interfecisset. Id nos negavimus velle, neve ob eam rem quicquam commodi expectaret, denunciavimus. Simul etiam visum est, ut te certiorem faceremus, ne quid hujusmodi, si accidisset, nostro consilio factum putarent civitates, scituræ quod nobis non placet promissis, aut pretio, aut dolis pugnare. Tu, nisi caves, jacebis. Quid referam, quod quum ei regni medietatem Pyrrhus obtulisset, ut pacem conditionibus æquis admitteret, contemptus est. Sed nec regni medietatem acquievit accipere, ut amicitiam promitteret regi. Quum vero Cyneas vir præstantissimus, qui Romam missus fuerat reversus interrogaretur qualis Roma esset, respondit se regum vidisse patriam, eo quod fere omnes tales essent illic, qualis esset solus Pyrrhus in Epiro, vel reliqua Græcia. Audita ergo constantia Fabricii, inquit rex: Hic est utique ille Fabricius, qui difficilius a virtute, quam Sol a cursu suo averti potest. Imperator Cæsar Augustus Germanicus, eo bello quo victis hostibus Germanici cognomen meruit, quum in finibus copiarum castella poneret, pro fructibus locorum, quæ vallo comprehendebat, pretium solvi jussit, atque ita justitiæ fama omnium fidem astrinxit. Quid de continentia dicam, rerumque contemptu, quandoquidem Plutarchi strategematica nonnulla promisi? M. Catonem eodem vino, quo

remiges, contentum fuisse traditur. Attilius Regulus, quum summis rebus præfuisset, adeo pauper fuit, ut se, conjugem, liberosque toleraret agello, qui colebatur per unum villicum. Cujus audita morte, scripsit Senatui de successore sibi creando, et destitutis rebus obitu servi, necessariam esse præsentiam suam. C. Scipio post res prospere in Hispania gestas, in summa paupertate decessit, ne ea quidem relicta pecunia, quæ sufficeret in dotem filiarum; quas ob inopiam publice dotavit Senatus. Idem præstiterunt Athenienses filiis Aristidis post amplissimarum rerum administrationem in summa paupertate defuncti. Hannibal de nocte surgere solitus non quiescebat ante noctem, crepusculo demum socios ad cœnam vocabat, neque amplius quam duobus lectis discumbebatur apud eum. Idem quum sub Hasdrubale militaret Imperatore, plerumque super nudam humum, sagulo tectus, somnos capiebat. Emilianum Scipionem traditur in itinere cum amicis ambulantem, accepto pane vesci solitum. Item et de Alexandro Macedone dicitur. Augustus Cæsar minimi cibi erat atque vulgaris. Fere secundarium panem, et pisciculos minutos, et caseum bibulum manu pressum, et ficus biferas, virides maxime, appetebat. Vescebaturque ante cœnam, quocunque tempore et loco stomachus desiderasset. Unde ipse in quadam epistola: Nec Judæus equidem, mi Tiberi, tam diligenter sabbatum servat, quam ego hodie servavi, qui in balneo post horam primam noctis, duas buccatas manducavi, priusquam ungi inciperem. Iram quoque citissime remittebat, dum injuriantis animum videret immutatum. Et sicut ipse dicebat, celerius quam asparagi coquantur. Hoc enim verbo rei festinatæ velocitatem solebat exprimere. In sermone siquidem et hoc, et quædam alia nobiliter usurpaverat,

quod litteræ ejus antigraphæ ostendunt. In quibus quum aliquid nunquam futurum credebat, illud fore dicebat ad Kalendas Græcas. Masinissam nonagesimum ætatis annum agentem, meridie ante tabernaculum stantem, vel ambulantem, capere solitum cibos legimus. C. Curius quum victis ab eo Sabinis, ex Senatus consulto ampliaretur ei modus agri, quem consummati milites accipiebant, gregalium portione contentus fuit, malum civem dicens, cui non esset idem, quod cæteris, satis. Universi quoque exercitus sæpe notabilis fuit continentia, sicut ejus qui sub M. Scauro insignem gloriam meruit. Nam memoriæ tradidit Scaurus continentiam militarem: pomiferam, inquit, arborem, quam in pede castrorum fuerat complexa metatio, postremo die concinentibus æneatoribus, et abeuntibus nobis, intactis fructibus exercitus reliquit indemnem. Auspiciis ergo Imperatoriis Cæsaris Domitiani Augusti Germanico bello, quod Julius Civilis in Gallia moverat, Lingonum opulentissima civitas, quæ ad Civilem desciverat, quum advenientem ab exercitu Cæsaris populationem timeret, quod præter spem inviolata, nihil ex rebus suis amiserat, ad obsequium redacta, septuaginta millia armatorum tradidit mihi. Lucilius Mummius qui Corintho capta non Italiam solum, sed etiam provinciam tabulis statuisque exornavit, adeo nihil ex manubiis tantis in suum convertit usum, ut filiam ejus inopem Senatus ex publico dotaverit. Constantia quoque quum ex pluribus strategematibus pateat, in virtute Romanorum maxime claret. Eorum siquidem magnificentia et virtute, si omnium gentium historiæ revolvantur, nihil clarius lucet. Declarat hoc amplissimi splendor Imperii, quo nullum majus ab exordio, neque majoribus incrementis processu continuo dilatatum, humana potest memoria recor

« ElőzőTovább »