Oldalképek
PDF
ePub

tibi auctore Domino, suo loco et tempore quum præceperis, explanabo, adjiciens indumentorum, et quorundam sacramentorum significationes. Hic autem plane nulla est populi acclamatio, nulla consanguinitatis ratio, nulla propinquitatis habita contemplatio est. Mortuo Salphaat, filiæ paternam apud Moysen vendicant hereditatem. Petitionem earum justam

esse, Deus ipse testatur. Propinquis namque agrorum, et prædiorum hæreditas relinquenda est, et ut plurimum actionum. Gubernatio vero populi, illi tradenda est, quem Deus elegerit, homini scilicet tali, qui habet Spiritum Dei in se, et præcepta Dei in conspectu ejus sunt, qui Moysi valde notus sit et familiaris, id est, in quo sit claritas legis et scientia, ut possint eum audire filii Israel. Nec tamen licitum est favore novorum, recedere a sanguine principum, quibus privilegio divinæ promissionis, et jure generis debetur successio liberorum, si tamen (ut præscriptum est) ambulaverint in justitiis Domini. Si vero a via paulisper deflexerint, non statim usquequaque dejiciuntur, sed patienter corripiuntur in justitia, donec fiat conspicuum eos pertinaces esse in malo. Neque enim Roboam statim excussus est a solio patris, sed ex quo seniorum contempto consilio, recessit a via Salomonis, onus importabile volens imponere filiis Israel. Verumtamen scissum est regnum ejus, recedentibus decem tribubus post Hieroboam servum Salomonis, fueruntque regna divisa, dum regnum habuit Juda vel Israel. Sensit ergo de contumacia pœnam, de gratia Dei et privilegio sanguinis misericordiam, ut rex quidem maneret, sed magna regni parte mutilatus. Unde hoc illi ? Quia adhæserat consiliis juvenum, contemnens vias et præcepta prudentiæ. Impossibile enim est, ut salubriter disponat principatum, qui non agit consilio sapientum. Væ, inquit,

terræ cujus rex puer est, et cujus consiliarii mane comedunt. Beata terra cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur tempore suo, ad refectionem non ad luxuriam. Ibi enim sapientia esse non potest. Hinc sanctus Job: Sapientia ubi invenitur, et quis est locus intelligentiæ ? Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium. Non æquabitur ei labentium quicquam, trahitur enim sapientia de occultis. Longe utilius juvenes repulisset, acquiescens consilio seniorum, vitam beati Job habens regnandi formam. Audi ergo quid de se fateatur. Quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei. Quando procedebam ad portam civitatis, et in platea cathedram parabant mihi. Videbant me juvenes et abscondebantur, et senes assurgentes stabant. Principes cessabant loqui, et supponebant digitum ori suo. Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhærebat. Auris audiens beatificabat me, et oculus videns, testimonium reddebat mihi, eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non erat adjutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum. Justitia indutus sum, et vestivi me sicut vestimento, et diademate judicio meo. Oculus fui cæco, et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam, diligentissime investigabam. Conterebam molares iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam. Dicebamque: In nidulo mco moriar, et sicut palma multiplicabo dies. Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. Qui me audiebant, sententiam expectabant, et intenti tacebant ad consilium meum. Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum. Expectabant me sicut

mea.

pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. Si quando ridebam ad eos, non credebant, et lux vultus mei non cadebat in terram. Si voluissem ire ad eos, sedebam primus. Quumque sederem quasi rex exercitu circumstante, eram tamen morentium consolator. Ecce regnandi in viro justo ex magna parte expressa est formula, quam si per singula exequi voluerimus, integri libri magnitudinem, insertarum virtutum series vel sola complebit. Diligens lector singula verba discutiet, quia in his omnibus, nec iota, nec apex a mysterio salutis vacat. Pauca tamen quæ in ipsa superficie verborum eminent, quanta potero brevitate perstringam. Quando, inquit, lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei, quum in parata cathedra residerem in platea, abscondebantur juvenes, et mihi senes astabant. Innuit ergo quia rerum affluentia, gratiarumque concursus, ei prudentiam non excusserint, sed in his omnibus ex conscientia, et testimonio bonorum operum auctoritas inconcussa permansit. Egrediebatur enim ad portam qui latebris non egebat, et qui docendi promeruerat sedem, senum prudentiam erigebat, levitate juvenili abscondita. Cessabant loqui principes, et lingua ducum gutturi adhærebat, non audentes grandia loqui, et imponere in humeris hominum onera importabilia, quæ nec superficie digiti tangi possunt. Docebat enim omnem virtutis laudem in actione consistere, cassumque esse splendorem verbi, cui non subest soliditas operis. In omni opere, inquit Salomon, erit abundantia, ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. Principum vero et divitum est, alios in via morum præcedere, non quæ facienda sunt, aliis tumide intonare. Auris audiens, et oculus videns. beatificabat me. Instrumenta corporis eleganter expressit, quibus sensus animæ maxime convalescit.

Exteriorum namque notitia oculi et auris obsequio fidelissime transit ad animam, et thesauros cordis sæpius lingua incauta dispergit. Quod vero audiens et videns adjecit, sapientis judicium exprimit, juxta illud: Beatus qui loquitur in aure audientis. Non itaque beatificatum se dicit linguis hominum, quæ in alterutram partem vel amore, vel odio frequenter impelluntur. Sufficit ei testimonium conscientiæ, præsertim quum roboratum sit judicio sapientum. Eo, inquit, quod liberassem pauperem, pupillum, et periturum, et consolatus sum cor viduæ. In his enim maxime principalis claret auctoritas, quæ a Domino instituta est, ad injurias propulsandas. Hæc quidem opera sunt misericordiæ, et erit nomen agentis ea, benedictum in secula. Sed nec credas eum remissiore clementia vitiis audaciam præstitisse: Justitia, inquit, indutus sum, et diademate judicio meo. Causam quam nesciebam, diligentissime investigabam. Oportet enim judicem cuncta rimari, et ordinem rerum plena inquisitione discutere, nec ante obviare alicui, quam causa sit legitimis rationibus plenissime limitata. Ut enim ait ethicus, ad pœnitendum properat, quisquis cito judicat. Conterebam molas iniqui. Iniquus est, quisquis in judiciis sequitur non causam, sed prædam. Qui sic munera diligit, ut sequatur retributiones. Et licet æquum sit, quod decernit ad pretium, avaritiæ serviens pergit in mortem. Unde sequitur: Et de dentibus illius auferebam prædam, dicebamque: In nidulo meo moriar. Mentem itaque composuerat, qui rerum suarum amplitudine contentus erat. Nec avaritiæ aut ambitionis stimulo urgebatur, ut domum domui, agrum agro conjungeret, usque ad terminos loci, ac si solus habitaturus esset in superficie terræ. Et sicut palma multiplicabo dies. Rem admirandam! Aristoteles in septimo problema

tum, et Plutarchus in octavo memorabilium dicit: Si super palmæ, inquiunt, arboris lignum, magna pondera imponas, ac tantum graviter urgeas, et oneres, ut magnitudo oneris sustineri nequeat, non deorsum cedit, nec in terram flectitur, sed adversus pondus resurgit, et sursum nititur, recurvaturque. Propterea, inquit Plutarchus, placuit palmam signum esse victoriæ in certaminibus, quoniam ligni ingenium hujusmodi est, ut urgentibus opprimentibusque non cedat. Fertur item quod ramus ejus palmæ, quæ Græce dicitur basileros, avelli non potest, si trahatur deorsum, sed si sursum producas cedit. Constat autem quia truncus palmæ, vel stipes a radice contrahitur, sed in superioribus dilatatur. Secus autem est in quavis arbore, quæ tanto magis turgescit, quod ad terram stipes vicinius accedit. Per palmam ergo significatur justitia invincibilis, quæ descensum non novit, sed solum ad superiora processum. Unde justus ut palma florebit. Radix mea aperta est secus aquas, scripturarum utique et virtutum, de quibus supra, et ros, scilicet gratiæ, morabitur in messione mea. Intellige bonorum operum, quorum manipulos electis reponet apud se in illa die justus judex. Unde sequitur: Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus instaurabitur, quia Est aliquid quo tendit, et in quo dirigit arcum

justus,

Nec passim sequitur corvos testaque lutoque. Qui me audiebant, expectabant sententiam, &c. Sæpe dictum, sententiam in bono semper accipiendam esse, juxta illud: Sapientior videtur sibi piger septem viris loquentibus sententias. Audis in sapiente tua concurrere. Intenti, inquit, tacebant ad consilium meum, verbis meis nihil addere audebant, stillabat super eos eloquium meum. Res ardua desiderat attentionem,

« ElőzőTovább »