Oldalképek
PDF
ePub

domitor, Hercules, qui eo ipso in se Jovem protestatus est, quod angues jugulavit in cunis. Aut officio, ut pontifices, præfectosque sacrorum. Aut moribus, ut philosophos, qui mentis divinæ haustum investigatione et dispensatione sapientiæ indicant. Aut conditione, ut quos favor numinis extulit, ut aliis præessent, ex causa potius familiari, quam officio publico. Sermo quidem perfidus est, et omni reprobatione dignus, sensusque verborum, qui Philosophum non decet. Sed forte quid de natura Deorum sentiret, in auribus corrupti populi proloqui non audebat, qui legerat combustos esse libros Philosophi Pythagoræ, et ipsum actum esse in exilium ab Atheniensibus, eo quod dubitaverat, an de diis vera essent, quæ vulgo dicebantur. Quid ergo contrarium auderet asserere, qui nec ipsam dubitationem erroris noverat impunitam? est itaque verisimile quod morem auditoribus gesserit, et ut eos ab illicitis revocaret, aliquid indulsisse errori. Nam in doctrina morum, luculentissimus est. Eoque huic opinioni facilius acquiesco, quod Apostolus gentium, fide tamen et religione incolumi, omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret. Nos autem quibus de cœlo veritas illuxit, non deorum, qui nulli sunt, sed veri Dei ministris, et amicis, magnam reverentiam credimus exhibendam; sed et inimicis ejus interdum, quoniam hoc ipse præcepit, qui sæpe maximam ad eruditionem suorum, pessimis hominibus contulit potestatem. Unde illud: Subjecti estote omni humanæ creaturæ propter Deum, sive regi, quasi præcellenti, sive ducibus, tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Et illud: Servi subditi estote Dominis vestris, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. Amici quidem fiunt Dei, aut gratia, cessantibus meritis, ut Hieremias, et Johannes sanctificati antequam nati, et gemma sacerdotum

[blocks in formation]

Nicolaus quarta et sexta feria semel lactens, in cunis: aut meritis ex gratia, ut qui facili via bonorum operum, sicut pœnitens latro, vel difficili et felici transitu merentur regna cœlorum, velut Apostolorum chorus, et Martyrum. Hos autem tres ordines innuit Maro, Facilis descensus Averni.

Noctes atque dies patet atri janua Ditis:

Sed revocare gradum, superasque evadere ad auras,
Hoc opus, hic labor est: pauci, quos æquus amavit
Jupiter, aut ardens evexit ad æthera virtus,
Diis geniti potuere.

Quos ergo morum elegantia divinæ videmus bonitati conformes, debemus tanquam verissimam et fidelissimam Dei imaginem venerari. Ministri vero sunt, quos dispositio divina vocavit, ut corripiendo et corrigendo vitia, aut virtutes inserendo, aut propagando, suam et aliorum procurent salutem. Qui vero ei in jure humano ministrant, tanto inferiores sunt his qui ministrant in divino, quantum divinis humana cedunt.

Cap. 5. Quæ pœna immineat his, qui ministris ecclesiæ locorumque venerabilium, injurias inferunt : et de privilegiis locorum venerabilium: et quod absolutio nec per vim extorqueri, nec surripi potest per fraudem.

In his autem qui jura divina ministrant, Deus præ cæteris honoratur aut spernitur; quum illorum honorem, aut contemptum proprium reputet. Hinc est illud: Ego dixi Dii estis. Et labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. Ipsa quoque veritas ait Qui vos audit, me audit: qui vos recipit, me recipit, et qui vos spernit, spernit eum qui me misit:

Illa

et qui tangit vos, tangit pupillam oculi mei. vero reverentia, quæ in rerum veneratione consistit, multiplex est. Aut enim corporales res sunt, ut ædes et loca sacra, et qua piis dicantur usibus, et sacrificia quæ visibiliter exercentur. Aut incorporales, ut jura quæ sacris rebus competunt, quæ temerare, sacrilegium est morte piandum, aliave poena gravissima, pro qualitate admissi. Rerum vero sacrarum immunitatem convellere, insurgere in Deum est, et quasi vendicare eum in servitutem. Et quidem de jure divino pro se possent multa proponi, sed ut æmulæ potestatis non obloquatur audacia, in hac parte statuta principum latius et benignius patent, quæ fidem Christianam venerantur, approbant, et ecclesiarum et ministrorum omniumque locorum venerabilium privilegia universa confirmant. Quis enim principis, cujus memoria in benedictione est, Arcadium loquor, constitutionem non audivit? Si quis in hoc genus sacrilegii prorupit, ut in Ecclesias catholicas irruens, sacerdotibus et ministris, vel in ipso cultu locove aliquid importet injuriæ, quod geritur a provinciæ rectoribus animadvertatur, atque ita provinciæ moderator, sacerdotum et Ecclesiæ ministrorum, loci quoque illorum et divini cultus injuriam, capitali in convictos sive confessos reos sententia noverit esse vendicandum. Nec expectet ut Episcopus injuriæ propriæ ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi gloriam dereliquit, sitque cunctis laudabile, factas atroces sacerdotibus aut ministris injurias, veluti publicum crimen persequi, ac de talibus ultionem mereri. Item: Placet clementiæ nostræ, ut nihil commune clerici cum publicis actionibus habeant, vel ad curiam pertinentibus, cujus corpori non sunt annexi. Et alibi: Si ecclesiæ venerabilis privilegia cujusquam fuerint vel temeritate violata, vel dissi

mulatione neglecta, commissum quinque librarum auri condemnatione plectatur. Quæ vero privilegia ecclesiarum locoruinque venerabilium, et ministrorum sunt, divino fiunt et humano jure notissima, quum vel usu jam liqueat, quod non possunt nisi apud judices ecclesiasticos conveniri; et si quis in aliquem de clero violentas manus injecerit, anathemate feriatur, ut nisi per Romanum Pontificem absolvi non possit. Hujus criminis alibi frustra quæritur venia, nisi articulus mortis forte immineat, quia nec per vim extorqueri, nec surripi potest per fraudem. Auctore Claudiano Theodosius ait,

Non extorquebis amari;

Hoc alterna fides, hoc simplex gratia donat. Nihilominus verum est, quia non extorquebis absolvi, quod sola contritio cordis, confessio oris, et satisfactio operis promerentur. Utique non vis, sed gratia sola justificat impium, et fraus peccatori non prodest, quia Spiritus sanctus disciplinæ effugit fictum, nec habitat in corpore subdito peccatis. Alibi me dixisse recolo, quia, teste magno patre Augustino, simulata innocentia non est innocentia, sed duplex malitia, quia et malitia est, et simulatio. Equitas quoque simulata non est æquitas, sed duplex iniquitas, quia iniquitas est et simulatio. Unde immoderato stupore confundor, quum frequentissime videam, nescio fideles an infideles dicam, in sacrilegio hujusmodi deprehensos, ad hoc totis viribus anhelare, ut et minis et terroribus urgeant sacerdotes ad absolutionem præstandam, quam nec isti fideliter dare, nec illi in contumacia utiliter accipere possunt. Sane facilius est utrumque involvi, quam alterum istorum expediri. Utrius tamen culpa sit gravior, non facile dixerim. Hæc de his quæ in politica constitutione Plutarchi, vicem animæ obtinent.

Cap. 6. De principe qui caput est reipublicæ, et de electione ejus, et privilegiis, et præmio virtutis et culpæ ; et quod beatum Job debeat imitari: et de virtutibus beati Job.

SEQUITUR ut ejus imitantes vestigia de membris Reipublicæ despiciamus. Dictum est autem principem locum obtinere capitis, et qui solius mentis regatur arbitrio. Hunc itaque, ut jam dictum est, dispositio divina in arce reipublicæ collocavit, et eum nunc arcano providentiæ suæ mysterio, cæteris præfert, nunc quasi suorum judicio sacerdotum, nunc ad eum præficiendum totius populi vota concurrunt. Unde et in veteri Testamento legitur, quia Moyses ordinaturus eum, qui præesset in populo, convocavit omnem synagogam, ut eligeretur astante populo, ne qua postmodum retractatio cuiquam, ne quis scrupulus resideret. Legitur in libro Regum, quod Saul rex futurus, apparens in facie populi, ab humeris sursum supereminebat universum populum. Quare quæso, nisi quia quem oportet præesse aliis, pectore debet et ore prominere, ut quasi bonorum operum ulnis totius populi latitudinem amplexari valeat, et protegere tanquam doctior, sanctior, circumspectior, et omni virtute præstantior? Dicit enim Dominus ad Moysen: Assume ad temetipsum Jesum filium Navæ, hominem qui habet Spiritum Dei in semetipso, et impones manus tuas super eum, et statues coram Eleazaro sacerdote, et præcepta ei dato in conspectu totius synagogæ, et præcipe de ipso coram eis, et dabis claritatem tuam super illum, ut audiant illum filii Israel. Audis evidenter ordinationem principis populi tam manifeste descriptam, ut pene expositione non egeat. Si eam tamen manifestius quæris, cam

« ElőzőTovább »