Oldalképek
PDF
ePub

nomine, sic Deus omnes replebit electos, ut, omni infirmitate et mutabilitate absorpta, quum mortale immortalitatem, et corruptibile, incorruptibilitatem induerit, Deus fere solus in omnibus agnoscatur. Ad hanc nonnulli sententiam referunt, quod angeli jam futuræ beatitudinis participes, visi ab hominibus adorantur, eo quod in eis visa est quædam præsentia deitatis, quum tamen creaturam a creatura adorari omnino non liceat. Sic etiam in facie Salvatoris aliquid deitatis resplenduit, quando de funiculis facto flagello, vendentes et ementes ejecit de templo, docens omnem negotiationem exterminandam esse a domo orationis. In aliis vero etsi adsit divinitatis præsentia, plenitudo ejus in præsenti nequaquam adest, sed usquequaque latere non potest. Est igitur in majestate mirabilis, venerabilis in sapientia, a bonitate amabilis, et hunc cultum citra omnem medietatem potest ei fidelis impendere creatura. Quid enim necesse est ad hoc ut eum timeamus, veneremur, et diligamus? Et hic forte est funiculus triplex inter creatorem et creaturam, qui facile solvi non potest. Sed omnium tenacissima est vis amoris. Caritas siquidem nunquam excidit, quæ si quis adhæret Deo, unitur ei, et cum eo unus spiritus est. Utique qui unitur ei, et sicut unus spiritus, sic familiaris est, et ab obsequio ejus quod est in spiritu, arceri non potest. Ille autem cultus, qui in exterioris operis exhibitione consistit, medio indiget, eo quod ad spiritum, corporalis nobis non patet accessus: quod et illum planum est docuisse, qui in Samaritana Ecclesiam instruens, ait: Spiritus est Deus, et eos qui volunt adorare, in spiritu et veritate oportet adorare. Ut tamen ad thronum illius quocunque modo humilitatis nostræ conscendat infirmitas, et aliquam habeat materiam meritorum, sensualiter coli voluit, qui sen

sum dedit, et qui animam glorificabit, et carnem, utriusque fidelem expetit famulatum. Se quoque voluit etiam corporaliter honorari, ut quantavis tarditas infidelitatis, aut negligentiæ, excusationem non habeat.

Cap. 4. De reverentia personarum, et rerum, et quot modis persona sit venerabilis.

REVERENTIA ergo quæ corporaliter impenditur, aut in personis consistit, aut in rebus. Personarum vero ratio habetur aut a natura, aut ab officio, aut a moribus, aut a conditione, aut a fortuna. Natura parentes veneramur et liberos, et quos nobis caro conjunxit, utputa uxorem, cognatos, et affines. Unde et gentium jure receptum est, eo quod peræque fit apud omnes gentes. Ad hoc etiam divino jure urgemur, qui scriptum novimus: Honora patrem tuum et matrem, ut sis longævus super terram: et qui patri vel matri maledixerit, morte morietur. Liberos non multum oportuit commendari, eo quod nemo carnem suam odio habuit. Sed nec uxorem, propter quam homo patrem relinquit et matrem, adhærens uxori suæ, ut sint duo in carne una. Non tamen in hac parte divinæ legis mandata desunt, etsi propter naturæ stimulum, qui satis urget, rarius inserantur, protenduntur tamen ad cognatos et affines, quos per se natura commendat. Officium vero est debitum exequendi quæ unicuique ex institutis, aut moribus agenda sunt. Ex eo namque personis singulis proprii congruunt actus. In his autem quæ sic agenda sunt, alia ad publicum, alia ad suum cujusque pertinent statum. Ex quo liquet officiorum quædam publica, quædam privata convenienter dici. Privatorum vero

tanta multiplicitas est, quanta fere est diversitas personarum. Publica quidem omnia referuntur ad duas species, aut enim a divino, aut ab humano jure descendunt. Hæc autem ex libris officiorum latius patent, sed pertinent ad præsentem articulum, ut publicis officiis reverentia impendatur. Tanta namque debetur eis, quanta est eminentia cujuslibet magistratus. Hanc quidem aut facit, aut indicat uniuscujusque competens jurisdictio, quum reverentia magistratuum, aut contemptus redundet in honorem, aut contumeliam subjectorum. Unde in constitutionibus principum, et magistratuum edictis, aut promulgationibus, per prolepsim plurium fit conceptio personarum, ut non tam personæ, quam universitatis tota constitutio videatur esse, vel quævis alia promulgatio. Hoc etiam jura, vel canones ignoranti, ex usu quotidiano perspicuum est. Porro rationem officiorum, non modo canonum et legum scita, sed et ethicorum omnium præcepta exequuntur. Mos autem est mentis habitus, ex quo singulorum operum assiduitas manat. Non enim si quid fit semel aut amplius, statim moribus aggregatur, nisi assiduitate faciendi vertatur in usum. Hic autem virtutes et vitia æque complectitur, licet vitia non mores esse, sed a plerisque dicantur moribus obviare. In quo planum est, solas virtutes censeri nomine morum, quum bonos tamen, aut malos dicimus mores, vitia distinguimus et virtutes. Unde moratos a bono, sive morigeros, morosos vero a vitiis nominamus. Quod et ipsum plenitudinis nomen videtur innuere, quum nulli in carne contingat adesse satietatem morum, et multis adsit superfluitas vitiorum. Quum itaque a moribus quis reverentiam contrahere dicitur, ei virtutes quibus honor exhibendus est, inesse significatur. Quis enim non veneretur, et vereatur illum, quem prudentem, fortem, tempe

rantem, credit et justum? Hinc est etiam consilium sapientis, ei qui timeri appetit, amari, honorari, et præferri, ut Deum timeat, amet, veneretur, et ei se tota devotione submittat. Conditionem quidam esse definiunt, fortuitum personæ statum, quo aut adversis deprimitur, aut extollitur prosperis, et alterutrius sortis naturam suiipsius facie protestatur. Quale est quod alios veneramur ingenuos; aliis serviles contumelias irrogamus. Istorum divitias colimus; illorum contemnimus paupertatem. Naturam diffinire difficile est, ut asserit Tullius. Ego difficilius credo diffinire fortunam, eo quod hujus nulla, illius aliqua substantia est. Natura siquidem rebus originem præbet; quod nequaquam esset, si in veritate ipsa non esset. Quod enim omnino non est, alicui præstare non potest ut sit. At fortuna quum non sit, non potest diffiniri. In eo siquidem quod non est, non potest cuiquam constare quid sit. Efferant Epicurei præcipuas sententias suas, quas xugías dotas vocant, quibus totius Philosophiæ putant servire processum, et more suo fortunæ subjiciant universa. Ego in hoc, sicut et in plurimis, Plutarchum censeo audiendum, qui deam cæcam colendam esse negat, asserens eam nisi a cæcis coli non posse. Multa quoque proponit exempla, quibus liquet omnes cæcæ deæ cultores cæcatos, et præcipitatos tandem in foveam exterminii. Testatur hoc Galba, qui totam ætatem luculenter producens in senium, hujus deæ familiaritate et cultu in brevi elatus, et in breviori præcipitatus est. Qualiter autem, apud Suetonium quære. Queritur tamen præfatus Philosophus, et in aure jam dicti principis lachrymabiliter ingemiscit, quod hæc vitio cæcitatis, et temeritatis probrosa dea, et omnibus ignominiosa numinibus, omnium deorum templa fœdaverit, et deorum omnium præripuerit cultum, ut præter ædes privatas,

quas in orbe et urbe passim habet, rupem etiam Tarpeiam occupaverit, supremo Jovi coæquata, et publicæ fortunæ imago aurea in Capitolio ab advenis, convenis, et indigenis, publice adoretur, et tantam præ cæteris habet auctoritatem, quod in tota ratione mortalium (ut dici solet) sola utramque paginam videtur implere. Videas eam ibi rota versare volubilem, quodque magis mirere, ejusdem rotæ impulsu de pectore Jovis sororum pensa præcipitat, et conculcat. Quisquis enim fortunam statuit, fata præcipitat, et convellit.

Fata (inquit Stoicus) regunt homines, fatum est in partibus illis,

Quas sinus abscondit.

Huic paradoxæ Stoicorum, xvgía dóta Epicuri reclamat. Fatalem, inquit, tolle necessitatem, quia,

Si fortuna volet, fies de rhetore Consul;

Si volet hæc eadem, fies de Consule rhetor.

Cæterum ut cum fortuna vel mitius agamus, sit inopinatorum eventuum forma, et licet conditioni videatur plurimum vicinari, eo quod fortuitorum concursus statum efficiat, quam conditionem esse prædiximus, in eo tamen plurimum differt, quod conditio nunc a natura, nunc ab officio, nunc a moribus est, nunc a variis figuris eventuum. Fortuna semper consistit in his quæ improvisa emergunt. Eam usquequaque nititur evacuare Plutarchus, et ex præmissis quatuor locis, naturæ, officii, morum, conditionis, totius reverentiæ manare credit originem. Superstitiosius tamen hoc infidelium more excquitur. Unde nonnullas sententias ejus, sensu et sermone catholico curavi inserere. Ille quidem in cultum deorum cos præcipue asserit venerandos, qui ei familiarius et vicinius accedunt. Aut natura, ut Liber Indorum

« ElőzőTovább »