Oldalképek
PDF
ePub

rationis. Ea vero quæ cultum religionis in nobis instituunt, et informant, et Dei (ne secundum Plutarchum Deorum dicam) ceremonias tradunt, vicem animæ in corpore Reipublicæ obtinent. Illos vero, qui religionis cultui præsunt, quasi animam corporis suspicere et venerari oportet. Quis enim sanctitatis ministros Dei ipsius vicarios esse ambigit? Porro sicut anima totius habet corporis principatum : ita et hi, quos ille religionis præfectos vocat, toti corpori præsunt. Augustus Cæsar eo usque sacrorum pontificibus subjectus fuit, donec et ipse, ne cui omnino subesset, Vestalis creatus est Pontifex, et paulo post ad Deos relatus est vivus. Princeps vero capitis in Republica obtinet locum, uni subjectus Deo, et his qui vices illius agunt in terris, quoniam et in humano corpore, ab anima vegetatur caput et regitur. Cordis locum senatus obtinet, a quo bonorum operum et malorum procedunt initia. Oculorum, aurium, et linguæ officia, sibi vendicant judices et præsides provinciarum. Officiales et milites manibus coaptantur. Qui semper adsistunt principi, lateribus assimilantur. Quæstores et commentarienses, non illos dico qui carceribus præsunt, sed comites' rerum privatarum, ad ventris et intestinorum refert imaginem. Quæ si immensa aviditate congesserint, et congesta tenacius reservaverint, innumerabiles et incurabiles generant morbos, ut vitio eorum totius corporis ruina immineat. Pedibus vero solo jugiter inhærentibus, agricolæ coaptantur, quibus capitis providentia tanto magis necessaria est, quo plura inveniunt offendicula, dum in obsequio corporis in terra gradiuntur, eisque justius tegumentorum debetur suffragium, qui totius corporis erigunt, sustinent, et promovent molem. Pedum adminicula robustissimo corpore tolle, suis viribus non procedet, sed aut turpiter, inutiliter, et moleste manibus repet,

aut brutorum animalium ope movebitur. Ponit in hunc modum, more suo, quam plurima, quæ diligentius diffusiore tractatu prosequitur, ad informationem Reipublicæ, et magistratuum eruditionem. Quæ omnia syllabatim exequi, servilis interpretationis est, quæ potius affectat speciem, quam vires auctoris exprimere. Et quia apud ipsum de ceremoniis, et cultura Deorum, plura quæ religioso principi putabat ingerenda, superstitiosius disputata sunt, his omissis, quæ ad idololatriæ cultum pertinent, perstringamus breviter sensum hominis, quo principem, et officia Reipublicæ ad cultum justitiæ informabat.

Cap. 3. Quæ præcipue versentur in intentione Plutarchi: et de reverentia exhibenda Deo, et rebus sacris.

IN summa ergo quatuor sunt, quæ nititur Reipublicæ principibus inculcare: reverentiam Dei, cultum sui, disciplinam officialium, et potestatum, affectum et protectionem subditorum. Deum ergo in primis asserit honorandum, deinde seipsum colendum unicuique, ut secundum quod Apostolus sentit, (licet ille Apostolum non agnoscat) unusquisque vas suum possideat in sanctificatione et honore. Post, ut doctrinam præpositi totius disciplina domus redoleat, et tandem universitas subjectorum, de capitis præpositorum sibi incolumitate lætetur. Magnorum quoque virorum strategematibus et strategematicis utitur, quæ si per singula inserantur, tædiosa erunt lectori, et pro parte a fidei nostræ sinceritate recedent. Cæterum, quia sancti patres, et principum leges, iliius deducta tamen perfidia, videntur inhærere vestigiis, doctrinam ejus, sermone catholico et succincto, adjectis ex parte

strategematicis ejus, attingamus. Porro ei initium a reverentia numinum est, nobis a Deo, qui ab omnibus generaliter amandus est, et colendus ex toto corde, ex tota anima, ex omnibus viribus suis. Probatio

vero dilectionis, exhibitio operis est. Et licet per se ipsum possit amari, tanquam qui citra opem medii se infundat amanti, tamen ad cultum exteriorem alicujus medietatis interventus necessarius cst, eo quod Deum nemo viderit unquam. Videndi vero nomen ad appellationem omnium sensuum utriusque naturæ dilatabis, quia præsentialiter et pure non sentiet eum homo, et vivet, nisi forte ea sensuum parte, quæ corporis nescit angustias, nec defectum temporis sentit, sed vivacitate sui, ex gratia permanet in æternum. Caritatem loquor, quæ non evacuatur, sed proficit, quanto ad eum, quem desiderat, familiarius accedit. Nam fides velum habet, et spes de gratiæ meritique fomento, conscientiam demulcente, voti sui lætitiam in futura protendit. Fides itaque et spes imitantur quidem sensum, subsistunt tamen citra, agentes interim quasi per speculum, et in ænigmate, donec earum species, immutata veritatis substantia, plenarie illucescat. Qui vero nullo potest sensu perspicue videri, facile nequit agnosci. Quod autem non agnoscitur, diligenter coli non potest, nisi per medium. Unde et Numam Pompilium ceremonias quasdam legimus indixisse Romanis et sacrificia, ut sub immortalium Deorum prætextu, ad colendam pietatem, religionem et fidem, et cætera, quæ eis intimare volebat, ipsos facilius invitaret. Testantur hoc ancilia atque Palladium, sacra quædam imperii pignora, Janus bifrons, belli et pacis arbiter, focus Vestæ virginibus consecratus, quo in honore cœlestium siderum flamma, custos imperii, jugiter vigilaret. Sed et annus in menses duodecim dilatatus, fastorum et nefastorum dierum varietate

depictus, Pontifices, Augures, et sacerdotiorum varii ritus, quibus ita barbariem occupavit, ut ab injuriis temperareut, feriarentur ab armis, justitiam colerent, et civilem sibi invicem impartirent affectum; eoque ferocem redegit populum, ut imperium, quod vi (ut dicitur) et injuria occupaverat, justitiæ et pietatis legibus feliciter gubernaret. Sed quid profero Numam, quum et patres fidei nostræ, veteris legis sacrificia asserant instituta, ne in dæmoniorum cultu populus occupatus, veræ religionis dedisceret cultum, ritu gentium sacrificia sua dæmoniis immolans, et non Deo? Colitur ergo Deus, aut affectu mentis, aut exhibitione operis. Sed affectus dilectionis ipsum pure attingit, licet aliquo sensu corporis vel animæ, dum peregrinatur a Domino, et mens mole corporis prægravatur, plene nequeat comprehendi; et certe eo amatur ardentius, et studiosius quæritur, quo altitudo et immensitas divitiarum potentiæ et sapientiæ suæ omnem exuperat intellectum: virtute tamen tanta omnem creaturam circumit, penetrat, implet, et protegit, ut nequaquam latere valeat quamlibet rationabilem creaturam. Ipsa quoque irrationabilia ipsum esse, et talem esse, et tantum, plurimis indiciis protestantur. Miro itaque modo sic intelligentiam sui infundit, ut subtrahat: sic subtrahit, ut infundat, et secundum mensuram beneplaciti sui sic operatur in singulis, ut quum intensionis et remissionis vices ignoret, etsi non per essentiam, qua omnem replet uniformiter creaturam, plus vel minus videatur inesse per gratiam. Nam per unionem in solo unigenito virginis filio esse fideliter approbatur. Est itaque nunc quasi singula in singulis futurus, ut scriptum est, omnia in omnibus electis. Et sicut natura ignis, collatione tamen dispari, quoniam ei nihil potest pariliter comparari, a sole diversos, pro corporum diversitate, producit effectus: sic illa (si

Sic in aliis est

tamen magna maximis conferre liceat) in multis multipliciter lucet. Solaris siquidem radius, si forte incidat in carbunculum, egrediens aut reverberans rutilus, vicinum facit aerem rutilare. Idem ignis in smaragdo virescit, firmamento puriori in sapphyro conformatur. Hyacinthi quoque speciebus efficitur concolor. In topazio, qui quo rarior est eo preciosior est, omnium fere colore superbit. Si ei Irim objicias, Thaumantiadis repræsentabit imaginem. Aquæ superjectus, undat in lacunari, sed et ignem cœlestem in supposita trajicit per berillum. Vides igitur in multis quam multa sit ignis natura. prudentia, fortitudo in aliis, temperantia in quibusdam, in quibusdam justitia, in nonnullis fides, longanimitas spei in aliis. In his est fervor caritatis: hic patientia laborum, illic dolorum consolatio, alibi perseverantia bonorum operum: quæ tamen singula in singulis est unus et idem Deus. At in futuro, quando immediata facie per gratiam ejus videbimus eum sicuti est, omnia in omnibus erit, quando nulli ad beatitudinem alicujus virtutis substantia deerit, quum ipse in omnibus futurus sit plenitudo virtutis, et cumulus beatitudinis; adeo quidem, ut juxta traditionem patrum, tanta majestatis suæ plenitudine videatur adesse electis, ut nihil eis desit in ulla gratia, et ipse fere solus videatur in illis, et illius nomine censeantur, salva veritate substantiæ, et sine omni versabilitate naturæ. Hinc forte est illud: Exultabunt sancti in gloria, lætabuntur in cubilibus suis, quum sibi tunc pervia credantur esse corda sanctorum, et unusquisque non modo in sua, sed et in omnium conscientia glorietur. Sicut enim ignis, ut in prædicta moremur similitudine, ferri naturam penetrat, et accendit, ut nihil cernatur in eo nisi ignis, et sicut solaris radius illustrans aerem, solis vel radii censetur

« ElőzőTovább »