Oldalképek
PDF
ePub

Cap. 12. Ex quibus causis transferantur principatus, et regna.

CELEBRE est illud Sapientiæ, quia regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos. Nonne vides quam brevi subversum sit solium primi regis in populo Dei? Saul et Jonathas cum cæteris filiis, exigentibus culpis, in montibus corruerunt, ut thronus illius, qui de post fœtantes electus est, firmaretur. Omnium historiarum percurre seriem, et regum successiones in brevi videbis, et quasi in exordio tela, Domino præcidente, succisas. Et quo reges fuerint clariores, eo citius, si adversus Deum intumuerint, conculcatur semen eorum. Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum, certe nec fortitudo. Si ille insurgit, si persequitur, ad emendicata sacramentorum suffragia, et ad præsidia munitionum frustra decurritur, quia non est, qui de manu illius possit eruere. Quis Alexandro major in Græcia? Et tamen non suus legitur successisse, sed filius saltatricis. Quis Cæsareæ domus seriem nescit? Rarus eorum, aut nullus filium reliquit heredem, et omnes in brevi post varia pericula, et cædes sui, et suorum plurimas diversis mortibus, et fere ignominiosis, quasi in momento deleti sunt, et descendentes ad inferos, successores habuerunt aut hostes aut ignotos: Quid obsecro tam potentia regna, tam cito subvertit et transtulit? Certe indignatio Dei, quam in se multiplex injustitia provocabat. Est autem (ut Stoicis placet) injustitia mentis habitus, quæ a regione morum exterminat æquitatem. Animam namque privare justitia, vel ex privativa particula nominis declaratur. In eo autem maxime justitia constat, si non

noceas, et ex officio humanitatis prohibeas nocentes. Quum vero noces, accedis ad injuriam. Quum nocentes non impedis, injustitiæ famularis. Est autem contumelia, quando tumorem mentis in læsione alterius manifesta operis sequela comitatur. Eoque iniquitati servit, quod in eum, cui reverentia pro conditione officii vel naturæ consortio debetur, insolenter insurgit. Dolus autem est (ut diffinit Aquilius) quum aliud agitur, et aliud simulatur. Malus utique, quotiens fit intentione nocendi. Differt autem plurimum dolus a contumelia, quoniam hæc superbe et manifesto, ille fraudulenter et quasi ab insidiis nocet. Hæc sunt, quæ quum incurrunt, cathedras subvertunt omnium potestatum, quia a contrariis perpetuatur principum gloria. Dolus namque ex timiditatis imagine infirmitatis notam habet, et fortitudini plurimum adversatur. Contumeliam prudentia reprimit, ingeminans jugiter, quid in terram et cinerem superbit terra et cinis Injuriam temperantia non admittit, nolens inferre alii, quod sibi nollet ab alio irrogari. Et injustitiam justitia excludit, usquequaque faciens alii, quod faciendorum vellet ab alio fieri sibi ipsi. Hæ sunt quatuor virtutes, quas philosophi cardinales appellant, eo quod a primo fonte honestatis, quasi primi rivuli emanare credantur, et de se bonorum omnium fluenta propagare. Hæc forte sunt quatuor flumina, quæ de paradiso delitiarum Dei egrediuntur, ut irrigent omnem terram, quo fructum desiderabilem afferat in tempore suo. Utinam et ad me de fonte vitæ (divinam gratiam loquor) hujus plenitudinis pertranseant rivuli, ariditatis meæ inebriantes terram, ut succrescente fructu bonorum operum, saltem declinare valeam imminentis securis ictum, quæ exigentibus culpis meis, ad radicem meam, quasi ad radicem infructuosæ arboris, posita est! Quodcunque lignum

secus aquas istas positum est, non arescit. Quod vero vel radicitus non humectant, dissolvitur, et aridum perit tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terræ. Hinc quidem non duces exceptos arbitror, non potentes, quia regum gloria transferetur, si injusti, injuriosi, contumeliosi, inventi fuerint aut dolosi. Os siquidem Domini loquutum est. Verumtamen salvo intellectu sapientiorum, non ab re est (ut opinor) quod nomina vitiorum, locutione plurali exposuit, et in ipsa pluralitate diversitatem quandam prudenter inseruit. Ait enim, ut prædictum est: Quia regnum de gente in gentem transferetur, propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos. Quod autem diversos in fine subjecit, puto communiter ad omnia referendum, et tam pleno concipiendum intellectu, ut non modo referatur ad diversas species vitiorum, sed et varias figuras personarum complectatur, et modos omnes, quibus a quocunque hæc vitia committuntur. Princeps enim tenetur de omnibus, et omnium auctor esse videtur, quia quum omnia possit corrigere, eorum merito particeps est, quæ noluit emendare. Quum enim potestas publica sit, ut prædiximus, omnium vires exhaurit, et ne in se deficiat, incolumitatem omnium debet procurare membrorum. Quot autem in administratione principatus extant officia, tot sunt principalis corporis quasi membra. Dum autem singulorum officia integritate virtutis, et suavitate opinionis conservat, quandam quasi membris sanitatem procurat et decorem. Quum vero ex negligentia aut dissimulatione potestatis circa officia, sit virtutis aut famæ dispendium, quasi in membra ejus, morbi et maculæ incurrunt. Nec diu subsistit incolumitas capitis, ubi languor membrorum invalescit.

LIBER QUINTUS.

PROLOGUS.

NON solent ad unguem grandia sine mora lustrari, nec facile est provinciarum longitudinem et latitudinem in momento transcurrere. Sic res magna

succincte quidem a sapiente interdum proponitur, sed nunquam perfecte sub angustia sermonis nimia explanatur. Quid autem in humanis rebus majus est principatu, cujus officium quodammodo omnia circumit, implet, et penetrat, et quasi robore virtutis suæ, totius Reipublicæ molem portat? Ejus itaque contemplatio tractum habet, et moram exigit, tum præ magnitudine sui, tum præ venustate, quam in capite Reipublicæ jucundum est omnibus contemplari. Modesta ergo brevitate, in inspiciendo corpore ejus immoremur, et quid super hoc Plutarchus censeat audiatur. Nam, deducta superstitione gentilium, fidelis est in sententiis, in verbis luculentus, et in sacrario morum tantus arbiter, ut facile præceptorem Trajani possis agnoscere. Si quid autem apud eum a fide dissentit, aut moribus, tempori potius, quam viro adscribatur. Si enim Virgilio licuit aurum sapientiæ in luto Ennii quærere, quæ invidia est ea, quæ ad eruditionem nostram a gentilibus scripta sunt, nostris communicare? His ergo omissis ad reliqua procedamus.

Cap. 1. Epistola Plutarchi instruentis Trajanum.

EXTAT Epistola Plutarchi, Trajanum instituentis, quæ cujusdam Politica constitutionis exprimit senEa dicitur esse hujusmodi.-Plutarchus Tra

jano Salutem dicit. Modestiam tuam noveram non appetere principatum, quem tamen semper morum elegantia mereri studuisti. Quo quidem tanto dignior judicaris, quanto a crimine ambitionis videris esse remotior. Tuæ itaque virtuti congratulor, et fortunæ meæ, si tamen recte gesseris, quem probe meruisti. Alioquin te periculis, et me detrahentium linguis subjectum iri non dubito, quum et ignaviam Imperatorum Roma non ferat, et sermo publicus delicta discipulorum refundere soleat in præceptores. Sic Seneca Neronis sui merito detrahentium carpitur linguis, adolescentium suorum temeritas in Quintilianum refunditur, et Socrates in pupillum suum fuisse clementior criminatur. Tu vero quidvis rectissime geres, si non recesseris a te ipso. Si primum te composueris, si tua omnia disposueris ad virtutem, recte tibi procedent universa. Politicæ constitutionis majorum vires tibi expressi, cui si obtemperas, Plutarchum vivendi habes auctorem. Alioquin præsentem epistolam testem invoco, quia in perniciem imperii non pergis auctore Plutarcho.

Cap. 2. Quid Respublica secundum Plutarchum, et quid vicem anime in ipsa obtineat, aut membrorum.

SEQUUNTUR ejusdem politicæ constitutionis capitula, in libello qui inscribitur, Institutio Trajani, quæ pro parte præsenti opusculo curavi inserere, ita tamen, ut sententiarum vestigia potius imitarer, quam passus verborum. Est ergo primum omnium, ut princeps se totum metiatur, et quod in toto corpore Reipublicæ, cujus vice fruatur, diligenter advertat. Est autem Respublica, sicut Plutarcho placet, corpus quoddam, quod divini muneris beneficio animatur, et summæ æquitatis agitur nutu, et regitur quodam moderamine

« ElőzőTovább »