Oldalképek
PDF
ePub

Denique quem superborum legisti regnare diutius? Eorum namque qui per superbiam ceciderunt, historia copiosa est. Nec tamen eatenus superbiam vitet, ut incidat in contemptum: quia sicut elatio, ita et abjectio declinanda est. Unde et in jure Romano cautum est, ut qui jus reddit, se quidem in adeundo facilem præbeat, contemni tamen non patiatur. Mandatis quoque adjicitur, ne Præsides provinciarum in ulteriorem familiaritatem provinciales admittant, eo quod ex conversatione æquali contemptio nascitur. Veneretur ergo in publico populi majestatem, et apud se privatæ conditionis statum pariter metiatur. Hoc ipsum antiquis Philosophorum documentis faciendum agnosce. Ad Philosophum Taurum, Athenas visendi cognoscendique ejus gratia, venerunt pariter Cretæ provinciæ præses, et pater ejus, sed privatus. Taurus venientibus placide assurrexit, reseditque post mutuam salutationem. Allata est mox una sella, quæ in promptu erat, et dum aliæ promebantur apposita est. Invitavit ergo Taurus patrem præsidis ut sederet. At ille, Sedeat hic potius qui populi Romani magistratus est. Absque præjudicio, inquit Taurus, tu interea sede, dum conspicimus quærimusque quid conveniat, tene potius sedere qui pater es; an filium qui gerit Romani populi magistratum? Quum pater assedisset, appositumque esset aliud filio, super ea re Taurus his, qui convenerant, verbum fecit, cum summa boni, æqui, bonorum atque officiorum perpensatione. Eorum verborum sententia hæc fere fuit. In publicis locis, atque muneribus patrum jura cum filiorum qui in magistratu aut potestatibus sunt collata, interquiescere et paulum connivere. Sed quum extra rempublicam in domesticare, atque vita sedeatur, ambuletur, in convivio quoque discumbatur familiari, tunc inter filium magistratum, et patrem privatum,

publicos honores cessare, naturales et genuinos exoriri. Hoc quoque, inquit Taurus, quod ad me venistis, quod nunc loquimur, quod de officiis discertamus, privata actio est. Itaque tu pater utere his honoribus prius, quibus quoque domui vestræ te uti priorem decet. Hæc ergo magistratibus generaliter persuadenda arbitror, ut in splendore publicæ dignitatis memores sint propriæ conditionis, et sic attendant propriæ conditionis statum, ut non devenustent publicæ dignitatis gradum; sic etiam collati sibi honoris integritatem servent, ut aliorum non minuant dignitatem: et sic privata quisque polleat dignitate; ut non fiat injuria publicæ potestati.

Cap. 8. De moderatione justitiæ et clementiæ principis, quæ debent in eo ad utilitatem Reipublicæ contemperari.

OBTINEAT ergo in principe, quod debet in omnibus obtinere, nemo quæ sua sunt quærat, sed quæ aliorum. Veruntamen ipsius affectionis modus, quo caritatis brachiis subjectos ut fratres amplexatur, moderationis limitibus clauditur. Sic enim fratres diligit, quod errores eorum medicinaliter corrigit, sic in eis carnem agnoscit et sanguinem, ut ea spiritus subjiciat ditioni. Medicorum utique consuetudo est, ut morbos, quos fomentis et levioribus medicinis curare nequeunt, gravioribus adhibitis, igne puta vel ferro, curent. Nec unquam utuntur gravibus, nisi quum levium beneficio desiderata sanitas desperatur: sic et potestas quum inferiorum vitia mansueta manu curare non sufficit, pœnarum acrimoniam dolens recte vulneribus infundit, et pia crudelitate sævit in malos, dum bonorum incolumitas procuratur. Sed quis sine dolore proprii corporis membra valuit amputare? Dolet ergo

quum exigentibus culpis vindicta exposcitur, ea tamen peragit invita dextra. Sinistram namque non habet princeps, et in cruciatu membrorum corporis, cujus ipse caput est, legi tristis et gemens famulatur. Philippus quum audisset Phytiam quendam bonum pugnatorem, alienatum animo sibi, quod tres filias inops vix aleret, nec a rege adjuvaretur, monentibus amicis, ut eum caveret: Quid, inquit Philippus, si haberem partem corporis ægram, abscinderem-ne potius, quam curarem? Deinde familiariter secreto elicitum Phytiam, accepta difficultate necessitatum domesticarum, pecunia sufficienter instruxit, ac meliorem fidelioremque habuit, quam fuerat antequam crederetur offensus. Ut enim ait Lucius, Principem senem moribus esset oportet, et qui moderatiora sequatur consilia, et vicem gerere medicorum, qui morbos curant, nunc ex inanitione in oppletis, nunc refectione in vacuis; et dolorem sedant nunc cauterio, nunc fomentis. Præterea sit in verbo affabilis, munificus in beneficiis, et integræ auctoritatis, servet in moribus dignitatem. Famam namque benignitatis conciliat sermo bonus, et lingua gratiosa. Amorem fidelissimum et constantissimum, etiam a durioribus extorquent beneficia, et quem fecere, fovent et solidant. Et morum dignitati debetur reverentia subditorum. Egregie quidem Trajanus, gentilium optimus Augustorum, arguentibus eum amicis, quod in omnes nimium, et ultra quam imperatorem deceat, communis esset, respondit: Se talem velle imperatorem esse privatis, quales imperatores sibi esse, privatus optasset. Unde et relatu Plinii Secundi admonitus, qui tunc inter cæteros judices persequutor Ecclesiæ destinatus erat, a nece martyrum persequutionis gladium revocans, edictum temperavit. Et forte cum fidelibus egisset mitius, nisi decessorum suorum legibus et exemplis, et prudentum

ut putabatur consilio, et auctoritate judicum, ad delendam sectam hominum, opinione publica superstitiosam, et veræ religionis inimicam, invitaretur. Nec tamen usquequaque commendo justitiam hominis, qui Christum ignorabat, sed culpam ipsius extenuo, qui aliorum excedebat impulsu, et ad beneficium miserendumque propriæ pietatis agebatur instinctu, natura clemens in omnes, austerus in paucos, quibus parcere nefas esset; adeo ut, totius imperii sui curriculo, unus damnatus sit senatorum nobiliumve urbis, licet inveniantur plurimi in ipsum graviter deliquisse. Hic autem a senatu damnatus est, ignorante Trajano. Dicebat enim insanum esse eum, qui oculos si habeat lippientes, eos malit effodere, quam curare. Aiebat etiam, ungues si acriores fuerint, resecandos esse, non avellendos. Si enim citharœdus, aliique fidicines, multa diligentia procurant, quomodo oberrantis chordæ compescant vitium, et eandem aliis unanimem reddant, faciantque dulcissimam dissidentium consonantiam, chordis non ruptis, sed tensis proportionaliter, vel remissis: quanta sollicitudine oportet principem moderari, nunc rigore justitiæ, nunc remissione clementiæ, ut subditos faciat quasi unanimes esse in domo, et quasi discordantium in ministerio pacis et caritatis operibus, unam faciat perfectam, et maximam harmoniam ? Hoc autem certum est, quia tutius est chordas remitti intensius, quam protendi. Remissarum namque intensio, artificis peritia convalescit, et debitam soni reddit gratiam; sed quæ semel rupta est, nullo artificio reparatur. Profecto si sonus exigitur, quem non habent, frustra tenduntur, et sæpe citius venitur ad nullum, quam ad eum, qui nimis exigitur. Ait Ethicus :

Est piger ad pœnas princeps, ad præmia velox,
Quique dolet, quotiens cogitur esse ferox.

Alterum namque justitiæ, alterum pietatis est, quæ adeo principi necessariæ sunt, ut quisquis sine illis, non modo principatum, sed quemlibet magistratum vendicet, frustra se ipsum irrideat, sed et aliorum in se provocet risum, contemtum, et odium. Misericordia, inquit, et veritas non te deserant, circumda eas gutturi tuo, et scribe eas in tabulis cordis tui, et invenies gratiam, et disciplinam bonam coram Deo et hominibus. Gratia namque debetur misericordiæ, justitiæ disciplina. Utique gratia et amor subjectorum, quam divina producit gratia, optimum instrumentum est omnium gerendorum. Sed et amor sine disciplina non proficit, quia cessante justitiæ stimulo, populus se in illicita resolvit. Meditatur ergo jugiter sapientiam, et de ea sic justitiam operatur, quod lex clementiæ semper est in lingua ejus: et sic clementiam temperat rigor justitiæ, quod lingua ejus judicium loquitur. Officio namque ejus justitia in judicium vertitur, ea quidem necessitate, ut vacare non liceat, quin seipsum sibi collato destituat honore. Honor etenim regis judicium diligit, et delinquentium culpas tranquilla mentis moderatione compescit. De magistratuum moderatione librum fertur scripsisse Plutarchus, qui inscribitur Archigrammaton, et magistratum suæ urbis, ad patientiam et justitiæ cultum, verbis instituisse dicitur et exemplis. Hic autem servum habebat, hominem nequam et contumacem, et liberalibus disciplinis eruditum egregie, et exercitatum satis in disputationibus philosophicis. Contigit ut ob nescio quam noxam, ei tunicam detrahi, cædique juberet Plutarchus. Loro cœperat verberari duriuscule, quum tamen inficiaretur culpam, dicens, se nihil egisse mali, nihil sceleris admisisse, et obloquebatur se multis demeruisse obsequiis ut vapularet. Postremo quum non proficeret, vociferari cœpit, et

« ElőzőTovább »