Oldalképek
PDF
ePub

non ostendit, linguis suis introducant, quasi quodam aurium ostio, literati. Legat ergo mens principis in lingua sacerdotis, et quicquid egregium videt in moribus, quasi legem Domini veneretur. Nam et vita et lingua sacerdotum, quasi quidam vitæ liber est in facie populorum. Eo forte spectat, quod exempla legis a sacerdotibus Leviticæ tribus jubetur assumi; quia prædicatione eorum debet potestas commissi magistratus gubernacula moderari. Nec expers omnino lectionis est, qui etsi ipse non legit, quæ leguntur ab aliis, fideliter audit. Qui vero neutrum facit, quomodo, in contemptu præcepti, quod præcipitur fideliter adimplebit? Concursus namque desiderabilium omnium sapientiæ accessio est.

Ptolo

mæus ad cumulum beatitudinis, nonne sibi aliquid deesse credidit, donec accitis septuaginta interpretibus licet gentilis esset, legem Domini Græcis communicavit? Nihil enim refert, an interpretes in eadem cellula clausi contulerint, an prophetaverint in diversis, dum constet regem in veritatis inquisitione solicitum, legem Domini in Græciam trajecisse. In Atticis Noctibus legisse memini, quod quum Philippi Macedonis morum legantur insignia, inter cætera literatorium studium, quasi belli negotia, et victoriarum triumphos liberalitatem mensæ, humanitatis officium, et quæcunque lepide, communiterque dicta vel facta sunt, coloravit. Verum et hoc ipsum in quo se aliis excellentiorem noverat, quasi bonorum hæreditariorum fundamentum, ad unicum quem sperabat regni et felicitatis futurum heredem, transmittere curavit. Ob quam causam epistola ejus destinata Aristoteli nuper nati Alexandri, ut sperabatur, magistro visa est hic scribenda. Est igitur concepta ad hanc ferme sententiam." Philippus Aristoteli salutem dicit. Filium mihi genitum scito, quo equi

dem Diis habeo gratiam, non proinde quia natus est, quam pro eo quod eum nasci contigit temporibus vitæ tuæ. Spero etenim fore, ut educatus eruditusque a te, dignus existat et nobis, et rerum istarum susceptione. Romanos Imperatores aut Duces, dum eorum respublica viguit, illiteratos extitisse non memini. Et nescio quomodo contigit, quod ex quo in principibus virtus languit literarum, armatæ quoque militiæ infirmata est manus, et ipsius principatus quasi præcisa radix. Nec mirum, quum sine sapientia, nullus stare, aut esse valeat principatus. Quia sapientia Dei dixit, Sine me nihil potestis facere. Socrates Apollinis oraculo sapientissimus judicatus est, et qui sine contradictione septem illos, qui dicti sunt sapientes, incomparabiliter antecessit, non in opinione sapientiæ, sed virtute, tunc demum respublicas fore beatas asseruit, si eas philosophi regerent, aut rectores earum studere sapientiæ contigisset. Et si tibi Socratis videtur contemnenda auctoritas: Per me, inquit sapientia, reges regnant, et conditores legum justa decernunt. Per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam. Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilaverint ad me, invenient me. Mecum sunt divitiæ et gloria, opes superbæ et justitia. Melior est fructus meus auro, et lapide pretioso, genimina mea argento electo. In viis justitiæ ambulo, in medio semitarum judicii, ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam. Item: Meum est consilium et æquitas, mea est prudentia, mea est fortitudo. Et alibi: Accipite disciplinam, et non pecuniam, doctrinam magis quam aurum eligite. Melior est enim sapientia cunctis opibus pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari. Quum gentiles nihil sine nutu numinum crederent faciendum, unum tamen quasi Deum deorum, et omnium prin

cipem excolebant, scilicet Sapientiam, ideo quod ipsa omnibus præest. Unde et Philosophi veteres imaginem Sapientiæ pro foribus omnium templorum pingi, et hæc verba scribi debere censuerunt :

Usus me genuit, peperit Memoria :

Sophiam me vocant Graii, vos Sapientiam.

Et hæc item: Ego odi homines stultos, et ignava opera, et philosophicas sententias. Et quidem eleganter illi ista finxerunt, licet veritatem ipsam plene non noverint: ad eam tamen aliquatenus accedentes, dum sapientiam omnium, quæ recte fiunt, ducem et principem arbitrantur, quum et ipsa veraciter glorietur, quod in omni gente et populo a principio primatum tenuit, superborum et sublimium colla propria virtute calcans. Salomon quoque se eam super salutem, et omnia pulchra dilexisse fatetur, et ad ipsum cum ea omnia bona accessisse.

Cap. 7. Quod timorem Dei doceri debet, et humilis esse, et sit servare humilitatem, quod auctoritas publica non minuatur: et quod præceptorum alia mobilia, alia immobilia.

SEQUITUR ut discat timere Dominum Deum suum, et custodire verba ejus quæ in lege præcepta sunt. Causam legitimæ observationis, lex ipsa subjungit : ut discat, inquit. Diligens namque lector, legis discipulus est, non magister: nec ad sensum suum captivatam retorquet legem, sed menti ejus et integritati sensus suos accommodat. Sed discipulus iste quid discit? Utique timere Dominum Deum suum. Recte quidem, eo quod sapientia parit, et firmat principatum. Atqui initium sapientiæ timor Domini. Qui ergo timoris non initiatur gradu, frustra ad legitimi principatus culmen aspirat. Legitimi, inquam: quia de

quibusdam dum allevantur, dejectis et miserius dejiciendis scriptum est: Isti regnaverunt, et non ex me; principes extiterunt, et ego ignoravi, et alibi: Tenentes legem nescierunt sapientiam. Timeat ergo princeps Dominum, et se prompta humilitate mentis, et pia exhibitione operis, servum profiteatur. Dominus etenim servi dominus est. Servit itaque Domino princeps, dum conservis suis, subditis scilicet sibi, fideliter servit. Sed et Dominum Deum esse agnoscat, cui non plus timoris ex majestate, quam amoris ex pietate exhibendum est. Pater etenim est, et cui nulla creatura, ipsius faciente merito, negare potest dilectionis affectum. Si ergo, inquit, dominus sum, ubi est timor meus: Si pater sum, ubi est amor meus? Verba quoque legis custodienda sunt, quod ex primo timoris gradu, quadam quasi virtutum scala, felici procedit ascensu. Dilectio, inquit, illius, custodia legum est, quia omnis sapientia timor Domini est. Porro qui timet Deum, faciet bona, et qui continens est justitiæ, apprehendet illam, et obviabit illi quasi mater honorifica. Sed quæ verba, diligentia tanta custodiet? Utique quæ præcepta sunt in lege, ut apud Principem iota vel apex legis non cadat in terram, quod non ille propriis, vel manibus subjectorum excipiat. Sunt autem præcepta quædam, perpetuam habentia necessitatem, apud omnes gentes legitima, et quæ omnino impune solvi non possunt. Ante legem sub lege, sub gratia, omnes lex una constringit: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris; et quod tibi vis fieri faciendum, hoc facias aliis. Procedant nunc dealbatores potentum, susurrent, aut si hoc parum est, publice præconentur principem non esse legi subjectum, et quod ei placet, non modo in jure secundum formam æquitatis condendo, sed qualitercunque legis habere vigorem. Regem quem legis nexibus sub

[blocks in formation]

trahunt, si volunt, et audent, exlegem faciant, ego non modo his renitentibus, sed mundo reclamante, ipsos hac lege teneri confirmo. In quo enim, inquit qui nec fallit nec fallitur, judicio judicaveritis, judicabimi. Et certe judicium gravissimum in his qui præsunt fiet, eo quod mensura bona, conferta, et coagitata, et superfluens refundetur in sinus eorum. Nec tamen dispensationem legis subtraho manibus potestatum, sed perpetuam præceptionem, aut prohibitionem habentia, libito eorum nequaquam arbitror supponenda. In his itaque duntaxat quæ mobilia sunt, dispensatio verborum admittitur; ita tamen ut compensatione honestatis aut utilitatis, mens legis integra conservetur. Nec elevetur, inquit, cor ejus in superbiam, super fratres suos. Quod præcipue necessarium est, sæpius replicat, eo quod humilitas nunquam satis videtur commendata principibus, et difficillimum est ut gradus honoris tumorem non pariat in animo imprudentis. Superbis utique resistit Deus, et humilibus dat gratiam. Proinde rex orat ne veniat ei pes superbiæ, quia in eo ceciderunt, qui operantur iniquitatem, expulsi sunt, nec potuerunt stare. Non utique superbiat super fratres; sed quum fratrum meminerit, fraternum subjectis omnibus impendat affectum. Et quidem prudenter humilitatem cum discretione et caritate indicit principibus, quia sine istis omnino subsistere non potest principatus. Quisquis ergo gradum propriæ celsitudinis amat, humilitatis cultum in minoribus diligentissime teneat. Nam qui ab humilitatis operibus recedit, a dignitatis suæ fastigio, tumoris pondere cadit. Obtinet enim perpetuo, quia qui se humiliat exaltabitur, et vice versa, qui se exaltat deprimetur. Regem Romanorum novissimum Tarquinium fecit esse superbia, et ei ab humilitate magis necessarios substituit magistratus.

« ElőzőTovább »