Oldalképek
PDF
ePub

In precio precium nunc est, dat census honores

Census amicitias: pauper ubique jacet.

Longe utilius quidam omnem materiam jurgiorum, et causam odii, a suis rebuspublicis exterminare studuerunt, ut causa deficiente, effectus malitiæ evanesceret: quale est decretum Lycurgi apud Lacedæmones, et in antiqua Græcia, quæ nunc pars Italiæ est, Samii doctrina Pythagoræ, qui constitutionum suarum robore et virtute, totam traditur servasse Italiam. Utinam aurum cum argento vilescat, dum sit sola virtus in precio, et illa quorum usum optima dux vivendi natura, commendat. Pauper itaque non jacebit, nec dives solius pecuniæ beneficio honorabitur, dum unusquisque sui ipsius dote erit in precio, vel vilescet. Porro quædam a se, quædam ab aliorum opinione habent precii dignitatem. Panis siquidem, aut victualia, quæ in alimentis, aut indumentis necessariis constant, dictante natura sunt ubique terrarum in precio. Quæ sensus oblectant, naturaliter omnibus grata sunt. Quid multa? Quæ naturæ sunt, non modo eadem; sed vigent apud omnes. Quæ opinionis arbitrium sequuntur, incerta sunt: et sicut ad placitum sunt, ita et ad placitum evanescunt. Non fuerat ergo timendum Imperatori, ne materia commerciorum deficeret, quum etiam adhuc apud illos venalitium frequens sit, qui pecuniam non noverunt. Scio equidem, tantæ sapientiæ fuisse Salomonem, ut nunquam timuerit, ne aurum et argentum vilesceret posteris, quorum naturam videbat esse famelicam, et pro parte maxima nihil aliud, quam pecuniam esurire. Unde per inspiratam sapientiam, hanc rubiginem rex contemsit egregius, ut ad contemtum pecuniæ suiipsius exemplo posteros invitaret. Præterea regem esse expedit copiosum, ita tamen, ut divitias suas populi reputet. Non habebit ergo divitias, quas nomine alieno possidet, nec sibi privata

erunt bona fiscalia quæ publica confitetur. Nec mirum, quum nec ipse suus sit, sed subditorum.

Cap. 6. Quod debet legem Dei habere præ mente et oculis semper, et peritus esse in literis, et literatorum agi consiliis.

POSTQUAM autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis hujus in volumine. Ecce quia princeps non debet esse juris ignarus, et licet multis privilegiis gaudeat, nec militiæ prætextu legem Domini permittitur ignorare. Describet ergo Deuteronomium legis, id est, secundam legem in volumine cordis; ut sit lex prima, quam litera ingerit; secunda quam ex ei mysticus intellectus agnoscit. Prima quidem scribi potuit tabulis lapideis; sed secunda non imprimitur, nisi in puriore intelligentia mentis? Et recte in volumine Deuteronomium scribitur, quia sic apud se sensum legis princeps revolvit, quod ab oculis ejus litera non recedit. Et sic quidem insistit literæ, ut nequaquam ab intellectus discordet puritate. Litera namque occidit, spiritus autem vivificat, et penes ipsum, humani juris et æquitatis, media interpretatio necessaria, et generalis extat. Accipiens, inquit, exemplar a sacerdotibus Leviticæ tribus. Recte quidem. Omnium legum inanis est censura, si non divinæ legis imaginem gerat; et inutilis est constitutio principis, si non Ecclesiasticae disciplinæ sit conformis. Quod et Christianissimum non latuit principem, qui legibus suis indixit, ne dedignentur sacros canones imitari. Et non modo sacerdotum exemplaria peti præcipit, sed ad Leviticam tribum, mutuandi gratia, principem mittit. Sic enim legitimi sacerdotes audiendi sunt, ut reprobis et ascendentibus ex adverso, omnem vir justus claudat auditum.

1

Sed qui sunt sacerdotes Leviticæ tribus? Illi utique quos sine avaritiæ stimulis, sine ambitionis impulsu, sine affectione carnis et sanguinis, lex in ecclesiam introduxit. Non autem lex literæ, quæ mortificat, sed spiritus, quæ in sanctitate mentis, munditia corporis, fidei sinceritate, et operibus caritatis, vivificat. Sicut enim umbratilis lex, et gerens omnia figuraliter, sacerdotes in singularitate carnis et sanguinis præelegit; sic, postquam cessantibus umbris veritas patefacta est, et justitia de cœlo prospexit, quos vitæ commendat meritum, et bonæ opinionis odor, et unitas fidelium, aut prælatorum diligens providentia, in opus ministerii segregavit, spiritus applicat ad Leviticam tribum, et legitimos instituit sacerdotes. Adjicitur: Et habebit secum, legetque illud omnibus diebus vitæ suæ. Attende, quanta debeat esse diligentia principis in lege Domini custodienda, qui eam semper habere, legere præcipitur, et revolvere, sicut rex regum factus ex muliere, factus sub lege, omnem implevit justitiam legis, ei non necessitate, sed voluntate, subjectus. Quia in lege voluntas ejus, et in lege Domini meditatus est die ac nocte. Quod si ille in hac parte non creditur imitandus, qui non regum gloriam, sed fidelium amplexus est paupertatem, et indutus forma servili, reclinatorium capiti non quæsivit in terris; et interrogatus a judice, regnum suum de hoc mundo non esse, confessus est; proficiant vel exempla regum illustrium, quorum memoria in benedictione est. Procedant ergo de castris Israel, David, Ezechias, et Josias, et cæteri, qui in eo sibi regni gloriam constare credebant, si Dei quærentes gloriam, se et subditos divinæ legis nexibus innodarent. Et ne illorum remota videantur exempla, et ex eo sequenda minus, quod a lege eorum, et ritu operum, et religionis cultu, et fidei professione, aliquantisper

videmur abscedere: licet nobis et illis eadem fides sit, ita tamen, ut quod illi futurum exspectabant, nos ex parte magna gaudeamus et veneremur impletum, abjectis tantum umbris figurarum ex quo veritas de terra orta est, et in conspectu gentium revelata. Ne, inquam, illorum quasi aliena, aut profana contemnantur exempla, Constantinus noster, Theodosius, Justinianus, et Leo, et alii Christianissimi principes, principem possunt instruere Christianum. In eo namque præcipuam operam dabant, ut sacratissimæ leges, quæ constringunt omnium vitas, scirentur et tenerentur ab omnibus, nec illarum esset quisquam ignarus, nisi aut publica utilitate erroris dispendium compensaret, aut miseratione ætatis, aut sexus infirmitate legitimæ acerbitatis evitet aculeos. Illorum itique gesta, virtutum incitamenta sunt: verba quot sunt, tot institutiones morum. Denique vitam, vitiis subjugatis et captivatis, quasi arcum triumphalem consecratum posteritati, magnificæ virtutis titulis erexerunt, fideli confessione prædicantes in omnibus, quia non manus excelsa, sed Dominus fecit hæc omnia. Et quidem Constantinus Romana Ecclesia fundata et dotata, ut cætera ejus taceantur egregia, perpetua benedictione insignis est. Justinianus et Leo qui fuerint ex eo claret, quod totum orbem sacratissimis legibus enucleatis, quasi quoddam templum justitiæ sacrare studuerunt. Nam de Theodosio quid dicam, quem isti virtutis habuerunt exemplar, et Ecclesia Dei ob religionis et justitiæ venerabilem notam, et sacerdotibus patientissime tamen et humillime indignantem, non modo ut imperatorem venerata est, sed ut antistitem? Qui leges tulerat, quam patienter tulit sententiam sacerdotis Mediolanensis. Et ne sententiam emolliti presbyteri, et principibus applaudentis fuisse teneram putes, a regalium usu suspensus

est Princeps, exclusus ab ecclesia, et pœnitentiam coactus est explere solennem. Sed quid eum tantæ necessitati subjecerat? Voluntas utique subjecta justitiæ Dei, et legi ejus usquequaque obtemperans. Et nisi quæ metrica levitate scribuntur, duxeris habenda contemtui, ex his quibus filium instruit apud Cl. Claudianum, quis ipse in sacrario morum extiterit, paucis agnosces. Ceterum quum præmissæ legis verba revolvo, singula mihi videntur onusta, et quasi spiritu intelligentiæ fæcundata menti occurrunt. Habebit ergo, inquit, secum legem, providens ne ad damnationem suam, quum eam habere necesse sit, habeat contra se. Potentes etenim potenter tormenta patientur. Et adjecit; legetque illud. Legem siquidem habere in mantica parum prodest, nisi fideliter custodiatur in anima. Legenda est ergo omnibus diebus vitæ suæ. Ex quibus liquido constat, quam necessaria sit Principibus peritia literarum, qui legem Domini quotidie revolvere lectione jubentur. forte quod sacerdotes legem quotidie legere jubeantur, non frequenter invenies. Princeps vero quotidie legit, et cunctis diebus vitæ. Quia qua die non legerit legem, ei non dies vitæ, sed mortis est. Hoc utique sine difficultate illiteratus non faciet. Unde et in literis, quas regem Romanorum ad Francorum regem transmisisse recolo, quibus hortabatur ut liberos suos liberalibus disciplinis institui procuraret, hoc inter cætera eleganter adjecit, quia rex illiteratus est quasi asinus coronatus. Si tamen ex dispensatione ob egregiæ virtutis meritum, principem contingat esse illiteratum, eundem agi litteratorum consiliis, ut ei res recte procedat, necesse est. Assistant ergo ei Nathan propheta, et Sadoch sacerdos, et fideles filii prophetarum, qui eum a lege Domini divertere non patiantur, et quam ipse oculis et animo

Et

« ElőzőTovább »