Oldalképek
PDF
ePub

terram, quam Dominus Deus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris, Constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum nationes, eum constitues, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus. Quumque fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Ægyptum, equitatus numero sublevatus: præsertim quum Dominus præceperit vobis, ut nequaquam amplius per eandem viam revertamini. Non habebit uxores plurimas quæ afficiant animam ejus, neque argenti et auri immensa pondera. Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis hujus in volumine, accipiens exemplar a sacerdotibus Leviticæ tribus, et habebit secum, legetque illud omnibus diebus vitæ suæ, ut discat timere Dominum Deum suum, et custodire verba et ceremonias ejus, quæ in lege præcepta sunt. Nec elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dexteram vel sinistram; ut longo tempore regnet ipse et filius ejus super Israel. Nunquid quæso nulla lege arctatur, quem lex ista constringit? Hæc utique divina est, et impune solvi non potest. Singula verba ejus si sapiant in auribus principum, tonitrua sunt. Taceo de electione ejus, et forma ejus, quæ in Principis creatione exigitur. Vivendi formulam, quæ ei præscripta est, mecum paulisper attende. Quum, inquit, fuerit constitutus, qui se totius populi fratrem religionis cultu, et affectu caritatis profiteatur, non multiplicabit sibi equos, quorum numerositate sit subditis onerosus. Equos quidem multiplicare, est plures quam ipsa necessitas exigat, vanæ gloriæ causa, vel erroris alterius congregare. Multum enim et parum, si Peripateticorum principem sequimur, legi

timæ quantitatis diminutionem in singulis rerum generibus significant, vel excessum. Licebit ne ergo canes multiplicare, volucresve rapaces, aut truces bestias, aut quælibet portenta naturæ, cui equorum qui ad militiam necessarii sunt, et usum totius vitæ, ex legitima quantitate præfinitus est numerus? Nam de histrionibus et mimis, scurris et meretricibus, lenonibus, et hujusmodi prodigiis hominum, quæ principem potius oportet exterminare, quam fovere, non fuerat in lege mentio facienda; quæ quidem omnes abominationes istas, non modo a principis aula excludit, sed eliminat a populo Dei. Equorum nomine, totius familiæ et impedimentorum omnium, necessarius intelligitur usus. Cujus legitima quantitas est, quam ratio necessitatis, aut utilitatis exposcit. Ita tamen ut utile et honestum coæquentur, et civilitas conscribatur honestis. Philosophis enim jam pridem placuit, perniciosiorem nullam esse opinionem, illorum opinione qui utile separant ab honesto; et sententiam verissimam et utilissimam esse, honestum et utile in se usquequaque converti. Plato, ut ferunt historiæ gentium, quum vidisset Dionysium Siciliæ tyrannum, corporis sui septum custodibus: Quod tantum, inquit, malum fecisti, ut a tam multis necesse habeas custodiri? Hoc utique principem non oportet, qui officiis ita sibi omnium vincit affectus, ut quisque subditus, pro eo periculis imminentibus caput opponat. Quum etiam urgente natura, se pro capite soleant membra exponere, et pellem pro pelle, et cuncta quæ homo habet, ponat pro anima sua. Sequitur: Nec reducet populum in Egyptum, equitatus numero sublevatus. Magna siquidem diligentia præcavendum est omni, qui in sublimitate constituitur, ne inferiores corrumpat exemplis, et abusione rerum, et per superbiæ aut luxuriæ viam ad confusionis tenebras reducat

populum. Frequens enim est, ut subditi superiorum
vitia imitentur, quia magistratui populus studet esse
conformis, et unusquisque libenter appetit, in quo
alium cernit illustrem. Celebre est illud versificatoris
egregii, sensum et verba magni Theodosi exprimentis,
In commune jubes si quid, censesve tenendum,
Primus jussa subi: tunc observantior æqui

Fit populus, nec ferre negat, quum viderit ipsum
Auctorem parere sibi. Componitur orbis
Regis ad exemplum, nec sic inflectere sensus
Humanos edicta valent, quam vita regentis.

Mobile mutatur semper cum principe vulgus.

Verum singulorum facultates nequaquam omnium copiis adæquantur. De loculis propriis quilibet sumit, at potestas de arca publica vel cimelio haurit : quæ si forte defecerit, ad singulorum recurritur facultates. Atqui privatum quemque suis necesse est esse contentum. Quæ si fuerint extenuata, qui nunc potentis appetebat fulgorem, paupertate sordidus confusionis suæ tenebras erubescit. Inde etiam Lacedæmoniorum decreto, potestatibus in usu publicorum bonorum parcitas indicta est, dum tamen hæreditariis uti, et his quæ pinguiori fortuna accedunt, communi jure liceat.

Cap. 5. Quod principem castum esse oporteat, et avaritiam declinare.

[ocr errors]

ADJECIT lex: Non habebit uxores plurimas, quæ afficiant animam ejus. Licitum quidem fuit quandoque in populo Dei, ut propagandæ sobolis gratia et fidelem populum dilatandi, plures quis sortiretur uxores. In exemplum licentiæ hujus occurrunt Patriarchæ, quum Sara usa sit jure suo, corpore scilicet Abrahæ, in utero alieno, ancillæ ministerio, de viro

suscipiens filium, Ismaelem. Jacob quoque sororum sibi duplicato conjugio, fœcundas earundem ancillas adscivit. Atqui reges perpetuæ prohibitionis laqueus tenet, et a plurium uxorem amplexibus arcet, et quum in aliis plures unius esse licitum fuerit, in regibus perpetuo obtinet, ut una unius sit. Nunquid fornicari, vel adulterari, stuprumve committere licet cum pluribus, quum nec etiam generis multiplicandi causa, aut procreandi heredes, liceat uxoribus admisceri? Quomodo stupra, adulteria, aut quaslibet fornicationes puniet potestas eisdem subjecta criminibus? Nec uxores David quisquam objiciat, qui forte in hoc, sicut et in multis aliis, speciali privilegio gaudet. Licet facile concesserim, quod et ipse in hac parte deliquerit. Sane eum affectus ille uxorius, proditione et homicidio, in adulterium impegit, nec in illius excusatione laboro, qui prophetica conventus et convictus parabola, seipsum virum mortis esse respondit. Habes itaque regem, cum regibus delinquentem; et utinam cum pœnitente poeniteant, et fateantur cum confitente culpam, et satisfacientes cum satisfaciente revertantur ad vitam. Ipsam quoque sapientiam Salomonis mulierum infatuavit amor. Sequitur: Nec habebit argenti et auri immensa pondera. Eant nunc, et Domino prohibente, argentum sibi et aurum thesaurizent, facientes ex calumnia quæstum, de paupertatibus aliorum abundantiam quærant, de rapinis divitias, et singularem sibi beatitudinem statuant in calamitate multorum. Sed copiam Salomonis objicit aliquis. Esto, principem locupletem fieri non prohibeo, sed avarum. Nonne aurum et argentum Salomonis tempore viluerunt? Non utique viluissent, si eorum immensa pondera, et quæ usum excederent, sibi rex cupidus congessisset. Potuerat ea in terram defodiens, quo cariora fierent, humanis usibus subtraxisse. Apud

Petronium Trimalchio refert, fabrum fuisse, qui vitrea vasa faceret tenacitatis tantæ, ut non magis, quam aurea vel argentea frangerentur. Quum ergo phialam hujusmodi de vitro purissimo, et solo, ut putabat, dignam Cæsare, fabricasset, cum munere suo Cæsarem adiens, admissus est. Laudata est species muneris, commendata manus artificis, acceptata est devotio donantis. Faber vero ut admirationem intuentium verteret in stuporem, et sibi plenius gratiam conciliaret imperatoris, petitam de manu Cæsaris phialam recepit, eamque validius projecit in pavimentum tanto impetu, ut nec solidissima et constantissima æris materia maneret illæsa. Cæsar autem ad hæc non magis stupuit, quam expavit. At ille de terra sustulit phialam, quæ quidem non fracta erat, sed collisa, ac si æris substantia, vitri speciem induisset. Deinde martiolum de sinu proferens, vitium correxit aptissime, et tanquam collisum vas æneum crebris ictibus reparavit. Quo facto se cœlum Jovis tenere arbitratus est, eo quod familiaritatem Cæsaris, et admirationem omnium se promeruisse credebat. Sed secus accidit Quæsivit enim Cæsar, an alius sciret hanc condituram vitreorum. Quod quum negaret, eum decollari præcepit Imperator, dicens: quia si hoc artificium innotesceret, aurum et argentum vilescerent, quasi lutum. An vera sit relatio et fidelis, incertum est, et de facto Cæsaris diversi diversa sentiunt. Ego vero sapientiorum non præjudicans intellectui, devotionem potentis artificis male remuneratam arbitror, et inutiliter humano generi prospectum, quum ars egregia deleta sit, ut fomes avaritiæ, pabulum mortis, contentionum præliorumque causa pecunia, pecuniæque materia servaretur in precio, quod sine diligentia hominis fuerat habitura, quum sine se esse non possit, quæ rerum precium est. Utique

« ElőzőTovább »