Oldalképek
PDF
ePub

Qui mores hominum multorum vidit et urbes, cujus providentia nullis potuit insidiis supplantari, cujus tendiculas nemo hostium indemnis evasit, cujus denique inermis militia ulterius promovit Græcorum gloriam, quam mille ratium armata multitudo. Sed et ipse hujus exercitii Circem laudat auctorem, quæ carminibus et poculis humanas mentes dicitur immutasse, eo quod arte verborum, et rerum gratia alliceret mentes hominum, et suæ voluntati conformes in usus quoslibet transformaret. Græcis itaque propinata sunt suspectæ venena voluptatis; sed ea quum prudens gustasset Ithacus, noluit bibere, ne sub domina meretrice turpis et excors vivere cogeretur. Verum quia sapientia rerum omnium novit usum, providit vir circumspectus, finitis laboribus et erroribus, quum eum pudica Penelope, et affectus Telemachi non agnosceret revertentem, quomodo damna sociorum, quos tanti exilii dispendium tulerat, Græciæ compensaret. Admiranda fuerat fides canis, cui soli in tanta familia, nec viginti annorum curricula, memoriam domini, quin redeunti applauderet, abstulerunt, nisi de ejus laude, canibus venatorum gratia ulterius resultaret. Novi tamen studii Telemachum suum vivere præcepit expertem, illis solis dicens allata esse novæ voluptatis solatia, qui amissis parentibus Trojani belli damna sentirent. Unde et artem infructuosam esse conjicio, quam ab unico filio tantus vir studuit sequestrare. Quod vel ex eo mecum conjicies, quod deterior sexus in avium venatione potior est. In quo poteras naturam arguere, nisi nosces quia deteriora semper proniora sunt ad rapinam. Inanis etenim est et admodum laboriosa, et quæ damna sumptuum, nunquam successuum utilitate compenset. Licet plurimi venationem exerceant, ut sub eo prætextu sumptus faciant parciores, domi rarius, sæpius in

mensa aliena, multitudinem vitant, dum silvas, saltus, lacusque circumeunt, pannis induti vilioribus, frugalioribus contenti cibis, dum consortes et famulos, quos macerat jejuniorum inedia, et tormenta nuditatis affligunt, quosque labor immoderatus exhaurit, voluptatis aut potius vanitatis imagine consolentur. Eo denique tempore primum captivantur Athenæ, quo interdictæ venationis edictum censuerunt esse solvendum, et artem utriusque venationis cum exercitio publice admittendam. Fertur vates Mantuanus interrogasse Marcellum, quum depopulationi avium vehementius operam daret, an avem mallet instrui in capturam avium, an muscam informari in exterminationem muscarum. Quum vero quæstionem ad avunculum retulisset Augustum, consilio ejus præelegit ut fieret musca, quæ ab Neapoli muscas abigeret, et civitatem a peste insanabili liberaret. Optio quidem impleta est; unde liquet privatæ voluptati cujusvis præferendam esse multorum utilitatem. In semiviri Chironis antro (si Græcis per omnia creditur) est institutus Achilles lyræ modis et citharæ, et inde traductus ad silvas in strage ferarum, cædibus et fædo victui assuescens, reverentiam naturæ timoremque mortis abjecit. Quid quod Bacchus eundem habuit nutritorem? Nempe qui his studiis aut desidiis insistunt, semiferi sunt, et abjecta potiore humanitatis parte, ratione morum prodigiis conformantur. levitate siquidem ad lasciviam, a lascivia ad voluptatem, et quum induruerint, ad flagitia et quævis illicita pertrahuntur. Quæruntur ocia post labores, fomes hilaritatis gratior est, si dura præcesserint, reficiuntur avidius quæ exinanita fuerint plurimum. Venatores omnes adhuc institutionem redolent Centaurorum. Raro invenitur quisquam eorum modestus aut gravis, raro continens, et, ut credo, sobrius nunquam. Domi

A

quippe Chironis habuerunt, unde hæc discerent. Caveri namque jubentur convivia Centaurorum, a quibus sine cicatrice nemo revertitur. Quod si historiis, quas suis poetæ decoloravere figmentis, fides subtrahitur: illi utique credi necesse est, quæ ex eo quod scripta est Dei digito, irrefragabilem apud omnes gentes sortita est auctoritatem. Primus ergo ponitur Nemroth robustus venator contra Dominum. Eum reprobum fuisse non ambigis, quem omnium doctorum turba condemnat. Traditur hic in tantam elationis erupisse vecordiam, ut non vereretur jura temerare naturæ, quum consortes conditionis, et generis, quos ingenuos illa creaverat, hic addiceret servituti. Tyrannidis ergo fastigium in contumeliam creatoris a venatore incipiens, alium non invenit auctorem, quam eum qui in cæde ferarum, et volutabro sanguinis, Domini contemptum didicisset. Cœpit enim potens esse in terra. Sic namque scriptum est: Eo quod non expectaverit, ut acciperet a Domino potestatem. Principium regni ejus Babylon, dilatatusque est in terram Sennaar, ubi quum tota terra esset unius labii, eorundemque sermonum, in cœlum erecta est turris Babel, habens lateres pro lapidibus, bitumen pro cæmento, non habens in fundamento petram; cujus singulari soliditate structa, omnis ædificatio in Domino convalescit. At improba temeritas ab unitate præcisa, linguarum succidit unitatem, et prima confusionem meruit, quæ in se quam in Deo maluit gloriari. Exivit ab hoc proverbium, Quasi Nemroth robustus venator coram Domino, forte quia tantæ elationis in se extitit, ut nec recentis pœna diluvii posset instrui, quin in oculis Domini superbiret, et obsequium quod ab homine Domino debebatur, sibi contumaciter usurparet; quum constet quod confusionem linguarum diluvium antecessit. Babylon, qui

[ocr errors]

dem calice aureo universam carnem inebriat, et ad-
versus Hierusalem, quæ sursum est, castra construit
proculdubio peritura, quibus quisquis militiam præstat,
perpetua sanctorum maledictione damnatur. Esau
quoque venationem exercuit, et benedictione paterna
meruit defraudari. In silvis collegit esuriem, ut im-
moderato æstu lenticulam concupiscens, præroga-
tivam primogenitorum exiguo precio et vili distra-
heret et jugum servitutis hæreditariæ transmisit in
posteros, ut ditioni minoris, qui domi degebat, colla
supponerent. Fruticantibus pilis horrebant manus,
nec enim lenis esse poterat tactu, silvestris moribus,
cultumque vestis præciosæ domi reliquerat, qui assi-
duo venatu virtutis abjecerat indumentum. Frater-
num sanguinem sitiebat, et se ab eo, quem sibi divina
gratia de paterna benedictione prælatum noverat,
placatus ante muneribus, non est veritus adorari.
Venationis aeriæ auctorem jactitant fuisse Macha-
beum, qui majoribus occupatus, hujus voluptatis, ut
creditur, vitam duxit exortem. Egregie siquidem
bella gessit, fratribus restituit libertatem, leges erexit,
ceremonias innovavit, mundavit sancta, templi faciem,
unde sibi credebat provenisse victoriam, coronis
aureis decoravit, nullosque illius in actus surrepsit,
-partemque tulit sibi nata voluptas.
Postremo pro salute fratrum fusus in acie, germanos
legitimi belli reliquit heredes. Ab ætate prima
cui rationis legem natura præscripserat, inspice Pa-
triarchas, data lege transi ad duces, procede ad judices,
ad reges progredere, percurre seriem prophetarum,
fidelis populi officia et studia perscrutare, quos in
serie veteris instrumenti legis exercuisse venaticam?
Nempe Idumæos, et Ismaelitas, et gentes quæ Do-
minum nesciebant. Ubi sunt (inquit Propheta, aut
si mavis, dum tamen in spiritu, notarius prophetæ)

qui in avibus cœli ludunt? Ac si tacita subjectione pronunciet eos, quorum vita jocus est, suis evanuisse cum avibus, eosque subjecta pronunciatione ad inferos descendisse commemorat. Interroga patres tuos, et annunciabunt tibi, majores tuos, et dicent se nusquam sanctum legisse venatorem. Quod si nomini venatorum de prophetica promissione blandiaris, qua se venatores missurum Dominus pollicetur, qui de umbrosis et excelsis venentur erroneos, bestialium vitam noveris increpari, non commendari venantium vanitatem. Nec te Placidus, vel Eustachius martyr quidem insignis, quem de pia, non tamen canonica scriptura venantem asseris a Domino visitatum, nimis demulceat, nisi forte persequutorum Ecclesiæ rabiem laudas, eo quod inde ad apostolatum vocatus est Paulus, et inter alios factus est egregius evangelii prædicator. Sed fuerint viri illustres, Alexandri forte, vel Cæsares, venatui dediti; nunquid philosophi, aut aliqui sapientes in populo? Nunquid Socrates, Plato, Aristoteles, Seneca, Soranus, aut qui totius non urbis, sed orbis evacuavit miracula, omnium in se admirationem sapientia et virtute convertens, Archytas Tarentinus? Ut redeamus ad nostros, qui et veritate doctrinæ, virtutis exemplo, et fidei auctoritate præcellunt, quos Augustinos, Hieronymos, Laurentios, Vincentios, quos denique de toto cœtu patrum vexationis hujus agitavit insania? Nostrorum quoque temporum luctuosis instruimur exemplis, ab hujusmodi inquietudine temperare, quum proceres nostros inter venandum veris variisque miraculis, indignatio divina percusserit, bestialemque sæpe invenerint exitum vitæ, qui dum licuit bestialiter vixerant. Regibus quoque ipsis manus Domini non pepercit, et in malitiam eorum condignam et gloriosam exercuit ultionem. Non equidem eorum nomina, vel exempla

« ElőzőTovább »