Oldalképek
PDF
ePub

Stoicos transcamus, qui causas nominum diligentius investigant; lictor dicitur, quasi legis ictor, eo quod ad ipsius spectat officium ferire, quem lex judicat feriendum. Unde et antiquitus ab Officialibus, quorum manu index nocentes punit, quum reo gladius immineret, obtempera legis arbitrio dicebatur, vel legem imple, ut rei tristitiam mitigaret vel mansuetudo verborum.

Cap. 3. Quod princeps minister est sacerdotum, et minor eis; et quid sit ministerium principatus fideliter gerere.

HUNC ergo gladium de manu Ecclesiæ accipit princeps, quum ipsa tamen gladium sanguinis omnino non habeat. Habet tamen et istum, sed eo utitur per principis manum, cui coercendorum corporum contulit potestatem, spiritualium sibi in pontificibus auctoritate reservata. Est ergo princeps sacerdotii quidem minister, et qui sacrorum officiorum illam partem exercet, quæ sacerdotii manibus videtur indigna. Sacrarum namque legum omne officium religiosum et pium est, illud tamen inferius, quod in pœnis criminum exercetur, et quandam carnificii repræsentare videtur imaginem. Unde et Constantinus Romanorum fidelissimus Imperator, quum sacerdotum concilium Niceam convocasset, nec primum locum tenere ausus est, nec se presbyterorum immiscere consessibus, sed sedem novissimam occupavit. Sententias vero quas ab eis approbatas audivit, ita veneratus est, ac si eas de divinæ majestatis sensisset emanasse judicio. Sed et libellos inscriptionum, quos ad invicem conceptos, sacerdotum crimina continentes, Imperatori porrexerant, suscepit quidem, clausosque reposuit in sinu suo.

Quum autem eosdem ad caritatem et concordiam revocasset, dixit sibi tanquam homini, et qui judicio subjaceret sacerdotum, illicitum esse Deorum examinare causas, qui non possunt nisi a solo Deo judicari. Libellosque quos acceperat non inspectos, dedit incendio, patrum veritus crimina vel convitia publicare, et Cham reprobi filii maledictionem incurrere, qui patris verenda non texit. Unde et in scriptis Nicolai Romani Pontificis idem dixisse narratur: Vere si propriis oculis vidissem sacerdotem Dei, aut aliquem eorum qui monachico habitu circumamicti sunt, peccantem, chlamydem meam explicarem, et cooperirem eum, ne ab aliquo videretur. Sed et Theodosius magnus Imperator, ob meritam noxam, non tamen eotenus gravem, a sacerdote Mediolanensi a regalium usu et insignibus imperii suspensus est, et indictam sibi pœnitentiam homicidii patienter et solenniter egit. Profecto ut doctoris gentium testimonio utar, major est qui benedicit, quam qui benedicitur, et penes quem est conferendæ dignitatis auctoritas, eum cui dignitas ipsa confertur, honoris privilegio antecedit. Porro de ratione juris, ejus est nolle, cujus est velle, et ejus est auferre, qui de jure conferre potest. Nonne Samuel in Saulem ex causa inobedientiæ depositionis sententiam tulit, et ei in regni apicem humilem filium Isai subrogavit? Si vero constitutus princeps susceptum ministerium fideliter gesserit, tantus ei honor exhibendus est, et reverentia tanta, quantum caput omnibus membris corporis antecellit. Gerit autem ministerium fideliter, quum suæ conditionis memor, universitatis subjectorum se personam gerere recordatur, et se non sibi suam vitam, sed aliis debere cognoscit, et eam illis ordinata caritate distribuit. Totum ergo se Deo debet, plurimum suæ patriæ, multum parentibus, propinquis, extraneis minimum,

nonnihil tamen. Sapientibus ergo et insipientibus debitor est, pusillis et majoribus. Quæ quidem inspectio communis est omnium prælatorum, et eorum qui spiritualium curam gerunt, et qui sæcularem jurisdictionem exercent. Unde et Melchisedech, quem primum scriptura regem introducit et sacerdotem, ut ad præsens mysterium taceatur, quo præfigurat Christum, qui in cœlis sine matre, et in terris sine patre natus est ille, inquam, nec patrem nec matrem legitur habuisse, non quod utroque caruerit, sed quia regnum et sacerdotium de ratione non pariunt caro et sanguis, quum in alterutro creando parentum respectus citra virtutum merita prævalere non debeat, sed salubria subjectorum fidelium vota; et quum alterutrius culminis apicem quisque conscenderit, oblivisci debet affectum carnis, et id solum agere, quod subjectorum salus exposcit. Subjectis itaque pater sit et maritus, aut si teneriorem noverit affectionem, utatur ea: amari magis studeat, quam timeri, et se talem illis exhibeat, ut vitam ejus ex devotione præferant suæ, et incolumitatem illius, quandam publicam reputent vitam; et ei tunc omnia recte procedent, et paucorum stipatus obsequio, prævalebit, si opus est, adversus innumerabiles. Fortis etenim est ut mors dilectio; et cuneus, quem funiculi amoris constringunt, non facile rumpitur. Dorenses cum Atheniensibus pugnaturi de eventu prælii oracula consuluerunt. Responsum est superiores fore, nisi regem Atheniensium occidissent. Quum ventum esset in bellum, militibus ante omnia regis custodia præcipitur. Atheniensibus eo tempore rex Codrus erat. Qui responsio Dei, et præceptis hostium cognitis, mutatio regis habitu, sarmenta collo gerens, in castra hostium ingreditur. In turba obsistentium, a milite quem falce percusserat, interficitur. Cognito regis corpore, Dorenses sine prælio discedunt.

VOL. III.

Atque ita Athenienses virtute ducis, pro salute patriæ morti se offerentis, bello liberantur. Item Lycurgus in regno suo decreta constituens, populum in obsequia principum, principes ad justitiam impiorum firmavit : auri argentique usum, et omnium scelerum materiam sustulit: senatui custodiam legum, populo sublegendi senatum potestatem dedit. Statuit virginem sine dote nubere, ut uxores eligerentur, non pecunia. Maximum honorem pro gradu ætatis senum esse voluit; nec sane usquam terræ locum honoratiorem senectus habet. Deinde ut æternitatem suis legibus daret, jurejurando obligat civitatem, nihil eos de ejus legibus mutaturos, antequam reverteretur. Proficiscitur autem Cretam, ibi perpetuum exilium egit, abjicique moriens ossa sua in mare jussit, ne relatis Lacedæmonem solutos se religione jurisjurandi in dissolvendis legibus arbitrarentur. His quidem exemplis eo libentius utor, quod Apostolum Paulum eisdem usum dum Atheniensibus prædicaret, invenio. Studuit prædicator egregius Jesum Christum, et hunc crucifixum, sic mentibus eorum ingerere, ut per ignominiam crucis, liberationem multorum, exemplo gentilium provenisse, doceret. Sed et ista persuasit fieri non solere nisi in sanguine justorum, et eorum qui populi gererent magistratum. Porro ad liberationem omnium, scilicet Judæorum et gentium, nemo sufficiens potuit inveniri, nisi ille cui in hereditatem datæ sunt gentes, et præfinita est omnis terra possessio ejus. Hunc autem alium esse non posse, quam filium omnipotentis Dei asseruit, quum præter Deum gentes, et terras omnes, nemo subegerit. Dum ergo sic crucis ignominiam prædicaret, ut gentium paulatim evacuaretur stultitia, sensim ad Dei verbum, Deique sapientiam, et ipsum etiam divinæ majestatis solium, verbum fidei, et linguam prædicatoris erexit. Et ne virtus Evan

gelii sub carnis infirmitate vilesceret, a scandalo Judæorum, gentiumque stultitia, opera crucifixi, quæ etiam famæ testimonio roborabantur, exposuit; quum apud omnes constaret, quod ea non posset facere, nisi Deus. Sed quia multa in utramque partem crebro fama mentitur, ipsam juvabat famam, quod discipuli ejus majora faciebant, dum ad umbram discipuli, a quacunque infirmitate sanabantur ægroti. Quid multa? Astutias Aristotelis, Chrysippi acumina, omniumque Philosophorum tendiculas resurgens mortuus confutabat. Decios duces Romanorum, se pro suis exercitibus devovisse percelebre est. Julius Julius quoque Cæsar, Dux, inquit, qui non laborat ut militibus carus sit, militem nescit amare. Nescit humanitatem ducis in exercitu adversus hostes esse. Idem nunquam dixit militibus Ite huc; sed Venite. Dicebat enim, quia participatus cum duce labor, videtur militibus. minor. Præterea voluptas corporis, eodem auctore, vitanda est. Aiebat enim in bello corpora hominum gladiis, in pace voluptatibus vulnerari. Senserat enim gentium triumphator, voluptatem nullo modo. tam facile superari, quam fuga, eo quod ipsum, qui gentes domuerat, Veneris nexibus innodavit mulier impudica.

Cap. 4. Quod divinæ legis auctoritate constat principem legi justitiæ esse subjectum.

SED quid ad emendicata gentium exempla decurro, quæ tamen plurima sunt, quum rectius quisque possit ad facienda legibus, quam exemplis urgeri? At ne ipsum Principem usquequaque solutum legibus opineris, audi quam legem imponat Principibus rex magnus super omnem terram terribilis, et qui aufert spiritum Principum : Quum, inquit, ingressus fueris

« ElőzőTovább »