Oldalképek
PDF
ePub

Qui vero eam usurpat, jura deprimit, et voluntati suæ leges submittit. In eum ergo merito armantur jura, qui leges exarmat, et publica potestas sævit in eum, qui evacuare nititur publicam manum. Et quum multa sint crimina majestatis, nullum gravius est eo, quod adversus ipsum corpus justitiæ exercetur. Tyrannis ergo non modo publicum crimen, sed, si fieri posset, plus quam publicum est. Si enim crimen majestatis omnes persequutores admittit, quanto magis illud, quod leges premit, quæ ipsis debent imperatoribus imperare? Certe hostem publicum nemo ulciscitur, et quisquis eum non persequitur, in seipsum, et in totum reipublicæ mundanæ corpus delinquit.

LIBER QUARTUS.

PROLOGUS.

ARDUA quidem res est, professio veritatis, et quæ incursantibus errorum tenebris, aut negligentia profitentis frequentissime vitiatur. Quid enim verum sit, quis recte examinat rebus incognitis? Notitia autem rerum, eo quod vias non dirigit contemptoris, justitiæ aculeos exacerbat in pœnam delinquentis. Est ergo primus philosophandi gradus, genera rerum, proprietatesque discutere, ut quicquid in singulis verum sit, prudenter agnoscat. Secundus, ut quisque id veritatis, quod ei illuxerit, fideliter assequatur. Hæc autem philosophantium strata, illi soli pervia est, qui de regno vanitatis proclamat in libertatem, qua liberi fiunt, quos veritas liberavit, et spiritui servientes, colla jugo iniquitatis et injustitiæ subduxerunt. Ubi enim spiritus Dei, ibi libertas; metusque servilis,

vitiisque consentiens, exterminator Spiritus sancti est. Porro Spiritus est, qui loquitur æquitatem, in conspectu principum non erubescit, et pauperes spiritu regibus anteponit, aut æquat, et quos sibi fecit cohærere, docet scire loqui, et facere veritatem. Qui vero veritatem non vult audire vel loqui, a spiritu veritatis alienus est. Sed hæc hactenus. Nunc in quo tyrannus distat a principe audiamus.

Cap. 1. De differentia principis et tyranni, et quid sit princeps.

EST ergo tyranni et principis hæc differentia sola, quod hic legi cbtemperat, et ejus arbitrio populum regit, cujus se credit ministrum, et in Reipublicæ muneribus exercendis, et oneribus subeundis, legis beneficio sibi primum vendicat locum, in eoque præfertur ceteris, quod quum singuli teneantur ad singula, principi onera imminent universa. Unde merito in eum omnium subditorum potestas confertur, ut in utilitate singulorum et omnium exquirenda et facienda, sibi ipse sufficiat, et humanæ reipublicæ status optime disponatur, dum sunt alter alterius membra. In quo quidem optimam vivendi ducem naturam sequimur, quæ uixgoxóoμov sui, id est, mundi minoris, hominis scilicet, sensus universos in capite collocavit, et ei sic universa membra subjecit, ut omnia recte moveantur, dum sani capitis sequuntur arbitrium. Tot ergo et tantis privilegiis apex principalis extollitur, et splendescit, quot et quanta sibi ipsi necessaria credidit. Recte quidem, quia populo nihil utilius est, quam ut principis necessitas expleatur? quippe quum nec voluntas ejus, justitiæ inveniatur adversa. Est ergo, ut eum plerique definiunt, princeps potestas publica, et in terris quædam divinæ majestatis imago. Proculdubio magnum quid divinæ virtutis, declaratur

inesse principibus, dum homines nutibus eorum colla submittunt, et securi plerumque feriendas præbent cervices, et impulsu divino quisque timet, quibus ipse timori est. Quod fieri posse non arbitror, nisi nutu faciente divino. Omnis enim potestas a domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante ævum. Quod igitur princeps potest, ita a Deo est, ut potestas a Domino non recedat, sed ea utitur per suppositam manum, in omnibus doctrinam faciens clementiæ, aut justitiæ suæ. Qui ergo resistit potestati, Dei ordinationi resistit, penes quem est auctoritas conferendi eam, et quum vult, auferendi, vel minuendi eam. Neque enim potentis est, quum vult sævire in subditos, sed divinæ dispensationis, pro beneplacito suo punire, vel exercere subjectos. Unde et in persequutione Hunnorum, Attila interrogatus a religioso cujusdam civitatis Episcopo, quis esset; quum respondisset: Ego sum Attila flagellum Dei, veneratus in eo ut scribitur divinam majestatem episcopus; Bene, inquit, venerit minister Dei: et illud: Benedictus qui venit in nomine Domini ingeminans, reseratis ecclesiæ foribus persequutorem admisit, per quem et assequutus est martyrii palmam. Flagellum enim Domini excludere non audebat, sciens quia dilectus filius flagellatur, et nec ipsius flagelli esse nisi a Domino potestatem. Si itaque adeo venerabilis est bonis potestas, etiam in plaga electorum, quis eam non veneretur, quæ a Domino instituta est, ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum, et legibus devotione promptissima famulatur? Digna siquidem vox est, ut ait Imperator, majestate regnantis, se legibus alligatum principem profiteri. Quia de juris auctoritate, principis pendet auctoritas; et revera majus imperio est, submittere legibus principatum; ut nihil sibi princeps licere opinetur, quod a justitiæ æquitate discordet.

Cap. 2. Quid lex: et quod Princeps, licet sit legis neribus absolutus, legis tamen servus est et æquitalis, geritque personam publicam, et innocenter sanguinem fundit.

NEC in eo sibi Principes detrahi arbitrentur, nisi justitiæ suæ statuta præferenda crediderint justitiæ Dei, cujus justitia, justitia in æternum est, et lex ejus æquitas. Porro æquitas, ut juris periti asserunt, rerum convenientia est, quæ cuncta coæquiparat ratione, et in paribus rebus paria jura desiderat, in omnes æquabilis, tribuens unicuique quod suum est. Lex vero ejus interpres est, utpote cui æquitatis et justitiæ voluntas innotuit. Unde et eam omnium rerum, divinarum et humanarum, compotem esse Chrysippus asseruit: Ideoque præstare omnibus bonis et malis, et tam rerum quam hominum, principem et ducem esse. Cui Papinianus, vir quidem juris experientissimus, et Demosthenes, orator præpotens, videntur suffragari, et omnium hominum subjicere obedientiam, eo quod lex omnis inventio quidem est, et donum Dei, dogma sapientum, correctio voluntariorum excessuum, civitatis compositio, et totius criminis fuga; secundum quam decet vivere omnes, qui in politicæ rei universitate versantur. Omnes itaque necessitate legis servandæ necessitate tenentur adstricti, nisi forte aliquis sit, cui iniquitatis licentia videatur indulta. Princeps tamen legis nexibus dicitur absolutus, non quia ei iniqua liceant, sed quia is esse debet, qui non timore pœnæ, sed amore justitiæ æquitatem colat, reipublicæ procuret utilitatem, et in omnibus, aliorum commoda privatæ præferat voluntati. Sed quis in negotiis publicis loquetur de principis voluntate, quum in eis nil sibi velle liceat, nisi quod lex aut æquitas persuadet, aut ratio communis utilitatis in

ducit? Ejus namque voluntas in his vim debet habere judicii: et rectissime quod ei placet in talibus legis habet vigorem, eo quod ab æquitatis mente ejus sententia non discordet. De vultu tuo, inquit, judicium meum prodeat, oculi tui videant æquitatem. Judex etenim incorruptus est, cujus sententia ex contemplatione assidua, imago est æquitatis. Publicæ ergo utilitatis minister, et æquitatis servus est princeps, et in eo personam publicam gerit, quod omnium injurias et damna, sed et crimina omnia æquitate media punit. Virga quoque ejus et baculus, adhibita moderatione sapientiæ, contractus omnium et errores ad viam reducit æquitatis, ut merito potestati spiritus congratuletur, dicens : Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Sed et clypeus ejus fortis quidem, sed infirmorum clypeus est, et qui malignantium jacula pro innocentibus potenter excipiat. Officium quoque ejus illis qui minimum possunt, plurimum prodest, et illis, qui nocere desiderant, plurimum adversatur. Non ergo sine causa gladium portat, quo innocenter sanguinem fundit, ut tamen vir sanguinum non sit, et homines frequenter occidat, ut non incurrat nomen homicidii vel reatum. Si enim magno creditur Augustino, David vir sanguinum dictus est, non propter bella, sed propter Uriam. Et Samuel nusquam vir sanguinum, aut homicida scribitur, licet Agag pinguissimum regem Amalech interfecerit. Hic siquidem gladius est columbæ, quæ sine felle rixatur, sine iracundia ferit, et quum dimicat, nullam omnino concipit amaritudinem. Nam sicut lex culpas persequitur sine odio personarum, ita et princeps delinquentes rectissime punit, non aliquo iracundiæ motu, sed mansuetæ legis arbitrio. Nam etsi suos princeps videatur habere lictores, ipse aut solus aut præcipuus credendus est lictor, cui ferire licitum est, per suppositam manum. Ut enim ad

« ElőzőTovább »