Oldalképek
PDF
ePub

ram loquerentur, ita rescripsit: Mi Tiberi, noli nimis indignari, quemquam esse qui de te male loquatur. Satis est enim si hoc habemus, nequis nobis malefacere possit. Idem tanta comitate quoslibet se adeuntes excipiebat, ut quendam Romanum joco corripuerit, quod sic sibi libellum porrigere vereretur, quasi elephanto stipem. Et quantum Nero adulationibus captus est, tantum iste ab eis aversus est. Unde appellationem domini, ut maledictum et opprobrium, semper exhorruit. Denique quum eidem descendenti per sacram viam, desperatus quidam diceret, O tyranne; Si essem, inquit, non diceres. Observatum etenim est, quotiens ingrediebatur urbem, ne supplicium de quoquam sumeretur. Curtius eques Romanus delitiis affluens, quum macrum turdum sumpsisset in convivio Cæsaris, interrogavit an mittere liceret; respondit princeps, Quidni liceat? Ille statim per fenestram misit. Miles peritus aucupii, noctuam, quæ Cæsaris noctes inquietaverat, spe ingentis præmii captam tulit ad Cæsarem. Laudato Imperator mille nummos dari jussit. At ille ausus est dicere, Malo vivat, avemque dimisit. Abiitque contumax miles non sine admiratione multorum, Cæsar non offenso. Veteranus quum sibi die dicto periclitaretur, Cæsarem rogavit in publico ut adesset: ille præstantissimum advocatum, quem elegerat, sine mora dedit, commen. davitque ei litigatorem. Veteranus autem exclamavit voce magna: At non ego, Cæsar, periclitante te bello Actiaco, vicarium quæsivi, sed pro te ipse pugnavi, detexitque impressas cicatrices. Erubuit Cæsar, venitque in advocationem, ut qui vereretur non superbus tantum, sed etiam ingratus videri. Intraverat urbem adolescens simillimus Cæsari, perductumque ad Cæsarem interrogavit Augustus: Dic mihi adolescens, fuit unquam mater tua Romæ ? Negavit ille, nec contentus

adjecit, Sed pater meus sæpe. Joci itaque asperitate urbana notitiam omnium, et familiaritatem Imperatoris sibi conciliavit. Augustus in Pollionem scripserat Fescenninos. At ego, inquit Pollio, taceo. Non est leve in eum scribere qui potest proscribere. Sicut autem non facile concipiebat iram, ita nec facile admittebat ad amicitiam; et quem semel admiserat, constantissime retinebat. Eidem inter varia dedecora a quodam probrose objectum est, quod adoptionem avunculi stupro meruerit, quia eum Julius arctius admisisse dictus est, non sine rumore prostratæ pudicitiæ. Alius quoque eidem iratus objecit, quod solitus esset crura ardenti face suburere, quo mollior surgeret pilus. Sed et eo tympanizante, ut in primo libro dixisse me memini: Vides-ne, inquit plebeius quidam, ut cinædus orbem digito temperat? Et quum nanus ob corporis brevitatem convitiantis cujusdam impetu diceretur, sibi calciamentis grandiusculis utendum esse respondit. Tiberius quoque quum in multis legatur fuisse culpabilis, tamen adversus convitia satis firmus ac patiens extitit, dicens: quia in civitate libera, linguas liberas esse, et mentes hominum oportebat. Et, ut ad pejores transeam, Domitianus verborum satis patiens fuit, in quo sic lusisse fertur orator Lucinius. Non esse mirandum, quod æneam haberet barbam, cui os ferreum, cor plumbeum esset, eo quod dura duntaxat loquebatur, quæ ex iniquitatis adipe, quam corde conceperat, procedebant. Iniquitatis enim sedere describitur super talentum plumbi. Vespasianus quoque de quo in libro secundo, dum Hierosolymorum destructio describeretur, fecimus mentionem, etiam infirmorum convicia patienter tulit ; adeo ut sene bubulco proclamante in improperium ejus, Vulpem pilum posse mutare non animum, eo quod natura cupidissimus esset pecuniæ, nec avari

tiam minueret processus ætatis, respondisse dicatur : Hujusmodi hominibus debemus risum, nobis correctionem, sed pœnam criminosis. Nam de Tito filio ejus quid dicam? qui patris avaritiam tanta liberalitate purgavit, ut amor et deliciæ humani generis ab omnibus diceretur, constantissime tenens in moribus, ne quem postulandi gratia ad se accedentem, sine re vel spe, quocunque modo dimitteret. Unde interrogantibus domesticis, cur plura polliceretur, quam præstare posset, respondit: non oportet quemquam a sermone principis tristem discedere. Idem quoque recordatus super cœnam, quod nihil tota die cuiquam præstitisset, dolens et gemens dixit: O amici, hunc diem perdidi. Quem in vita offenderit, a Hierosolymorum reversus excidio, nondum legi: et forte illum vindicem innocentiæ, et crucifixi redemptoris, elegit Dominus, qui populum excæcatum incolumi conscientia non modo innocenter, sed et religiose deprimeret et deleret. Nactus etenim horam, qua moriendum erat, quum lectica veheretur, suspexisse dicitur cœlum, multumque conquestus est, eripi sibi vitam immerenti. Neque enim extare ullum factum suum, quod sibi pœnitendum esset excepto uno duntaxat. Id quale fuerit, nec ipse tunc prodidit, neque cuiquam notum fuit. Quid de patientia hujus loquar, cujus tanta benignitas erat, ut sua injuria, dum a concívibus abstineret, vix crederet quemquam posse moveri. Tantæ siquidem civilitatis et humanitatis in imperio fuit, ut omnibus prodesse, nullumque punire studuerit; convictos conjurationis contra se dimisit illæsos, et in pristinam familiaritatem admisit. Sed et Domitianus, qui gravissimam Theomachiam exercuit post Neronem, hujus virtutis aliquid plerumque indulsit civibus, licet in eos gratis quandoque insaniret, homo quidem usquequaque inutilis, et qui nihil aliud habe

bat virile, nisi nomen imperii. Ut tamen ignaviam mentis, et inertiam corporis, sub prætextu principatus occuleret, quotidie sibi secretum horarum spacium vendicabat, nec quicquam interdum facere consueverat, nisi captare muscas, et easdem stilo præacuto configere; ut cuidam interroganti, nequis intus esset cum Cæsare, non absurde sibi responsum sit a Metello: Nec musca quidem. Quod licet impiissimo principi innotuerit, dissimulare maluit, quam punire. Sed cur patientiæ exempla propono, quum omnibus liqueat nihil firmum esse et stabile, quod levi flatus aura concutitur? Quis virum fortem credat, quem verborum movet impulsus, et ei quietem excutit, et virtutum compage dirupta, ipsius animæ sanguinem elicit ? Unde et publico jure statutum est, ne pro verbis frivolis, quisquam severitate pœnarum inuratur. Ait enim Imperator, Divorum Theodosii, Arcadii, et Honorii statuta confirmans; Si quis modestiæ nescius, et pudoris ignarus, improbo petulantique maledicto, nomina nostra crediderit lacessenda, ac temulentia turbulentus obtrectator temporum fuerit, eum pœnæ nolumus subjugari, neque durum aliquid, neque asperum sustinere: quoniam si ex levitate processit, contemnendum est; si ab insania, miseratione dignissimum, si ex injuria, remittendum. Unde integris omnibus hoc ad nostram scientiam referatur, ut ex personis hominum dicta pensemus, et utrum prætermitti, an exquiri debeant censeamus. Ex quibus colligitur, dictis hominum non moveri eum, qui aut virtutis amator est, aut juris constitutioni obtemperans.

Omne vafer vitium ridendi Flaccus amico

Tangit, et admissus circum præcordia ludit.

Familiare siquidem sapienti est, ut magno placet Augustino, potius a quolibet reprehendi, quam sive

ab errante, sive ab adulante laudari. Nullus enim reprehensor formidandus est amatori veritatis. Etenim aut inimicus reprehensurus est, aut amicus. Si inimicus insultat, ferendus est; Amicus autem si errat, docendus; si doceat, audiendus. Laudator vero et errans confirmat errorem, et adulans illicit in errorem. Ait ergo rex fidelis, electus in beneplacito Domini, relinquens, si sapiant, regibus, et principibus, justitiæ, humilitatis exemplum, et fortitudinis. Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me, oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Consonat ei Ethicus, dicens:

Falsus honor juvat, aut mendax infamia terret
Quem, nisi mendosum et mendacem?

Cap. 15. Quod ei duntaxat licet adulari, quem licet occidere, et quod tyrannus publicus hostis est. VERUMTAMEN cui debetur hoc oleum peccatoris, quod reprobat præambulus regum fidelium, et ad quod emendum, in fatuitate sua exclusas virgines, mittit evangelicus sermo? Ei utique qui in sordibus est, et justo Dei judicio sordescit amplius, et vulgi opinione potius splendere appetit, quam caritatis, operumque ejus fervere incendio. Unde et in sæcularibus literis cautum est, quia aliter cum amico, aliter vivendum est cum tyranno. Amico utique adulari non licet, sed aures tyranni mulcere licitum est. Ei namque licet adulari, quem licet occidere. Porro tyrannum occidere non modo licitum est, sed æquum et justum. Qui enim gladium accipit, gladio dignus est interire. Sed accipere intelligitur, qui eum propria temeritate usurpat, non qui utendi co a Domino accipit potestatem. Utique qui a Deo potestatem accipit, legibus servit, et justitiæ et juris famulus est.

« ElőzőTovább »