Oldalképek
PDF
ePub

decreverit Imperator. Ait enim: Quum vir nubit in feminam vires porrecturam, quid cupiat? Ubi sexus perdidit locum, nec scelus est quod non perficit scire, ubi Venus mutatur in alteram formam, ubi amor quæritur et non invenitur, jubemus insurgere leges, armari jura, ut gladio ultore, et exquisitis pœnis, subdantur infames, qui sunt, vel futuri sunt rei. Sed neque consentientibus parcit, quin eis pœnam irroget capitalem, quum et lege divina facientes, et consentientes, pari pœna plectantur. Ipsosque, magno Episcopo auctore (Ambrosium Mediolanensem attende) consentientes definivit esse, qui notum errorem reticent, aut corrigere quum possint, dissimulant. Sed quid de eis verecundum, odiosumque sermonem protendimus? Ut sortem eorum condigna conclusione claudamus, proculdubio pluet super eos Dominus laqueos ut non effugiant, ignis, sulphur, spiritus procellarum, pars calicis eorum, et cum auctoribus suis, quos Sodoma devoravit, erunt sæculis in fœtorem et opprobrium sempiternum. Quid proderit quæso eis tunc divitum favor? Aut quis potest esse temporalium usus aut voluptas, quem tantus dolor, et tanta erubescentia non absorbeat?

Cap. 14. Adulatores puniendos esse, tamquam hostes Deorum et hominum, et veritatem gratanter amplectendam, et patientiam custodiendam, tam rationibus quam exemplis majorum.

SED, ut vulgari proverbio dicitur, Deus ille præ ceteris colendus creditur, qui subvenit in præsenti. Ideoque non curant quomodo, dum tamen hoc quod expetunt faciant. Egregie quidem Cæcilius Balbus, Imperator, inquit, Auguste, tum in multis, tum in eo

maxime elucet prudentia tua, quod isti nondum te omnino insanum reddiderunt, qui ut tibi applaudant, non modo Diis, sed tibi ipsi, et populo injuriam faciunt. Deorum siquidem minuunt reverentiam, quo parificant tibi. Te arguunt insipientiæ, dum conditionis tuæ repugnante natura, te parem numinibus esse persuadere præsumunt. Nota superstitionis inurunt populum, cui mortales Deos pro immortalibus persuadent esse colendos. Sane in eo aliquid divinum tibi inesse monstrabis, si omnes istos, qui divinitati tuæ fraudulenter applaudunt, rapi feceris ad tormenta. Quis enim Deorum ei parcat, a quo se deceptum iri intelligit? Quis non irruat in eum, qui aureos Jovis oculos eruit, aut argento gemmisque sublatis Vestam nititur excæcare? Quis de Martis capite adamantinum lumen impune temerariis effodit unguibus? Nempe Deos invisibiles, et immortales circumvenire, et eis fallaciæ parare insidias, gravioris culpæ est, eo quod ab his visibilium Deorum fabrica sustentatur et regitur, et honorem aut contemptum qui istis exhibetur, illi remunerant. Si sapis ergo, Auguste, in Deorum hostes insurges, et te, si non Deum, quod nequaquam es, vel Deorum te docebis esse cultorem, si deceptores istos exterminaveris, excæcatores tuos, Deorum contemptores, et utrorumque injuriam punias. Hæc Cæcilius. Factio tamen adulatorum prævaluit, quod et præsentium rerum declarat status. Adeo quidem, ut si quis popularium modestiæ conscius, assentationis et scurrilitatis vitio crediderit temperandum, hostes felicium censeatur aut invidus. Eorum siquidem aures teneræ sunt, et jam obsurduerunt vero, et linguam severiorem sine offensione gravissima non admittunt. In quo quantum a virtute majorum ætas nostra degeneraverit, perspicuum est, quum sine patientia aut nullum, aut rarum esse opus virtutis

[blocks in formation]

verbis docuerint, et exemplis. Unde et Aristippus a maledicente se discedens, dixisse legitur; Ut tu linguæ tuæ, sic et ego mearum aurium dominus sum. Antitanes quoque cuidam dicenti, Maledixit tibi ille, Non mihi, inquit, sed illi, qui in se, quod ille culpat, agnoscit. Sed etsi mihi maledicere curet, non curo, quia auditus lingua debet esse robustior, quum singulis hominibus linguæ sint singulæ, sed aures binæ. Aliquatenus tamen curo, quia eo ipso me fatetur esse superiorem, quoniam superioris personæ usus est detractionibus subjacere, inferioris inferre. Gauderem itaque, nisi urgente humanitate compaterer infelici. Item T. Tatius maledicenti sibi Metello, Facile, inquit, est in me dicere, quum nec sim responsurus. Quid Xenophon? Tu, inquit cuidam, maledicere didicisti, et ego, conscientia teste, didici maledicta contemnere. Sed et Diogenes, quum ei nunciasset amicus, Te amici cuncti vituperant, Oportet, inquit, sapientiam ab insipientibus feriri, esse enim meliorem indicat mala lingua quem carpit. Quid Plato? totius philosophiæ robur, patientia est. Quum et Socrates non modo verbo neget sapientem posse offendi, sed adversus omnem fortunam robore virtutis suæ manere immobilem. Et ne Philosophis solis patientiam sic placuisse credas, ipsorum Imperatorum ad eam publicandam exempla concurrunt. In Græcia quis major, aut clarior Alexandro? Ei Antigonus pædagogus citharam fregit, abjecitque dicens: Etati tuæ jam regnare convenit, pudeatque in corpore regni voluptatem luxuriæ dominari. Quod et ille patientissime tulit, licet plerumque impatientissimus fuerit, et patrem sicut virtute, ita vitiis superaret. Eidem quoque eleganter et vere comprehensus pirata scribitur respondisse. Quum enim Alexander interrogaret, quid ei videretur quod mare haberet infestum, ille libera

At tu

contumacia, quid tibi, inquit, ut tu orbem terrarum ? Sed quia id ego uno navigio facio, latro vocor; quia tu magna classe, diceris imperator. Si solus, et captus sit Alexander, latro erit. Si ad nutum Dionidi populi famulentur, erit Dionides Imperator. Nam quoad causam non differunt, nisi quia deterior est qui rapit improbius, qui justitiam abjectius deserit, qui manifestius impugnat leges. Quas enim ego fugio, tu persequeris, ego utcunque veneror, tu contemnis. Me fortunæ iniquitas, et rei familiaris angustia, te fastus intolerabilis, et inexplebilis avaritia, furem facit. Si fortuna mansuesceret, fierem forte melior. quo fortunatior, eo nequior eris. Miratus Alexander constantiam hominis eum merito arguentis: Experiar, inquit, an futurus sis melior, fortunamque mutabo, ut non ei a modo quod deliqueris, sed tuis moribus adscribatur. Eum itaque jussit conscribi militiæ, ut posset exinde salvis legibus militare. Sed ne a solis Græcis mutuemur instrumenta virtutum. Scipio Africanus, quum eum parum pugnacem quidam argueret: Imperatorem, inquit, me mater peperit, non bellatorem. Marius quoque quum eum Teutonus quidam ad pugnæ certamen provocaret, respondit, si cupidus mortis esset, se vitam laqueo posse finisse, et sapientem non tam pugnam quam victoriam quærere. Primus Romanorum Imperator Julius Cæsar quam patientissime multa sustinuit. Quum enim calvitium iniquissime ferret, et deficientem capillum a cervice convocaret ad frontem, ab irato milite ei dictum est: Facilius est Cæsar te calvum non esse, quam me in exercitu Romano quicquam egisse, vel acturum esse timidius. Idem lato clavo usque ad manus fimbriato utens, laxius cingebatur. Unde Sylla, optimates sæpius admonens, dicebat, ut puerum male præcinctum caverent. Præterea margaritarum cupidissimus erat, quas, pondus

earum interdum manu conferens, discernebat. Quum ergo Cæcilio invito, rem ut faceret Senatus auctoritate denunciasset, ut ei videbatur injustam, Ante, inquit, satiaberis margaritis. At hæc forte aut aliena videbuntur, et qnæ viri fortis animus honestius dissimularet. Verum et famosi libelli de eo scripti sunt, et jocularia carmina in eum publice divulgata, ut est illud militum in triumpho Gallico celebratum,

Gallias Cæsar subegit, Nicomedes Cæsarem,
Nicomedes non triumphat qui subegit Cæsarem.

Eo quod Nicomedes Rex Bithyniæ Cæsarem ferebatur stupro subegisse, in ulteriorem familiaritatem dum junior esset admissum. Facilitatem quoque Cæsaris in augendo Senatu Cicero nimis acriter et palam irrisit. Nam quum ab hospite suo P. Manlio rogaretur, ut privigno suo decurionatum expediret, ait assistente frequentia, Romæ si vis habebit, Pompeiis difficile est. Sed et in Epistola ad C. Cassium violatorem Dictatoris mordacius scripsit: Vellem Idibus Martiis me ad cœnam invitasses, profecto reliquiarum nihil fuisset, nunc me reliquiæ vestræ exercent. Sed Augustus fortunæ favor, et Romani decus Imperii, avunculo suo Julio longe patientior extitit. Quum enim Antonius maternam ejus originem despiciens, eum Afrum genere, et natura panificum diceret, hoc ridens pertulit, et eundem sorore tradita in affinitatis gratiam admisit. Quum vero idem adversus privatum quendam gravius excandesceret, Loquere, inquit, Auguste quod placet, quia diligentiam auribus, linguæ taciturnitatem indixi, quietem manibus, et in omnibus his potentiam tuam accusa, quia nihil aliud argui potest in patientia mea. Ad hæc non modo in se servabat patientiam, sed eandem aliis indicebat. Unde quum Tiberius quereretur per epistolam suam, quod multi de illo perpe

« ElőzőTovább »