Oldalképek
PDF
ePub

prodigit, et in contumeliam auctoris effundit? Quid eo brutius, qui ex defectu rationis, et impulsu libidinis, dimissis propriis, aliena negotia curat, et non modo negotiis, sed et alienis ociis jugiter occupatur? Quid eo bestialius, qui omisso officio, de media nocte surgit, ut sagacitate canum, venatorum industria, studio commilitonum, servulorum fretus obsequio, temporis et famæ jactura, rerum laborisque dispendio, de nocte ad noctem pugnet ad bestias?

Cap. 2. Quid in studiis alienum.

ALIENUM profecto est, quod ratio naturæ vel officii non inducit, si tamen interdum recte dicitur alienum, quod rectius fuerat semper fuisse nullius. Quæ vero naturæ sunt, peræque sunt omnium; quæ officii, sua sunt singulorum. Aliud itaque ex officio, aliud ex natura: licet naturæ vis ex officio debeatur. Parricidii siquidem species est, impugnare jura naturæ, et sacrilegii instar, parentis leges evacuare, et matri omnium honorem debitum non referre. Quod tamen ratio ex honestis causis admittit, non est simpliciter alienum. Si modesta forte jucunditas, vel utilitas subest, et nemini noceatur, (hoc etenim non adversatur officio vel naturæ ;) sin autem impugnat alterutrum, statim est et simpliciter alienum, et usquequaque non licet. Hujus itaque contrectatio semper est, aut erroris aut criminis.

Cap. 3. Distributio officiorum, ex politica constitu

tione veterum.

PHILOSOPHI gentium, justitiam, quæ politica dicitur, præceptis et moribus informantes, cujus merito respublica hominum subsistit et viget, unumquemque

suis rebus et studiis voluerunt esse contentum, urbanis et suburbanis, colonis quoque vel rusticis sua singulis loca et studia præscribentes. Solicitudo singulorum et omnium utilitati publicæ serviebat. Naturæ, laboris, et industriæ fructum unusquisque recipiebat ex merito. Nemo quod esset alterius usurpabat, manente in omnibus individuo caritatis affectu. Primus quidem et medius urbis locus Areopago cessit, unde ad singulas professiones, prout ratio cujusque officii exigebat, dispositione congrua institutas, officiorum jura quasi quidam salutis et vitæ rivuli derivarentur. Porro in his venandi ars vel officium vix permittitur accedere ad suburbanos; quum venatores ut agricolæ cæterique incolæ rurum, ab urbibus nobiliorumque cœtu longius arceantur. Omnino enim iniquum est nobiliora ingenia studiis dehonestari minoribus, et eos, quos ardua et graviora manent officia, voluptatis aut vanitatis. occupationibus agitari. Unde si licenter exerceatur venatio, artificium vel officium; si contra, levitatem eam esse aut malificium censuerunt, edicto punientes eos, qui eam contra officium usurparent.

Cap. 4. De venatica, et auctoribus, et speciebus ejus, et exercitio licito et illicito.

Er primi quidem Thebani, si fidem sequamur historiæ, eam communicandam omnibus statuerunt. Et ex quo suspecta sit omnibus gens fœda parricidiis, incestibus detestanda, insignis fraude, nota perjuriis, hujus artificii, vel potius malificii, in primis præcepta congessit, quæ postmodum ad gentem mollem imbellemque, levem et impudicam (Phrygios loquor) transmitteret. Riserunt eos Athenienses et Lacedæmonii populi graviores, historiarum gesta, naturæ morumque

mysteria variis figmentorum involucris obtexentes; sic tamen ut ex cautela malorum utilitatem inducerent, aut ex lepore poematis voluptatem. In auras itaque raptum tradunt ab aquila Dardanium venatorem ad pocula, a quibus ad illicitos et innaturales transiret amplexus. Eleganter utique, quum et levitas ferri possit ab alite, et voluptas sobrietatis ignara cujuscunque libidini prostitui non erubescit. Dux Thebanus visa nuditate illius quam in silvis semper coluerat, quum ab errore pedem sui revocaret affectus, sub humano sensu se in bestiam stupuit transformatum, cervisque conformis, quum domesticos canes, voce et vultu niteretur abigere, vitio pravæ consuetudinis, totius substantiæ suæ dispendio, eorumdem morsibus patuit. Et forte Deam venatoribus præferunt, quia mollitie hac vel malitia Deos suos voluerunt infamare. Apri dentibus extinctum Adonidem deflet Venus, habens semper cum venatione vel robusta commercium. Dum Maro Carthaginis altæ jocaretur hospitium, amantium vota conciliare nescivit; nisi eis ab opportunitate venandi dilapsu comitum, silvarum latebras reseraret. Sic forte quia studium hoc a conscientia turpitudinis odit lucem, sicut e contra legitimi amoris gaudia, solemnes lucis suæ præferunt tædas. Quem mihi dabis virorum illustrium, qui huic voluptati vehementer inhæserit?

Fixerit æripedem cervam licet, aut Erymanthi

Placarit nemora

victor Alcides, non voluptati suæ, sed publicæ prospexit utilitati. Aprum Calidoniæ vastaverit Meleager, non mulsit animum voluptate, sed hoste patriam liberavit. Fuderit auctor Romani generis cervorum corpora, non vanæ voluptatis solatium, sed sibi et sociis quæsivit suffragium vitæ. Opera singulorum ex eventu, et proposito colorantur; res quippe decora

est, si honesta causa præcesserit. Quis tamen hominum canumque construxit exercitum, ut non tam sua, quam aliena virtute, cum bestiis dimicarent? Quidni? infelicem bestiolam lepusculum timidum tanto fortasse prædabitur apparatu. Si vero clariore præda, cervo forte vel apro, venantium labor effulserit, fit plausus intolerabilis, exultant venatores, caput prædæ et solemnia quædam spolia triumphantibus præferuntur, regem Cappadocum captum credas. Sic cornicines et tibicines videas victoriæ gloriam declarare. Illis moestum indicit femina capta silentium; vel si forte præda nobilior, circumvenientium potius fraude, quam viribus prosternatur. Si capreolus, vel lepus ceciderit, triumphi gloria reputatur indignus. Præterea ab octavo gradu capricorni, usque ad geminos, tibicinum et cornicinum exultatio conquiescit; nisi lupus aut hostis immanior, leo forte, vel tigris, aut pardus, in prædam venerit, quæ quidem nostratum, Deo propitiante, rara gloria est, quum tamen totius anni prolixitas variis venantium studiis occupetur. Albani quidem in Asia canes habent leonibus fortiores: eos virtute canum, et suæ gentis artificio, quasi imbelles bestiolas populantur. Canibus quidem illis nulla ferarum fortior, nulla animosior est. Hos Hercules tergemino Gerione victo, ab Italia trajecit in Asiam, eis virtutem qua leones sternerent, quasi hereditariam derelinquens. Ad hæc carnificium eorum artem exigit, et artem facit, suum habet opificem,

Chironomanta volanti Cultello, nunc pugione stricto, nunc hebetata machæra mirabilis, si te casu solemniis eorum contigerit interesse. Cave tamen ne Martem loquendi verbo quovis offendas; quia aut vapulabis, aut condemnaberis inscitiæ bonorum omnium, si eorum figmenta non noveris. Hæc sunt temporibus nostris liberalia nobilium studia,

in artem

hæc sunt prima elementa virtutis, hæc via felices ad beatitudinis cumulum, compendioso perducit tramite, quo majores nostri non nisi laboriosæ virtutis gradibus docuerant ascendendum. Emilianos et Ligures Galli derident, dicentes eos testamenta conficere, viciniam convocare, armorum implorare præsidia, si finibus. eorum testudo immineat, quam oporteat impugnari. Quod ex eo componitur, quod eos nunquam cujuscunque certaminis casus invenit imparatos. Nostri vero quomodo ludibrii notas effugiunt, cum majori tumultu et ægriori solicitudine, et ampliori sumptu, solenne bellum credant bestiis indicendum? Eas tamen mitius prosequuntur, cum quibus humanum genus justas, earum exigente malitia, exercet inimicitias. Lupus, vulpes, ursus, et quæcunque fera nocentior est, in aliarum quiescit occasu, et solitam exercere malitiam, in venatorum facie non veretur. Fertur Hannibal occidisse Romanum, qui mandato ejus, singulari certamine percusserat elephantem, dicens eum indignum vita, qui cogi potuerat cum bestiis dimicare. Licet verius sit eum ex invidia noluisse captivum inauditi triumphi gloria illustrari, et infamari bestias, quarum virtute gentibus terrorem incusserat. Quomodo ergo dignus est vita, qui nihil aliud novit in vita, nisi vanitatis studio sævire in bestias? Quos vero species illa venationis oblectat, ut aves avibus insequantur, si tamen hoc genus aucupii venationi censeas annectendum, mitiori quidem vexantur insania, sed non impari levitate. Venatica tam terrestris quam aeria quanto solidior, tanto fructuosior est. Auctorem occupationis suæ ab antiquis historiis Ulixem proferunt, qui primus excisa Troja armatas aves attulit Græciæ, quas suavi quadam et grata admiratione videntium, in cognati generis exitium animavit. Isti quidem magno se tuentur judice, et

« ElőzőTovább »