Oldalképek
PDF
ePub

quam inter amicos; et inter amicos, ac si in mediis hostibus viveretur. Et Satyricus:

Vivendum est recte quum propter plurima, tum de his
Præcipue causis, ut linguas mancipiorum

Contemnas, nam lingua mali pars pessima servi.

Sed non modo propter linguas servorum, verum propter gladios, et venena potentum, et insidias omnium, præcepto Satyrici parcendum est.

Cap. 13. Quod vendicari possunt, quæ sunt adulationibus acquisita; et de lenonibus, et mollibus, et pœnæ eorum; et quod pudicitia auferri non potest violenter, nisi mens ipsa consentiat.

ATQUI adulator ei nequaquam parere potest, qui nihil aliud quaerit, nisi ut placeat. Si potest, per se; sin autem personam suppositam, quærit uxorem forte, aliamve conjunctam vel jure, vel affectione. Affectio tamen efficacior est, eo quod ad naturam familiarius accedit, ipsique unitur animæ, quicquid affectionis fœdere copulatur. Non est utique perniciosior assentatio, quam ea quæ affectionis inductione procedit. Inde est quod sæpe mariti arctius amplectuntur, et se rivalibus suis exponunt plenius, et sæpius invitant ad cenam matrimonii corruptores, dum, ut proverbialiter dicitur, amator incautus pudicæ magis uxori, quam infidelibus oculis credit. Nonne satis delusus est, qui oculis suis assertionem fœmineam, quæ ex eo solo decipit crebrius, quod intercipitur rarius, anteponit? Pica siquidem pulvinaris efficacissima est, et, ut dici solet, cornix nocturna quovis oratore disertior, et cujusque operis faciem, quocumque libuerit colore, vestit. Quo ergo cautior, eo suspectior habenda est. Si dolus dedit causam contractui, rescinditur, et revocantur omnia, quæ ex eo, vel ob id profecta sunt.

Heredes quoque defuncti in solidum et in perpetuum tenentur de eo, quod ad eos constiterit pervenisse. Sed quid adulatore dolosius? At mihi forte objicies, quia non omnes novi. Verum quidem est; sed a multis mihi didicisse videor omnium mores. Duellius jam senex, jam decrepitus corpore cordeque trementi, dolens sibi exprobratum esse in jurgio, quod oris vitio fœtidus esset, se domum contulit. Quumque uxori gravius quereretur, quod nunquam eum monuerat hujus vitii quærere medicinam: Fecissem, inquit, nisi putassem ora virorum omnium sic olere. Laudare poteris ejus matrimonii pudicitiam, et præferre patientiam mulieris, quæ viri vitium tanta patientia tulit, ut ille infelicitatem corporis, non uxoris fastidio, sed maledicto senserit inimici. At et ego de adulatoribus aliquid tale respondeo, quia omnes arbitror sic olere. Omnes fallaciam et dolum redolent, et quocunque se vertant, pudicis naribus, hunc important, non odorem, sed fætorem. Quicquid ergo ex ea causa acquiritur, etiam ab hærede juste potest avelli. Nec credo quod possit petitoribus obviari, si vendicare audeant, quod adulatoribus contulerunt. Sed quis sapiens et intelliget ista? Aut ad hoc quis idoneus, quum non modo in omni domo, aut conviventium cœtu, adulantium tanta sit copia, ut si quis modestus adversus eos mutire audeat, illos

Defendat numerus, junctæque umbone phalanges? Certe dum vir honestus innitens conscientiæ, virtutumque insistens officiis, esurit, sitit, alget, et multiplices fortunæ indignantis injurias excipit,

Vilis adulator picto jacet ebrius ostro,

delitiis ingurgitatur ad crapulam, vino æstuat, lautioribus cibis distenditur, et pro arbitrio variis artificiis cœlum sibi contemperat. Primos habet recubitus in cœnis, in conventibus primos consessus, præelecto

prænomine conclamatur, salutationes excipit primas, primas sententias in judiciis profert, in demonstrationibus honestissime, in deliberationibus utilissime sentit, quicquid loquitur, sal merum est; quicquid agit, justitia vel liberalitas. Age ergo et inter istos sapere aude. Ilico" multa adulatorum veniet manus, et veluti te Judæi cogent in suam concedere turbam." Multitudine itaque tuti sunt, et artificio, ut ipsos possint etiam reges, et principes expugnare. Et miro modo inermis populus prævalet in armatos, et mollicie quæ robustissima sunt, potenter expugnat. Disposueram tamen silere de mollibus, qui sicut ignominiosi, ita sunt et videntur innominabiles. Silentium indicit reverentia morum, et verecundus animus, natura dictante, illorum declinat aspectum. Quid multa?

Si natura negat, facit indignatio verbum.

Apud istos ars est suam pudicitiam prostituere, alienam violare, vel oppugnare. Nec quidem simpliciter suam, quum matrimonii temerentur jura, et conjugis adulterium conjux procuret. Dum egreditur sponsa de thalamo suo, conjugem noli maritum credere, sed lenonem. Producit eam, libidinosis exponit, et si spes dolosi nummi refulgeat, affectus callida simulatione prostituit. Filia namque decentior, aut si quid aliud in familia placeat ditiori, publica merces est, exposita. quidem, si emptorem inveniat. Sed licet justus dolor eos aliquatenus cruciet, qui tori participes admittunt, aut faciunt; ægritudo tamen utilitatis compendio mitigatur, vel saltem doloris dissimulat cruciatum. Si enim res serio agatur, si libera donentur cunctis judicia, non est dolor, sicut dolor ille, quo corpus suum quis videt aliena libidine pollui. Cætera namque peccata extra corpus sunt; sed qui fornicatur, in corpus suum peccat. Hoc, inquit, os ex ossibus meis, et caro de carne mea, ut jam non duo sint vir

et mulier, sed una caro. Hæc utique sine dolore non scinditur, neque sine invidia communicatur.

Non bene cum sociis regna Venusque manent:

et sicut" nulla fides regni sociis," ita nec tori. Certe facilius est, regni divitias, quam affectionem conjugii alii cedere. At qui nec isti conjuges sunt, sed lenones. Tunc demum omnia creduntur exposuisse divitibus, quum fidei fidem faciat fides violata. Sed quid filias et uxores (quod licet jura prohibeant, tamen quocunque modo natura permittit) exponi queror, aut prostitui? In ipsam naturam, quasi gigantes alii, Theomachiam novam exercentes, insurgunt. Filios offerunt Veneri, eosdemque in oblatione pupparum virgines præire compellunt. In illis etenim ætatis maturitas expectatur; at in his sufficit alienæ impudicitiæ voluptatem posse expleri. Pudet dicere, quod seipsos viri ætate provectiores et sensu, turpitudini tantæ non subtrahunt, et quum eos in nobiliori sexu natura creaverit, ad deteriorem quantum in ipsis est, ex innata malitia prolabuntur, effeminati vitio et corruptela morum, quum tamen naturæ beneficio, feminæ esse non possint. Quum lascivientis divitis luxus libidini vota sua præcingit, recumbentis pedes calamistratus comatulus excipit, nitorem invidens meretrici, histrioni habitum, cultum procis, virginibus ornatum, triumphalem quoque principibus apparatum, et in aliorum conspectu pedes, et ne plus dicam, teneris manibus tibias tractat. Chirothecatus enim incessit diutius, ut manus soli subtractas emolliret ad divitis usum. Deinde licentia paululum procedente, totum corpus impudico tactu oberrans pruriginem scalpit, quam fecit, et ignes Veneris languentis inflammat. Verum hæc abominatio, non tam ostendenda est quam conspuenda, puderetque eam nugis nostris esse insertam, nisi eandem Apostolus, Romanis

scribens, verbis manifestius expressisset dicens, quia feminæ eorum immutaverunt naturalem usum, in eum qui est contra naturam, et masculi, relicto naturali usu feminæ, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, ut darentur in sensum reprobum, facerentque quod minime convenirent, et vitiis universis obnoxii, indignationem Dei, et omnium pœnarum in se aculeos provocarent. Et tunc quidem in auribus Romanorum hoc tuba Apostolica conclamabat, quando impiissimus Imperator Nero, luxuriæ sævientis, puerum Sporum, exectis testiculis in muliebrem naturam transformare conatus est. Ab eo tempore proverbium natum est: Quia usus formosorum abusio est, et illud: Formæ gratia eo minus grata sapienti est, quo corruptio est gratior corruptori. Difficilius etenim ab infirmis defensoribus custoditur, quod plures appetunt. Illud incauto facilius surripit fraudulentus, aut invito pudicitiæ prædo violentus extorquet. A patribus tamen pridem diffinitum est, quia pudicitia auferri non potest, nisi mentis corruptio antecedat. Quod enim, ut magnus asserit Augustinus, non præcedente libidine violenter patitur corpus, vexatio potius dicenda est, quam corruptio. Ibi ergo servari pudicitia potest, ubi nulla, nisi voluntaria esse potest corruptio, in mentis scilicet integritate, ubi in æternum servari pudicitia potest. Nec magnum est integram esse carnem, ubi mens tetra corruptione polluitur. At nunc si deceptor amans, aut violentus abest, ita male a teneriori ætate instituuntur adolescentes, ut oculis lascivientibus, nutu faciei, corporis gestu habituque exteriori, et lenocinio, vix ipsis meretricibus concesso, sollicitent corruptores, et legum quæ in eos jam plurimæ latæ sunt, nullam habeant reverentiam vel timorem, licet in eos gravissime animadvertendum

« ElőzőTovább »