Oldalképek
PDF
ePub

assequitur. Sic adulator quidem non semper decipit, aut de amico triumphat. Fine tamen suo non destituitur, si ex contingentibus nihil omiserit. Nec enim Ulyxes Sirenum voces evasit, quod ei aliquid suavitatis deesset ad gratiam, sed quia stimulis voluptatis, et meretricantibus illecebris vanitatis, solidæ virtutis opposuerat robur. Tentator quoque Pharisæus, et Herodianus insidiator, quas fraudis suæ non adhibuit artes, ut eum caperent in sermone lingua dolosa, in cujus ore non est inventus dolus? Magister, inquit, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo, neque enim accipis personas hominum. Quid quæso blandius? Sed dolus quo tendat, invidia quo feratur, subjecta interrogatio patefecit. Sequitur enim: Licet censum dare Cæsari, an non? Ecce laqueus paratur pedibus innocentis, et ad subversionem ejus decipulas suas frustra tetendit iniquitas. Si enim censum dandum esse censuerit, peculiarem populum Domini, semen liberum, præclaram hæreditatem Domini, decimis et primitiis, et legalibus ceremoniis tantum obnoxiam, subjiciet servituti. Si vero tributa neganda responderit his, qui pro salute et quiete omnium militabant, quasi seditionis auctor, et reus imperatoriæ majestatis, a publicanis juste poterit comprehendi. Verum quia frustra jacitur rete ante oculos pennatorum, totius calumniæ laquei dissolvuntur, dum prolato numismate census, suam cuique censuit restituendam esse imaginem; et ita quæ Cæsaris sunt, Cæsari restituenda, ut suo jure Deus non defraudetur. Equidem non omnibus datum est, ut blanditiarum laqueos sic evadant, quum eos alius non prævideat, alius etiam prævisos nequeat declinare. Unum tamen certum est, illis, qui huic vitio dediti sunt, non magis placere virtutem, quam illos bene olere, qui in culina habitant.

VOL. III.

[ocr errors]

Cap. 11. De munusculariis et promissariis, et quod

promittere non expediat ad virtutem.

In eo autem adulatoriæ vis magna consistit, si omissis propriis, aliena commoda curare videaris, de tuo nunquam aut raro, semper aut sæpe loquens de illius, quem aucuparis, emolumento. Præterea manum contine, ne, si quid etiam invito ingeratur, accipias, dum influat Jordanis in os ejus, qui dum omnia cupit, sibi quoque omnia de jure putat competere. Esuriens gula insatiabilium quorundam animalium, donec satietur, communem aliis invidet cibum; et in quo aliorum subvenitur inopiæ, se fraudem perpeti suspicatur. Sic fortunatus sibi interdum subtrahi putat, quicquid quocunque titulo confertur in alium, teste Crasso, qui, ut dicitur, milite dissimulante, eo quod solus, aut præ cæteris apud Parthos aurum sitierat, aurum bibit. Jugurtha quoque sæpe Romanum exarmavit, et fregit imperium, et exercitum, ipsius quoque urbis concussit majestatem, nunc dans plura, promittens interdum plurima. Sed hoc liberum est his, et sæpe conducit, qui aliqua donare consueverunt. Alioquin promisso gratiæ conciliandæ non proficit, sed quasi deceptio fraudulenta, illam quæ esse videtur plerumque extinguit. Tanto quidem validius, quo cum prudentiori et graviori viro negotium geritur. Simplicitas namque circumvenientium insidiis latius patet, et facilius supplantatur. Unde ille qui non urbem, sed orbem lascivis implevit amoribus, sollicitatorem puellarum et impudicum instruens amatorem, ait:

Promittas facito, quid enim promittere lædit?
Pollicitis dives quilibet esse potest.

At philosophus nunquam, aut rarissime, et hoc ex justa causa asserit conducibile. Si enim promissionis implenda facultas non suppetit, temerarium est pro

mittere quod præstare non potes. Si enim potestas affuerit largiendi, nisi voluntas beneficii producat effectum, promissor non gratiam de promisso, sed de mendacio contrahit maculam. Quod si ex intervallo promissi fidem impleverit, liberalitatis decor, et beneficii species ipsa fuscatur, eo quod qui distulit, interim visus est noluisse. Unde versificator egregius,

Denigrat meritum dantis mora, nam data raptim

Munera, plus laudis, plusque favoris habent. Præterea quis de futuro certus est, ut sciat se quandoque posse implere quod differt? Nonne consiliarius veritatis, assertor fidei, electionis vas (doctorem gentium loquor) fidelium animos, quos adventus sui expectatione suspenderat, frustravit a desiderio suo? Quid aliud agit illa ipsius excusatio, qua apud se non fuisse est et non, sed est tantum commemorat, et se levitate non usum protestatur? Si non potuit ille, Domino impediente, quod voluit (hoc enim voluit quod promisit) quis sapiens secure, quod ex facilitate naturæ pendet, promittit, quum leviter possit, ex causis quam plurimis impediri? Ad hæc ex justa causa potest interdum mutare quilibet voluntatem. Dignus etenim beneficio pro tempore videtur aliquis, qui processu rerum, eodem reperitur indignus. Et interdum indignus est, qui ad frugem melioris vitæ conversus, beneficium meritis etiam a manu extranea, ut vulgo dici solet, extorquet. In his mutare propositum sæpe non est criminis, sed virtutis. Nam, ut a fabulis doceamur, Theseus unico filio suo non fuisset orbatus, si voluisset mutare propositum. Et Phoebus urgente stimulo doloris, quem de Phaetontis ruina conceperat, exul a cœli regione, Admeti non pavisset armenta, si ei votum, quo se, Stygis interposito sacramento, filio ambitioso obligaverat, mutare licuisset. Et ne fabularum instrumenta contemnas, rex incredulus,

quod ex Evangelica habes historia, salubrius incautum et perfidum solvisset juramentum, quam in extinguenda lucerna verbi, auferendo præambulum gratiæ, veritatis occidendo præconem, mensam pollueret, convivium incestaret, regiam pessundaret majestatem, dum incestui cuncta serviunt, et obtemperant saltatrici. Ethica quidem regula est: quia non omnia sunt semper promissa solvenda; si forte aut accepturo damnosa, aut perniciosa sint promittenti. Et lex amicitiæ illa prævaluit, qua sola honesta peti licet ab amicis aut fieri. Ipsoque jure cautum est, ut nulla promissio, quæ turpem aut tristem habeat exitum, impleatur. Postremo antecedens promissio, consequentis beneficii gratiam aut extinguit, aut minuit. Et sicut jacula, quæ prævidentur, feriunt minus, et quæ omnino non præcaventur magis lædunt, ita et in beneficiis quod ex promissione conceptum est, minus accipitur, et quod ex insperato provenit, gratius acceptatur. Licet enim nuda promissio apud juris, ut dicitur, peritos non pariat actionem, promissor omnis apud veritatem (ut dici solet) pollicem fixit, et jure civili cessante, fidei naturaliter obligatur. Sed quis actor durius aget, quam fides, si ipsa cœperit accusare? Si agit conscientia, quis absolvet? Certe,

Exemplo quodcunque malo committitur, ipsi
Displicet auctori, prima est hæc ultio, quod se
Judice, nemo nocens absolvitur.

Si vero ipsa justificat, quis condemnat? Proculdubio qui in illo timetur articulo, Dominus est, ubi et dies contemnitur humanus, et conscientia quod obloquatur non invenit. Si vero animam accusant opera, et illi conscientia testis assistit, et causam veritas examinet æquitatis, quis quæso Prætor in ream, obnoxiamque mendacio gravius vindicabit? Sane Prætor etsi viva fox juris esse dicatur, sententiam ejus veritas plerum

que retractat. Sed veritatis sententia manet irretractabilis. Quia justitia ejus justitia in æternum, et lex ejus æquitas. E contra in prætorio sæpe summum jus, summa injuria est. Quisquis ergo promittit, debitor est, et veritatis urgente sententia, sponsionis fidem compellitur adimplere. Porro quod necessitas extorquet, gratiam minuit. Unde illud philosophicum quod præmisi: Promittere ne festines, ne quum volueris non possis, aut nolis ex justa causa quum possis, aut quum effeceris gratiam perdas, aut minuas; eo quod te ante illaqueaveris in verbo oris tui. Fit tamen ut non modo licitum sit promittere, sed et conducibile. Et ut aliorum ad præsens taceantur exempla, paracletum Christus ipse discipulis et promisit et misit. Eisdemque quid futurum esset illis, qui omnia pro eo reliquerant, interrogantibus, sedes in regeneratione promisit, et judiciariam, quam cum eo habituri sunt, potestatem. Ex quibus constat, quod causa propositum, opusque commendat, ut liqueat ex his, quia non necesse est, philosophi regulam vitiari.

Cap. 12. De rationalibus et secretariis divitum, et quod amicitia non nisi in bonis est, et quod dives familiarem potius exprimat quam amicum, et licet familiaritas divitum utilis videatur, sæpe periculosa est, et quod innocenter vivendum est.

SED si non modo promissores, sed munuscularios, in gratia illius quem captas, antecedere pergis, te ratiociniis ejus immisceas, parcas sumptibus, eo quod secretorum conscius, qui loculis parcit, diligenti patrifamilias displicere non potest. Grata sunt vitia ejus, qui deformitatem morum, sumptuum parcitate compensat. Optimum, ut ait Cicero, si nescis, vectigal parsimonia est. Tenuis parcus impletur facile, et facillime exinanitur prodigus dives. Arca sane capa

« ElőzőTovább »