Oldalképek
PDF
ePub

danam cum o equi desuper adstat, ut homines actusque eorum, et voluntates indesinenter prospiciat. Quum enim omnes exerceant histrionem, aliquem necesse est esse spectatorem. Nec queratur aliquis, motus suos ab aliquo non videri, quum in conspectu Dei agat, angelorumque ejus, paucorumque sapientium, qui et ipsi ludorum istorum Circensium spectatores sunt. Erubescat potius, si quis in tanta luce indecenter moveatur, et se totum exercitatione mimica devenustet.

Cap. 10. Quod sibi persone coaptantur, et depreciantur dissociate: et de Cleopatra, Augusto, et Scipione: et quod Romani vanitati dediti sunt; et quis sit adulatoriæ finis.

CETERUM in hoc fortunæ ludibrio, personæ sibi invicem coaptantur, et si altrinsecus divertant, totius actus facies immutatur, ut si Glycerium tollas, aut Pamphilum. Sublato enim alterutro, nomen alterius perit, et si cum amantibus suspiciosum tollas senem, nullus est, aut inutilis omnino Davus. Hinc est illud, Fortis in armis

Cæsareis Labienus erat, nunc, transfuga vilis,

Cum duce privato, terras atque æquora lustrat.

Si enim personas, quæ sibi assueverunt, sibique faciunt, decretum fortunæ dissociet, fit plerumque ut utraque ad omnia agenda sua videatur inepta, et quasi exclusa ratione officii depreciatur. Fracta sunt lenocinia Cleopatra, ex quo nec Julium invenit, nec Antonium. Equidem orbis victorem Cæsarem donis flexit, et invicti viri insuperabilem animum meretricius decor et prostituta facies superavit. Unde lenocinii ejus solicitudinem poeta exprimens, adjicit,

Vultus adest precibus, faciesque incesta perorat. Quum vero Julius rebus humanis exemptus esset, quæ Romani imperatoris conjugio fuerat gloriata, principis Romanorum ausa est affectare servitutem. Nec frustra, quum ad omnia paratum invenisset Antonium. Putabat enim ad Cæsarem gloriam sibi nihil defore, si lectum ejus ascenderet, qui successor rerum Pompeii, et ut simulabat juris Cæsarei, magis de temeritate fortunæ, quam de virtutis conscientia confidebat. Porro quum ad solicitandum Augustum muliebris impudicitiæ audacia accesisset, spe sua frustrata, amorem honestatis reputavit injuriam, castitati nomen dedit superbiæ, bellumque credidit indicendum ei, quem Julio Cæsare experta fuerat fortiorem. Omnes enim nocendi artes aggressa est, tandemque capta, et provoluta ad pedes Augusti, etiam tunc solicitavit oculos ducis. Sed frustra quidem. Nam pulchritudo ejus infra pudicitiam principis fuit. Quod ubi desperata se ad triumphum victoris prænovit reservari, incautiorem nacta custodiam, egressa, se in Mausoleum regum recepit, ibique nobilissimis ex more induta cultibus, odoribus conquisitis, solioque divitiis usquequaque referto, se juxta suum collocavit Antonium, et mamillis venisque suis apponens aspides, sic morte quasi somno resoluta est. Psylli siquidem, Augusti mandato adhibiti, qui malitiam veneni solent linguis educere, eo quod sero vocati essent, opem ferre non valuerunt. Digna quidem sic perire meretrix venenosa, nata mores corrumpere, nobiliumque virorum pudicitiam expugnare. Profecto antea regibus imperaverat, postmodum misera, nec miserabilis sibi forte. tragicum, sed Romano imperio, quod subvertere moliebatur, finem Comicum fecit. Inter cætera clarioribus Augusti titulis conuumeratur, quod in tantæ pestis congressu, mansit invictus. Veruntamen in

Scipione Africano aliquid non inferius invenitur, qui post singularem de Hannibale victoriam, singularis continentiæ insigne præconium meruit. Hannibal namque Romanorum cecidit exercitum usque ad hostium satietatem, et donec præciperet militi suo, ut vel ferro parceret. De casorum cadaveribus in torrente Vergello pons solidus factus est victoris jussu. Duo modii annulorum Carthaginem missi sunt, unde Martem suum Libyæ præsidem aureo clypeo, ob insignem victoriam, honoraret, essetque proculdubio tunc Roma diem ultimum habitura, si Hannibal, quemadmodum vincere, sic et victoria uti sciret. In vindictam istorum a senatu missus est Scipio Africanus, qui a Pyreneis montibus ad columnas Herculis, et Oceanum usque tanta felicitate provinciam recuperavit amissam, ut vix sciatur, citius an facilius vicerit. Qui etiam captivos pueros et puellas egregiæ pulchritudinis, restituit barbaris, nec in conspectum suum, eorum quempiam venire passus est, ne quid de virginitatis integritate, saltem oculis delibasse videretur. Qualiter ei Hannibal cesserit, et manifestam victoriam nota in puppi prætoria laurus polliceretur, scriptor belli Punici Titus Livius refert. Cæterum in tanti triumphi gloria, quid illo cive modestius, qui se in tanto successu, nec dominum, nec victorem, ab aliquo; nisi ab Hanribale, paucisque complicibus, qui æquas conditiones pacis, rupto fodere, fraudulenter abjecerant, passus est salutari? Eos quoque, qui castigati non obtemperabant prohibentis imperio, quasi adulationis reos, et publicæ salutis hostes, ab exercitu removeri jussit; quum tamen genus Æneadum hanc molliciem aurium nondum exuerit, quin adulationibus delectentur. Quum vero ab initio gravissimi fuerint, in quo Trojanæ levitatis originem præcipue diffitentur, eos hoc vitio continue laborasse, historiarum celebre

testimonium est. Inde est illud: Romanus omnis adulatione corrumpitur, aut corrumpit. Certe si non verbis, possunt omnes fraudulentis muneribus expugnari. Et quos munuscula non dejiciunt, honoribus capiuntur. Urbis auspicia, sacrilegio parricidii, et fraterni sanguinis cruore, numinibus suis Romulus consecravit. Deinde lemuribus infestatus, honore vano simulata communicatione imperii, fratrem placavit occisum. Suos quoque Imperatores, quos de more Romanus populus fideliter jugulabat, deificavit fidelius inani solatio, perfidiam prætexens manifestam, perinde ac si sorbitiunculas ei, quem peremerat, ministraret: eosque mentiebantur in sortem transiisse numinum, ac si cœlo suo mundoque regendo, nisi tyrannis adscitis, omnipotentis non sufficiat manus. Facti sunt ergo divi indigetes, aut, ut aliis placet, heroes, quos nec etiam humana sorte dignos Romanorum perfidia reputavit. Tractum est hinc nomen, quo principes virtutum titulis, et veræ fidei luce præsignes, se divos audeant, nedum gaudeant appellari, veteri quidem consuetudine etiam in vitio, et adversus fidem catholicam obtinente. Si vero veniatur ad verba, in eo jam Romanus Græcorum perfidiam antecedit, qui eo usque adulandi lenocinium docuit, ut a docili populo facilimine transeatur. Voces quibus mentimur dominis, dum singularitatem honore multitudinis decoramus, natio hæc invenit, et ad finitimos posterosque sui nominis auctoritate transmisit. Si quando quæris, illud tibi tempus occurrat, quo C. Cæsar, exuens nescio an perficiens dictatorem, omnia factus, omnia occupavit. Illius certe temporis mihi sæpe occurrit imago, quum ad potentioris nutum, subjectorum omnia disponantur, et licet animo reluctante, in seipsos parati sunt exilii, aut mortis dictare sententiam. Hinc quippe potestas terribilis; hinc an

gentis et urentis conscientiæ stimuli, meticulosa corda concutiunt, et præcipuam in omnibus sibi vendicant auctoritatem. Adeo quidem, ut sacerdotes legis divinæ præcepta dissimulent, sapientiam nesciant seniores, juris sit judex ignarus, prælatus auctoritatis nescius, disciplinæ subjectus, libertatem contemnat ingenuus, totus denique populus quietem et pacem. Dum enim omnes unius præsidentis voluntate feruntur, universi et singuli suo privantur arbitrio. Nonne hæc erat facies temporis, quando

Sedere patres censere parati,

Si regnum, si templa petat, jugulumque senatus,
Passurasque infanda nurus:

eoque solo bene cum civibus actum est, quod Cæsar plura jubere erubuit, quam Roma pati? Nonne tyranni opinio, ad tyrannidis transiit successores, dum suspicantur, quod leges a se maluit tolli, quam ab humilibus observari? in eoque libertatis servatur umbra, si se quisque quod præcipitur simulat voluisse, facitque, imo videtur facere, de necessitate virtutem, dum necessitati jungit consensum, et quod incumbit gratanter amplectitur. Hic porro nullæ sunt partes veræ, aut ingenuæ libertatis, ubi totum sibi adulatio vendicat, vanitas totum, nihilque veritati relinquitur, aut virtuti. Adulationem vero sine dolo esse non dubites, quum in adulatorum persona de se confiteatur Gnato, quia quum maxime decipio tunc triumpho. Sicut enim finis oratoris est persuasisse dictione, medici curasse medicina; sic adulatoris finis est suaviloquio decepisse. Nam et

Fistula dulce canit, volucrem dum decipit auceps: Et venena propinantur melle circumlita, quo citius Verum

noceant.

Non est in medico semper relevetur ut æger,

et finem suum qui in altero est, orator non semper

« ElőzőTovább »