Oldalképek
PDF
ePub

pectoris Cæterum quum multiplex sit vitium adulandi, aliis vultu, aliis verbo, aliis opere vel munere assentantibus, efficacissima est adulationis fraus, quum simulationem confirment munera, aut ei difficilius obsequium contestatur. Si aliter credis,

quam te tua tempora fallunt,

Qui stipe mel sumta dulcius esse putas.

Probatio siquidem veræ dilectionis est sub hujus tempestatis corruptione, frequentatio muneris. Ars artium est, si placere vis, frequenter dato.

Si calidum scis ponere sumen,

Scis comitem horridulum trita donare lacerna,

alter Mercurius eris ei, et si vis amplius, es Apollo, Phœboque pulchrior, et sorore Phobi.

Nec est quod de suffragio ipsius desperes, quem muneribus pascis. Alimenta siquidem umbratilis gratiæ, et nominis prostituti munuscula sunt, et nisi fuerint frequentata, amicitiæ nomen interimunt. Frustra, de muneris quantitate præsumitur, nisi animam cupiditatis igne succensam, crebræ visitationis refrigerio temperes, et avaritiæ jugem csuriem frequenti beneficiorum interpolatione demulceas. Aquilarum dicitur esse natura, ut quum stomachum pleniori refectione ingurgitaverint, in quintum decimum diem, vel, ut aliis placet, in quadragesimum suspendant esuriem, oblatorumque ciborum copiam aspernentur, una saturitate contentæ. Sane longe alia conditio divitum, imo eorum qui venalem prostituunt gratiam. Magis enim aliquatenus accedunt ad homines, qui necesse habent, quia crebro esuriunt, crebro refici. Vis possunt collectam esuriem in diem quadragesimum protelare, quin indignentur amicis, si non avaritiæ hiatum oppleverint. Solebant antiquitus Gratiarum simulacra, effigiari nuda, eo quod soliditas amicitiæ,

et veritas fidei, sine qua nec gratiæ quidem nomen subsistit, nullo simulationis fuco valeat obumbrari. Sed jam quum ad homines ventum sit, qui non amicos, sed seipsos in singulis amant, multiplicitatis fucus ut placeat necessarius est. Apud istos enim gratia, quia gratis non est, jam non gratia, sed lucri inescatorium est. Facies siquidem meretricis facta est ei, nec quodcunque vitium erubescit, dum lucri tendit ad quæstum. Vetus querela est sapientis, indignum amicitiæ lugentis occasum :

Illud amicitiæ quondam venerabile nomen

Prostat, et in quæstu pro meretrice sedet. Quod ex eo constat, quod si cesset utilitas, rarus aut nullus est, qui propter se virtutem amicitiæ colat. In tot circulis sæculorum, in tanto ætatum lapsu, in tanta multitudine et differentia personarum, vix, ut ait Lælius, tria inveniuntur, aut quatuor paria in amore. Hoc ipsum Arbiter noster ingemiscit, etsi alterius videatur induisse personam. Ait enim :

Nomen amicitiæ si, quatenus expedit, hæret,
Calculus in tabula mobile ducit opus

Quum fortuna manet, vultum servatis amici,
Quum cecidit, turpi vertitis ora fuga.
Grex agit in scena mimum, pater ille vocatur,
Filius hic, nomen divitis ille tenet.
Mox ubi ridendas inclusit pagina partes,
Vera redit facies, dissimulata perit.

Cap. 8. De Mundana Comœdia, vel Tragœdia.

Er quidem eleganti utitur similitudine, quia fere quicquid in turba profanæ multitudinis agitur, comœdiæ quam rei gestæ similius est. Militia est, inquit, vita hominis super terram. At si nostra tempora propheticus spiritus concepisset, diceretur egregie, quia Comœdia est vita hominis super terram, ubi quisque

sui oblitus, personam exprimit alienam. Sed forte eo Prophetæ tendit oraculum, ut eos quos nondum terra absorbuit, doceat jugiter militare. Nam qui captivi vitiorum impulsu trahuntur ad pœnam, sicut bos immolandus ad victimam, abeuntes post concupiscentias suas, etsi corpore videantur inhabitare superficiem terræ, vivi tamen absorpti sunt, et descendunt in infernum viventes. Et, si alium orationis sequimur tropum, terram usquequaque inhabitant, quorum conversatio in cœlis est minime, nec sibi sciunt aliquid in cœlo esse, et id duntaxat affectant animo, quod cernitur super terram. His quoque militia jugis indicitur, quibus, ut ad fabulas redeamus, nec unda Tantali, Tytii vultur, rota Ixionis, Belidum urna, saxum Sisyphi deest, dum voluntas mundo implicita, nequit implere propositum, quamdiu peregrinatur a Domino. Istorum vita militia, et certe malitia est. Quod si abhorres, alia interpretatione doceberis, quia vita hominis super terram tentatio est: quæ, si proprietatem nominis sequimur, mali frequentius habet notam. In hac utique tentatione, vel malitia, licet sibi septem millia virorum Dominus reservaverit, fere totus mundus ex Arbitri nostri sententia mimum videtur implere, ad Comœdiam suam quodammodo respiciens, et, quod deterius est, eo usque Comœdiæ suæ insistunt, ut in se quum opus fuerit, redire non possint. Vidi pueros tam diu balbutientium vitia imitari, ut postmodum nec quum vellent, recte loqui potuerint. Usus enim, ut ait quidam, ægre dediscitur, et consuetudo alteri naturæ assistit, quam licet

Expellas furca, tamen usque recurret,

Unde et Ethicus provide quidem et utiliter: Optimam, inquit, vivendi consuetudinem ab ineunte ætate elige, eam tibi jucundam usus efficiet. Magnorum proinde virorum sensus, sæcularis hæc expugnat Comœdia.

Varia figura temporum, actuum quædam varietas est. Porro actibus personæ deserviunt, dum in eis fortunæ jocantis ludus impletur. Quid enim aliud est, quod novum quemlibet, et ignotum, nunc amplissimo induit potentatu, et in regni fastigium erigit, nunc alium. purpuratum antequam natum de regni culmine in catenas hostiles projicit, et servituti addictum, in miserias extremas præcipitat. Aut quod frequens est, non modo tyrannorum, sed et principum sanguine, infimorum hominum, aut etiam vilium servorum, infames cruentat gladios?

Si fortuna volet, inquit, fiet de rhetore Consul:
Si volet hæc eadem, fiet de Consule rhetor.

In eoque vita hominum Tragœdiæ quam Comœdiæ videtur esse similior, quod omnium fere tristis est exitus, dum omnia mundi dulcia quantacunque fuerint amarescunt, et extrema gaudii luctus occupat. Quantumlibet in viis suis iniqui floreant, et prosperorum concursu inaurentur, eis ad nutum fortuna serviat, subvertet in fine gressus eorum, et tandem amara erit, quasi absinthium. Quare, inquit beatus Job, impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis? Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba, et nepotum in conspectu eorum, domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos. Bos eorum concepit et non abortivit; vacca peperit, et non privata est fœtu suo. Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus. Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Quis lætitiæ præcedentis exitus potest esse amarior, aut felicis viæ infelicior finis? Hæc est enim via illorum, qui in labore hominum non sunt, neque cum hominibus flagellabuntur. Utique dejecit eos consilium Domini, dum allevarentur

Ei siquidem hæc potius adscribenda sunt omnia, quam fortunæ, quæ aut ab ipso, aut, quod magis reor, omnino non est. Ait namque Ethicus,

Noli fortunam, quæ non est, dicere cæcam.

Homerus quoque in illo celeberrimæ perfectionis opere dedignatus est nosse fortunam, adeo quidem ut in nulla parte tanti carminis nominetur. Maluit enim soli Deo, quem Morphan nominavit, universa regenda committere, quam ut aliquid adscriberet temeritati fortunæ, quam utique sic constat minime esse Deam, sicut certum est, dici et pingi cæcam Frustra ergo

cæcitas ejus arguitur, quæ in natura rerum inveniri non potest. Unde et casus non esse convincitur, si eum quis improvisum eventum esse definiat, quum nihil fiat, cujus ortum legitima causa, et ratio non præcedat, et fidelis concionator nihil in terra doceat fieri sine causa. Verumtamen quia præter intentionem gerentium aliqua, nonnulla contingunt præter opinionem, casus appellatione clauduntur, licet æque disponentis ratione prævisa sint, sicut ea quæ lege naturæ, necessitatis nexibus videntur arctata. Proinde et hæc ipsa contingentia, primævæ omnium caussæ sic constat esse annexa, ut ad eam omnia referantur ; et pro mea opinione, hæc ipsa ad positionem omnium quæ sunt, necessario consequatur. Ridebunt forte prudentiores insipientiam meam, qui Deum esse, ad existentiam omnium, sequi consentio: sed ab effectu causam inferri, vel probabiliter me Peripatetici docuerunt. Porro doctores fidei eam ex omnibus causam necessario inferunt, ex qua omnia, per quam omnia, et in qua sunt omnia, et sine qua factum est, aut subsistere, nihil potest. Quod ergo aliquid fortunæ videmur adscribere, ei nequaquam præjudicat. Sed quia nobis ad homines sermo est, hominum verbis utimur, pingui (ut prædiximus) Minerva agentes de

« ElőzőTovább »