Oldalképek
PDF
ePub

hominis qui in ipso est. Unde apud Virgilium compos sui pastor, et sapientibus et magnis viris nostri temporis doctior, ait,

Me quoque dicunt,

Vatem pastores; sed non ego credulus illis.
Tu quoque præviso si palles improbe nummo,
Si facis, in penem quicquid tibi venit amorum.

Licet te tota vicinia modestum dicat, ac pudicum, minime vel jurantibus credas. Memoriter tene quod parvulus didicisti,

Plus aliis de te, quam tu tibi credere, noli.

Non facile dixerim, uter sit prior in vitio, qui linguam adulationibus polluit, aut cujus cor ex eis se in lætitiam resolvit. In hoc enim elationis cæcitas; in illo, fraus excæcandi damnatur. Ubique vero damnatur dolus, sed et cæcitas, quæ a superbia est, nusquam absolvitur. Esto quod adulator sit nequior, iste non minus contemtibilis est. Nec caperetur linguæ tendiculis alienæ, si non blandiretur ipse sibi. Quid itaque alium arguit adulationis, qui sibimet adulatur? In quo enim alium accusat, seipsum condeinnat. Eadem enim facit, quæ judicat. Væ, inquit Dominus, qui consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et ponunt cervicalia sub capite universæ ætatis. Utique pulvillos consuunt, qui auribus parant insidias, qui vana et mollia congerunt, quibus sensus demulceant, qui opera commendant hominum, ut eos famæ præconiis, et quadam suavi jucunditate favoris, inducant ad quietem. Usus enim pulvinaris et cervicalis, est mollicies quietis. Pulvinar ergo sub omni cubito manus ponitur, quando non modo operatio, sed quicquid ei adjacet commendatur. Caput universæ ætatis cervicali superponitur, dum quis adulantium verbis, in totius vitæ operibus delectatur. Et alibi: Ipse ædificabat parietem, illi autem liniebant eum. Pari

etem ædificat, non domum, quisquis in induratæ mentis vitio, pravitatem congerit operum. Qui in pariete solo ostium facit, quocunque ingrediatur foris est. Quicunque in pravite operis, indurata mente conversatur, a sanctorum societate sejungitur. Ædificatum ergo parietem linit, quisquis pravis operibus alicujus adulanter applaudit. Quum vero sit turpe omnibus adulari, longe turpius est, si in præcipuæ auctoritatis, aut ordinis, viros, adulatio cadat. Adeo quidem ut sacrorum canonum institutis cautum sit, clericos irrefragabiliter deponendos, qui noscuntur adulationibus inservire. Recte quidem, quia omnis adulatio comites habet dolum et fraudem, proditionemque et notam mendacii. Sequelam quoque ignominiam servitutis, excæcationem proximi, et exterminium totius honestatis. An non est talis non modo ejiciendus a clero, sed a toto fidelium cœtu?

Cap. 6. Quod adulatores multiplicati sunt super numerum, et a præclaris domibus honestos, et dissimiles sui, expellunt.

HÆC tamen pestis, jam in tantum, Domino indignante, invaluit, ut si ventum forte fuerit ad conflictum, vereor ne modestos et bonos viros possint facilius expellere, quam expelli. Serpit enim illuvio fœda, et morbus cancerosus in omnes, ut nullus aut rarus sit, quem labes ista non maculet. Omnes enim affectant benivolentiam eorum, cum quibus vivitur. Quod quidem non modo licitum est, sed honestum; utpote omnia, quæ natura virtutum parens, et recte vivendi dux optima, gignit. Sed dum hanc affectionem, moderationis regula deserit, fertur in præceps, discurrensque per omnia agenda, et non agenda, per infamiam et bonam famam, favoris auceps, gratiæ

sollicitator incestus, ut quum amicum blanditiis præcorruperit, more meretricantis fortunam surripiat, extenuet facultates, aliena in se congerat spolia, et suum omnia convertat ad lucrum. Efficitur ergo ut nulla sit ei molesta servilis obsecundatio, nullum indecens videatur obsequium, omnium officiorum personas induit, dum præmia omnium fraudulenter præripiat. Qui sunt enim qui vestibus nitent, qui fastigiati incedunt, qui sequipedarum stipantur comitatu, commilitonum et contubernalium dealbantur obsequio, qui primis salutationibus in foro gloriantur, qui primos recubitus habent in cœnis, quorum aures mulcentur fomento prænominum, et quibus nobilium molles reserantur auriculæ : quos fortunæ gratia alarum suarum remigio ad sublimia subvehit et extollit, et a quibus quælibet magna domus, dispositionis suæ formulam trahit, et habitum mutuatur? Nempe adulatores, qui alienum vivunt ad nutum, dum eos fraudulenter emungant. Veritas aspera est, et plerumque molestiam parit, dum aliquem palpare dedignatur. Verum amaritudo ejus utilior est, et integris sensibus gratior, quam meretricantis linguæ distillans favus. Meliora siquidem sunt (Sancto Salomone testante) amici verbera, quam fraudulenta oscula blandientis. Quidni? Fides enim perfidiæ semper antefertur. Non manet fides incolumis, ubi aliud agitur, et aliud simulatur, præsertim animo et voluntate nocendi. Dicitur enim fides, si sequimur Stoicos, eo quod fiat quod dictum est: Lux mea, salus mea, refugium meum, cor meum, et vita mea, dux invicte, viventium sapientissime, omnium largissime et benignissime, vivendi forma, virtutis speculum, et cætera hujusmodi importune ingesta, nonne plena sunt, non tam adulationis vitio, quam veneno? Sunt enim qui nec scurrantis speciem vitant, quum amicitiam profitentur.

Venena, inquit sapiens, non dantur, nisi melle circumlita. Nullæque occultiores sunt insidiæ, quam hæ, quæ latent in simulatione officii, aut aliquo necessitudinis nomine. Tu obsequium putas, amicitiam suspicaris, metiris affectum; insidiæ sunt. Nec, ut est in fabulis, (quoniam et mendacia poetarum serviunt veritati) Juno Semelen deceptam in incendium impulisset, si non esset nutricis induta faciem, et mentita affectum. Tibi credis impendi famulatum : extremæ et miserrimæ subjiceris servituti. Nam quum facilem distillat in aurem

Exiguum, de naturæ vitiique veneno,

dispeream nisi submoveat omnes qui vera loquuntur, dedignati assentationis subire notam. Lumine submovetur, et bene si non judicatur inimicus, qui potentis amici voluptatibus, etiam turpioribus non modo contradicit, sed etiam non consentit. Equidem nec consensus ad gratiam sufficit, approbare, commendare, applaudere, insanienti necesse est: quum omnia malefecerit, laudandus est quasi re bene gesta. Sicut enim identitas voluntatum, amoris indicium est; sic ex dissensu, inimicitiarum quisque reus arguitur. Proinde Satyricus inquit,

Quid Romæ faciam ? mentiri nescio; librum,
Si malus est, nequeo laudare et poscere; motus
Astrorum ignoro; funus promittere patris
Nec volo, nec possum; ranarum viscera nunquam
Inspexi; ferre ad nuptam quæ mittit adulter,
Quæ mandat, norunt alii; me nemo ministro
Fur erit, atque ideo nulli comes exeo, tanquam
Mancus, et extinctæ corpus non utile dextræ.

Fugio ergo urbem tantis obscenitatibus plenam; adulatorum veneficio toxicatam, suis adulatoribus derelinquo.

Vivant Arturius istic,

Et Catulus; maneant qui nigrum in candida vertunt.

Nec tamen unius urbis tantum vitia depingi credas: jam totius orbis sunt. Quod ad istud, orbem Romam crede memini me audisse Romanum Pontificem, solitum deridere Lombardos, dicens, eos pileum omnibus colloquentibus facere, eo quod in exordio dictionis benevolentiam captent, et eorum cum quibus agitur, capita quodam commendationis demulceant oleo. Fili mi, inquit Salomon, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. Ipsi enim contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas. Prohibe pedem tuum a semitis eorum. Pedes enim eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.

Cap. 7. Fraudem adulatorum initio vitandam, et quod muneribus, aut obsequiorum difficultate, validissime procedit.

ECCE vir sapientissimus in filio erudiens universos, assentatorum gratiam omnibus suspectam reddit, omnesque deterret, et hoc quidem in initio, eo forte quod recte gradientem primus adulatorum congressus impugnat. Hæc fortasse meretrix est, cujus indicit fugam. Favus, inquit, distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus. Novissima autem ejus amara quasi absinthium, et lingua ejus acuta quasi gladius biceps. Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus ejus penetrant, per semitam vitæ non ambulant, vagi sunt gressus ejus et investigabiles. Nunc ergo, fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei. Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus. Hæc etsi ad sectam hæreticorum censeantur præcipue referenda, ab adulationis fraude Si ergo ad fores domus ejus non

non aliena sunt.

licet accedere, nunquid admittenda est in præcordia

VOL. III.

N

« ElőzőTovább »