Oldalképek
PDF
ePub

ligunt, quia in eis fons bonitatis, et caritatis est. Omnis etenim virtus angelica et humana, quoddam divinitatis vestigium est, rationali creaturæ quodammodo impressum. Spiritus sanctus inhabitans imprimit animæ sanctitatem, ejusdemque rivulos multifariam spargit, diversarum exercens charismata gratiarum. Et hæc mihi videtur vera, et unica incolumitas vitæ, quum mens, vivificante spiritu, ad rerum notitiam illustratur, et accenditur ad amorem honestatis, et cultum virtutis. Præcedit ergo scientia virtutis cultum, quia nemo potest fideliter appetere, quod ignorat, et malum nisi cognitum sit, utiliter non cavetur. Porro scientiæ thesaurus nobis duobus modis exponitur: quum aut rationis exercitio, quod sciri potest intellectus invenit: aut quod absconditum est revelans gratia oculis ingerens patefacit. Sic utique aut per naturam, aut per gratiam ad veritatis agnitionem, et scientiam eorum, quæ necessaria sunt, unusquisque potest accedere. Quodque magis mirere, quilibet quasi quendam librum sciendorum, officio rationis apertum, gerit in corde. In quo non modo visibilium species, rerumque omnium natura depingitur, sed ipsius opificis omnium invisibilia Dei digito conscribuntur. Adeo quidem ut nequaquam valeant per ignorantiam excusari, quibus beneficio naturæ, vel gratiæ, gerendorum series innotescit. Sicut scriptum est: Quod enim notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim revelavit illis. Non tamen corruptæ naturæ adversus gratiam magnifico fimbrias, aut phaleras erigo, quasi ipsa aliquid boni habeat quod non acceperit; quum certum sit quia sine ea nihil possumus facere. Agnitio igitur veritatis, cultusque virtutis, publica singulorum, et omnium, et rationalis naturæ, universalis incolumitas est. Contrarium vero ejus ignorantia, et odibilis et inimica propago ejus, vitium est. Et recte quidem ignorantia

mater vitii est, quia nunquam adeo sterilis est, ut non odibilium fructum pariat infelicem. Inquit Ethicus : Tu adeo

nullo thure litabis,

Hæreat in stultis brevis ut semiuncia recti.

Agnitio quidem certitudinem habet, et vel in scientia, vel in fide consistit. Sed fidei regula paulisper differatur, quoniam eam tempus, et locus suus expectat. Cæterum scientia sui notitiam habet. Quod evenire non potest, si non metiatur vires suas, si ignorat alienas.

Cap. 2. Quid sit contemplatio hominis, sapientiam affectantis, et quis sit fructus speculationis hujus.

EST ergo primum hominis sapientiam affectantis, quid ipse sit, quid intra se, quid extra se, quid infra, quid supra, quid contra, quid ante, vel postea sit, contemplari. Inde est forte quod illi, qui prima totius philosophiæ elementa posteri stradere curaverunt, substantiam singulorum arbitrati sunt intuendam, quantitatem, ad aliquid, qualitatem, situm esse, ubi, quando, habere, facere, et pati, et suas in omnibus his proprietates, an intensionem admittant, et susceptibilia sint contrariorum, et an in eis ipsis aliquid inveniatur adversum. Provide quidem hæc et diligenter, etsi in eo negligentiores extiterint, quod sui ipsius notitiam in tanta rerum luce non assecuti sunt, et lucis inaccessibilis notitiam perdiderunt, dum evanuerunt in cogitationibus suis, et dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, et obscuratum est insipiens cor eorum. Quod ex eo convincitur, quod traditi in passiones ignominiæ, faciebant quæ nec sexui, nec ætati, nec fortunæ conveniant, nec naturæ, et personas omnium operis testimonio devenustent. Dati siquidem sunt in sensum

reprobum, quod planum est his qui Apostolum plenius
noverunt. Argumentum tamen ad omnia validissimum
est, ut de fide et sinceritate singulorum credatur operi-
bus suis. Opera enim quæ facit aliquis, testimonium
perhibent de eo. Verum qui seipsum ignorat, quid
utiliter novit? Si ignoras te, inquit, pulcherrima inter
mulieres, abi post vestigia sodalium, et post greges.
Oraculum Apollinis est, et descendisse de cœlo cre-
ditur, yvæði σsautov, id est, scito teipsum.
scivit hoc Ethicus dicens,

Discite, et o miseri causas cognoscite rerum,
Quid sumus, aut quidnam victuri gignimur, ordo
Quis datur, aut metæ quam mollis flexus et unde,
Quis modus argento, quid fas optare, quid asper
Utile nummus habet, pueris carisque propinquis
Quantum elargiri deceat, quem te Deus esse
Jussit, et humana qua parte locatus es in re.

Nonne

Hæc etenim contemplatio quadripartitum parit fructum, utilitatem sui, caritatem proximi, contemptum mundi, amorem Dei. An non est arbor bona, quæ tantam fructuum dulcedinem affert, tantam affert utilitatem? Certe non superbit, qui parvus est in oculis suis. Dum quisque quæ adsunt vel absunt, expetibilium numerum cogitat, quis de sua paupertate non erubescit? Si quis non appetenda sui recenseat, ei jugis materia modesti doloris et humilitatis occurrit. Quocunque se vertat, in seipso dejicitur, qui petit a Domino confortari, dicens: Humiliatus sum usquequaque, vivifica me secundum eloquium tuum. Itemque: Ego, inquit, in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.

Cap. 3. Quod superbia radix est omnium malorum, et concupiscentia lepra generalis, quæ omnes inficit.

SUPERBIA vero radix omnium malorum est, mortisque fomentum. Arescunt rivuli, si fontis vena præciditur. Nec rami convalescunt, radice succisa. Deficiunt vitia, si elatio jugulatur. At si stercora radici congerantur, pinguescunt rami, et arentium sterilitas resilvescit. Si fonti liquentia superfundas, accessio transit in rivulos. Si camino ignem adjicias, in ligna incendium recrudescit. Sic si vitiatæ naturæ elationis innatæ toxicum foveas, quin vitalia ipsa mortiferum virus inficiat, nec si volueris, poteris impedire. Est enim omnibus non tam cognatus, quam innatus amor sui. Qui si modum excesserit, vergit ad culpam. Omnis enim virtus suis finibus limitatur, et in modo consistit. Si excesseris, in invio es, et non in via. Si amor hic invaluerit, nemo speret de cura. Lepra siquidem est, incurabilior omni lepra. An nescis concupiscentiam lepram esse? Giezi consule; Si erubuerit confiteri quod sentit, convince eum macula corporis. Sed quid dico Giezi consulendum, ac si solus sit? Orbem conveni, quia totus infectus est. Meipsum interroga; qui miserorum unus sum. Certe concupiscentia misera et miserabilis lepra est. Nescis forte quid dicam. Concupiscentiæ pestem, nescius infirmitatis ignoras, homo non concupiscens, et in eo supra hominem constitutus; sed testis meus in cœlo fidelis, mecum asserit, quia omnes corrupti sunt, et abominabiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. An tu sis ille, tu videris. Scio enim non esse hunc Paulum, qui hujus

pestis incursu clamat, et ingemiscit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Scio hunc

non esse illum, qui de pectore veritatis sapientiæ fluenta potavit, quum orbem infectum hac labe intonet, dicens: Quæcunque in hoc mundo sunt, concupiscentiam oculorum esse, aut carnis, aut superbiam vitæ. Qui ergo hunc amorem non temperat, timeat lepram, et cæcitatem oculorum, quæ ex ea imminet, pertimescat. Si itaque illi, qui non reprimunt concupiscentiam, malorum utique fontem et fomitem, dispendium salutis incurrunt, quid erit illis, qui eam assentatorum inflammant stimulis, et quasi fomenta vitiorum accendunt? Quid facient, aut potius quid patientur, qui a veritate avertunt auditum, in admiratione rerum corruptibilium et corrumpentium, non claudunt oculos, manus expandunt, et omnium sensuum vivacitatem exercent? Deinde quasi diei non sufficiat malitia sua, fallacia unius alterius fallaciam trudit. Terentiano siquidem verbo libentius utor, dum ad concupiscentiæ fornacem succendendum conveniunt adulatores, et relatores, delatores, et detractores, invidi, ambitiosi, elati, factiosi, et superstitiosi, flagitiosi, omniumque officiorum prævaricatores; quos quia fere ubique terrarum sunt, facilius est invenire, quam dinumerare. Adversus hujusmodi est omnis lex, in hos omnia jura conjurant, et in eosdem quasi in publicæ salutis hostes quandoque omnis armabitur creatura.

Cap. 4. Quid adulator, assentator, et palpo; et quod eis nihil perniciosius.

ADULATOR enim omnis virtutis inimicus est, et quasi clavum figit in oculo illius, cum quo sermonem conserit, eoque magis cavendus est, quo sub amantis specie, nocere non desinit, donec rationis obtundat acumen, et modicum id luminis, quod adesse vide

« ElőzőTovább »