Oldalképek
PDF
ePub

Cap. 29. De Physicis, Theoricis, et Practicis.

LICET tamen ut de futuris aliquis consulatur, ita quidem, si aut spiritu polleat prophetiæ, aut ex naturalibus signis, quid in corporibus animalium eveniat, physica docente cognovit: aut si qualitatem temporis imminentis, experimentorum indiciis colligit. Dum tamen his posterioribus nequaquam quis ita aurem accommodet, ut fidei, aut religioni præjudicet. Sed nec primi audiendi sunt, nisi in eo quod loquuntur a Domino, quod nunquam religionem impugnat, quia verum vero nequit esse contrarium, nec bonum bono. At physici dum naturæ nimium auctoritatis attribuunt, in auctorem naturæ, adversando fidei, plerumque impingunt. Non enim omnes erroris arguo, licet plurimos audierim, de anima, de virtutibus et operibus ejus, de augmento corporis et diminutione, de resurrectione ejusdem, de creatione rerum, aliter quam fides habeat, disputantes. De ipso quoque Deo interdum ita loquuntur,

Ut si terrigenæ tentarent astra gigantes,

et inani conatu cum Encelado, ut eis Ætnæ onus ignifluum imponatur, cupiant promereri. Sed in his facile labi possunt, quia quanticunque ingenii vires, citra profunditatem difficultatis, quæ in his vertitur, subsistunt. Ubi vero deficit intellectus, fidei ratione deducta, quæ media est, restat sola opinio. Quum vero de inferioribus quæritur, puta de complexione animalis, de causa et cura ægritudinis, eis omnino nihil deest, præter effectum operis, si is desideratur. Et quidem theorici, quicquid suum est, faciunt, et forte pro amore tuo amplius erogabunt, et ab eis singularum rerum causas et naturas accipies; sanitatis, æægritudinis, et neutralitatis, censores sunt. Dant sanitatem verbo tenus, et conservant. Neutralitatem

jubent istuc divertere. Egritudinis prævident et docent causas, indicunt ei initium, augmentum, statum, et declinationem. Quid multa? Quum eos audio, videntur mihi posse mortuos suscitare, nec Esculapio Mercuriove creduntur inferiores. Veruntamen in eo magna mentis admiratione distrahor et perturbor, quod a seipsis tanto verborum conflictu, et collisione rationum dissiliunt, et discordant. Unum profecto scio, contraria simul vera esse non posse. Quid de medicis practicis dicam? Absit ut de his quicquam perversum loquar. In manus enim eorum exigentibus peccatis meis, nimis frequenter incido. Non sunt exasperandi verbis, sed potius demulcendi obsequio. Nolo me tractent durius, nec etiam sentire audeo, quod omnes clamant. Dicam ergo cum sancto Salomone: Quia medicina a domino Deo est; et vir sapiens non contemnet eam. Nemo siquidem magis necessarius est aut utilior medico, dummodo sit fidelis et prudens. Quis enim præconia illius declamare sufficiat, qui salutis artifex, et procreator vitæ, in eo Dominum imitatur, et vices ejus agit, quod salutem, quam ille operatur, et quasi Dominus et princeps donat, iste œconomus et minister procurat et dispensat? Nec ad rem attinet, si qui pseudogratiam vendunt, et qui justiores videri volunt, dum nihil accipiant, antequam æger convalescat, in eo iniquiores sunt, quod beneficium temporis, imo munus Dei, manibus suis adscribunt, quum ille quem Deus erigit et vigor naturæ convalescentis, citra operam ejus fuerat erigendus. Quamvis istud jam paucorum sit, sibi invicem suadentibus et replicantibus medicis, Dum, dolet accipe. Nec moveor si opera eorum in se compugnent, quum sciam contrariorum plerumque esse eundem effectum.

Sed quum inter manus eorum quis in fata collapsus est, tunc necessarias producent ra

tiones, quibus apparebit, quod vita ejus non fuerat ulterius protendenda. Et ut dicitur, quos longa afflixerupt inedia, jam mortuis sorbitiunculas faciunt et inutiles, et delicatos præparant cibos. Exspectas forte ut dicam quod dicit populus, quia hi sunt qui homines officiocissime occidunt. Sed frustra. Absit enim, ut hanc contumeliam proferam, quam si forte audire volueris, Senecam, Plinium adeas, et Sidonium, qui hoc in auribus tuis clamore valido replicabunt.

LIBER TERTIUS.

PROLOGUS.

HOSTIS multorum fio, dum ineptias nugatorum excutio. Qua de causa otiari decreveram et silere, sed alterum mihi negotiorum tumultus excutit, alterum motus animi interrumpit. Qui enim sub potestate constitutus est, si sapit obtemperat imperio præsidentis. Quem stimuli affectuum pungunt, dissimulare non potest, quin moveatur ad formam passionis. Exultat ergo quem gaudii aura demulcet, spes inducit hilaritatem, metus trepidat, dolentis animus mœrore confunditur. Hæc apud singulos alternat facies boni aut mali. Verum sensus malorum altior est, et sæpius in omnes incurrit; quis est enim qui malorum asperitate sæpius non uratur, quam demulceatur fomento bonorum? Rarus est, qui totius fortunæ impetum a se toto possit arcere. Qui suis viribus prævalet, aut in amici aut familiaris corpore, vel sorte tentatur. Licet parum humanus sit, quem extraneorum jactura non concutit: non satis homo est quem aliena non movent. Sed sapientioribus jam venit in dubium, an quicquam hominis, recte sit.

homini alienum. Virtutis vero processus, ambiguitatis hujus nodum solvit, quum et comicus nihil humani alienum a se reputet, et magister cœlestis hominem homini diligendum docuerit ut se ipsum. Unde patet indignum esse tanto magistro discipulum, qui veritati non congaudet, et adversus publicæ salutis hostes non excandescit. Eos vero pro parte præsentis opusculi, aliquatenus tangit intentio; et nugas eorum, quo potest et consuevit, telo decutiet.

Cap. 1. Quid sit salus universalis et publica.

Est igitur salus publica, quæ universos fovet, et singulos, incolumitas vitæ. Nihil enim homini præstantius vita ejus: incolumitate vitæ, nihil salubrius. Hominem vero constare ex anima rationali, et carne corruptibili, antiqui sapientes definierunt. Caro siquidem vivit ab anima, quum aliunde corpori vita esse non possit, quod semper inertiæ suæ torpore quiescit, nisi spiritualis naturæ beneficio moveatur. Hæc autem habet et ipsa vitam suam. Deus etenim vita animæ est. Quam sententiam modernorum quidam graviter quidem et vere, licet metrica levitate complexus est,

Vita animæ Deus est, hæc corporis, hac fugiente
Solvitur hoc, perit hæc destituente Deo.

Sicut ergo corpori vivere est vegetari, moveri ab anima, et dispositione sui motibus animæ acquiescere, et ei quadam obediendi necessitate concordare: sic et anima ex eo vivit, quod suo modo vegetatur, et vere movetur a Deo, et ei subjecta devotione obtemperat, et in omnibus acquiescit. Si quo minus, et eo minus vivit. Nam et corpus, qua parte sui non movetur ab anima, jam in ea torporem mortis incurrit. Dum ergo totum vivit, ad eam totum disponitur, quæ se non per partes infundit partibus, sed tota est, et ope

[blocks in formation]

ratur in universis et singulis. Sic et Deus animam perfecte viventem, totam occupat, totam possidet, regnat et viget in tota. Nullus ei angulus exceptus est. Sed quid in anima angulum vel partem dico? Partium expers est, simplicisque naturæ, et totius duplicitatis ignara. Partes tamen quas potuit, sibi a distributore bonorum vendicavit. Quas? inquis. Virtutes utique, quibus viget et operatur, et sui experimentum facit. Si non ergo multiplicitate partium, et quantitatis quadam distensione crescit, ratione tamen et intellectu, appetitu boni, aversione mali, manente simplicitatis natura dilatatur. Quum vero partes istas spiritus implet (Deus enim spiritus est) solida et perfecta est vita animæ. Quum enim intellectus Deum, qui summe bonus est, visus sui acumine, quantum valet et licet apprehendit, et bonum quod ille videt, incorrupta voluntas appetit, et ratio ne declinet ad dexteram vel sinistram, qui sano affectu ad bonum trahitur, viam aperit, jam quandam immortalitatis assequuta est gloriam. Quod forte jam sentiebat, qui in suavitate conscientiæ suæ dicebat: Cor meum, et caro mea exultaverunt in Deum vivum. Utique qui hac via incedit non sperat aut extimescit, non contristatur aut condolet alicui eorum, quæ a summo et vero bono recedendo deficiunt. Et forte fideles animas invitat sermo propheticus, dicens: Convertimini ad me in toto corde vestro, ut scilicet angelus gaudii aut mororis, timoris aut spei, non avertatur a facie mea, et meæ non displiceat voluntati. Implet autem hæc vita omnem creaturam, quia sine ea nulla est substantia creaturæ. Omne enim quod est, ejus participatione est id quod est. Sed quum sit in omnibus per naturam, sola rationalia inhabitat per gratiam. Sunt ergo, quia in eis veritas est. Illustrantur, quia in eis sapientia est. Bonum di

« ElőzőTovább »