Oldalképek
PDF
ePub

mino prohibente, exercent impii, quid aliud faciunt, quam calcaneum erigere adversus prohibentem ? Certe nimis est quod immolat, qui ejecto Spiritu sancto, idololatriæ mentem prostituit. Nimium est quod immolat, qui pollutas aures dæmoniorum sollicitat voce Domino consecrata. Nimium est quod immolat, qui motum corporis accommodat ad détestabile sacrilegium peragendum. Quid retinuit creatori, qui mentem, linguam, corpus, dæmonibus obtulit? An non veritati fecit injuriam, qui integritatem ejus in tanta corruptione quæsivit? Plane nemo in talibus per ignorantiam excusatur. Omnes enim in commune sciunt, aut scire debent, hanc ignominiam fidei anathematis opprobrio condemnatam. Non utique hic sacramento miles excipitur, pupillus ætate, mulier infirmitate sexus, rusticus munere agriculturæ, qua publica utilitati invigilat. Licet enim in dispendiis rerum, subveniatur eis per ignorantiam juris, in subversione tamen fidei nullum ab ignorantia remedium est: obtinente eo ut qui ignorat ignoretur, et insipiens in culpa, erudiatur in pœna, et sapienter puniatur, qui noluit intelligere ut bene ageret. Quis enim potuit discere, ut sine labore a tanto labore cessaret, dum illud laboriose addisceret ut laboriose et pestilenter erraret? Non potest in fide sine labore quiescere, qui potens est sollicitudine mentis et exercitio corporis a fide deviare? Qui enim his nugis obsequitur, fidem negavit, et infideli deterior est ; et licet verbis Deum confiteatur, ei perversis operibus contradicit. Nec facilius est hominem hujusmodi esse fidelem, quam judicem incorruptum, qui diligit munera, et sequitur retributiones. Cæterum quod simpliciorum animos movet, scilicet per hujusmodi consultationem abscondita futurorum manifestari non posse, nisi per manum ejus in cujus potestate sunt tempora et momenta, nodum non

ingerit quæstionis. Licet enim futurorum sit unus arbiter, qui et Deus et Dominus omnium est, tamen ex signis interdum hominibus innotescunt. Quid ergo mirum, si ea quandoque prænoscant, quæ et subtilitate naturæ vigent, et experientia temporis longiore, et revelatione superiorum potestatum de plurimis admonentur? Si ergo spiritus corporis mole gravati, quos luteum carnis retardat indumentum, quorum acumen turbati sensus corruptio hebetat, ex præcedentibus aut quarumcunque rerum indiciis, quæ sint ventura conjiciunt, quid prohibet spiritus ab omni nexu corporis absolutos, quos noxia moles non tardat, rerum imminentium, aut in plurima tempora succedentium præmetiri eventum? Sed qui fere pridie natus est, post dies pauculos decessurus, medio tempore ex similibus similia colligit, et de causis sibi interim notis ratiocinatur in posterum. Nonne hoc facilius potest non modo antiquus, sed inveteratus dierum, qui ab initio conditus est plenus sapientia et perfectione decorus? Quis adeo hebes est et tarditatis egregiæ, qui tanto temporis tractu, pro parte ad ea conjicienda quæ futura sunt, non assurgat? Præterea propitiæ potestates, quæ caritatis cultu et devotione obediendi Domino assidue famulantur, eis quidem possunt, et interdum creduntur occulta revelare. Nec tamen statim verum est, quod reprobi sentiunt, aut prædicunt, sed quandoque quæ suspicantur aut timent, ut videantur conscii secretorum, properant nunciare. Quale est quod Domino nascituro in templis Ægypti desolationem eorum, et discessum suum, dæmones templorum præsides prædicebant. Unde illud apud Trismegistum de exterminio religionis idololatriæ : Ægypte, inquit, Ægypte, erit quum religionis tuæ solæ supererunt fabulæ. Et sæpe quod ex necessitate faciunt, et coacti, se sponte facere simulant, quasi hominibus

indignantes, quibus se fingunt infensos. Sæpe etiam mentiuntur aut decipientes aut decepti. Sed licet vera dumtaxat enuncient, nihilominus aut compescendi sunt, aut fugiendi. Unde in Deuteronomio: Si surrexerit in medio tui propheta, aut qui dixerit se somnium vidisse, et prædixerit signum atque portentum, et evenerit quod loquutus est, et dixerit tibi, Eamus et sequamur deos alienos, quos ignoras, et serviamus eis, non audias verba Prophetæ illius, aut somniatoris, quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum, an non. Unde plane intelligitur, quia etsi contingant, quæ a divinantibus non secundum Deum dicuntur, non sic accipienda sunt, ut fiant quæ præcipiuntur ab eis, aut colantur quæ coluntur ab eis. Sed nec Apostolus in Actis Apostolorum, immundo spiritui pepercit, quia in muliere ventriloqua, apostolis et prædicationi eorum testimonium perhibuit veritatis. Nihil vero adversus pestem istam salubrius est, quam si quis hujusmodi vanitati omnino aurem subtrahat. Gratias ago Deo, qui mihi etiam in teneriori ætate, adversus has maligni hostis insidias, beneplaciti sui scutum opposuit. Dum enim puer, ut psalmos addiscerem, sacerdoti traditus essem, qui forte speculariam magicam exercebat, contigit ut me, et paulo grandiusculum puerum, præmissis quibusdam maleficiis, pro pedibus suis sedentes, ad speculariæ sacrilegium applicaret, ut in unguibus sacro nescio oleo, aut chrismate delibutis, vel in exterso et levigato corpore pelvis, quod quærebat, nostro manifestaretur indicio. Quum itaque prædictis nominibus, quæ ipso horrore licet, puerulus essem, dæmonum videbantur, et præmissis adjurationibus, quas Deo auctore nescio, socius mens se, nescio quas imagines, tenues tamen et nubilosas videre judicasset, ego quidem ad illud ita cæcus extiti, ut

nihil mihi appareret, nisi ungues aut pelvis, et cætera quæ antea noveram. Exinde ergo ad hujusmodi inutilis judicatus sum, et quasi qui sacrilega hæc impedirem, ne ad talia accederem condemnatus, et quoties rem hanc exercere decreverant, ego quasi totius divinationis impedimentum arcebar. Sic mihi in ea ætate propitiatus est Dominus. Quum vero paululum processissem, flagitium hoc magis et magis exhorrui, et eo fortius confirmatus est horror meus, quod quum specularios multos tunc noverim, omnes antequam deficerent, aut defectu naturæ, aut manu hostili, beneficio luminis orbatos vidi, ut cætera incommoda taceam, quibus in conspectu meo a Domino, aut prostrati, aut perturbati sunt, exceptis duobus, sacerdote videlicet, quem præmisi, et diacono quodam, qui speculariorum videntes plagam, effugerunt, alter ad sinum Canonicæ, alter ad portum cellulæ Cluniacensis, sacris vestibus insigniti. Eosdem tamen præ cæteris in congregationibus suis adversa plurima postmodum perpessos esse, misertus sum. Sane si ad impugnandum hunc errorem, concursus rationum, et catholicæ matris Ecclesiæ auctoritas non suppeteret, vel exempla malorum eum sufficiunt extirpare. Sicut autem nemo potest bibere calicem Domini, et calicem dæmoniorum, aut duobus dominis servire, Deo et Mammonæ; sic gratiam Dei, et hujus malitiæ exercitium, nullus assequitur. Sed ecce quare punctim, et quasi subula, sententiam prosequor, fidei et morum inimicam, quum eam cæsim Spiritus mucrone, capulo tenus transverberare sufficiam? Feriatur ergo semel in manu forti, et brachio illius, qui ad submersionem Ægyptiorum, divisit mare rubrum in divisiones, et secundo opus non erit. Non est enim qui de manu illius possit eruere. Educat ergo gladium Moyses, et prosternat Ægyptias abominationes, et abscondat

eas, ne appareant in conspectu fidelium, in sabulo sterilitatis suæ. Loquatur verbum, sententiam proferat in condemnationem errorum, quoś diutius a domo tua abigere procuravimus. Verbum siquidem gladius est bis acutus, vivus et efficax, penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animæ et spiritus, compagum quoque et medullarum, discretor etiam cogitationum. Insensatus est, qui hoc gladio imminente non timet. Et ecce in facie Ecclesiæ, in conspectu omnium imminet. Denique et in omnes dirigitur. Inquit enim: Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium : nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam suam, ducens per ignem, aut qui ariolos sciscitetur, aut observet somnia aut auguria, ne sit maleficus, nec incantator, neque Pythones consulat aut divinos, et quærat a mortuis veritatem. Omnia enim hæc abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo. Perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo. Gentes istæ, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt. Tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es. Quis ergo dubitet hæc criminalia, et non modo languorem, sed fidei exterminium esse, quod tanta diligentia propheticus, immo Spiritus sancti sermo eradit? Abominationes sunt, dicente Domino: Et homo se supra hominem fieri opinatur, quum istorum assequutus est disciplinam. Propter istiusmodi scelera deletæ sunt gentes, et humana temeritas se in his multiplicari confidit.

« ElőzőTovább »