Oldalképek
PDF
ePub

ei ignorantia suffragari, quum nemini liceat ignorare creaturam, quæ se appetit adorari, infidelem et perversæ voluntatis esse. Sciebat etiam illicitum esse ariolos et magnos inquirere, et de futuris solicitare Pythonem. Quod si eum ignorantia personæ excusat, melioris conditionis erunt stulti quam periti, et perversi quam recti. Et ait Samuel (non equidem verus sed umbratilis et fictitius, et quo dignus est, impius et reprobus consultator) Quid me interrogas, quum Dominus recesserit a te et transierit ad æmulum tuum? Responsionis initium, fidei consentaneum est, et accommodum rationi. Quid enim conferet creatura illi, quem deserit Deus, et cui deripit spolia? Sed sensim ad id quod suum est, hostis et fidei inimicus divertit, immiscens falsa veris, et mendacia fide veritatis obnubilans. Sequitur enim: Faciet tibi Dominus sicut loquutus est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua, et dabit illud proximo tuo David, quia non obedisti voci Domini, neque fecisti iram furoris ejus in Amelech. Idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie, et dabit Dominus etiam tecum Israel in manu Philistinorum. Cras autem tu et filii tui mecum eritis. Sed et castra Israel tradet Dominus in manum Philistiim. Exitum quidem belli, fideliter infidelis exposuit, sed tamen verborum tendiculis infidelem et infelicem animam fraudulenter decepit. Deviantis siquidem confirmat errorem, et impœnitenti, post exitum, quietem repromittit. Quum enim dicit Dominum impleturum quæ loquutus est in manu mea, se proculdubio simulat Samuelem, per quem Sauli, quæ denunciat, loquutus eat Dominus. Quum autem subjungit: Cras tu et filii tui mecum eritis, verum quidem sed fraudulenter enunciat. Erat enim die sequenti sibi manum ex desperatione injiciens, ad inferos transiturus, habiturus

partem cum eo, quem avaritia, fastu, obstinatione mentis, fuerat insequutus. Sed falso blanditur, ingerens spem quietis, dum se gestu et verbis mentitur Samulem, cui certum est, collatam esse in quiete sedem a Domino, inter eos qui invocant nomen ejus. Quid ergo Sauli Samuelis sui, vel potius Pythonis, profuere responsa? Potuerat forte non præmonitus sperare meliora, et saltem dum alieno confoderetur gladio expectare. Oraculi vero vanitate certioratus gladio suo incubuit, et in extremis agens, dum propriæ gloriæ consulebat, qui fortius mori potuisset in prælio, auram verborum pertimuit, et infirmi et prostrati animi consilio, corporis et animæ mortem ascivit. Glorientur gentes in fortitudine sua, auctores earum dicant, unusquisque quod sentit, dum Heroum suorum titulos prædicant, dum magnorum virorum fortitudinem præconantur. Bibat illis auctoribus Cato venenum, Vulteius dextras et mentes sociorum armet ad voluntariam mortem. Per mamillas ad cor venenum aspidum insanabile Cleopatra trajiciat. Lucretia alienam impudicitiam sanguinis sui effusione condemnet. Ego evenire posse non arbitror, ut cujuscunque difficultatis articulo, liceat propria auctoritate homini, sibi mortem inferre, nec etiam ubi castitas periclitatur. Licet hunc casum videatur excipere doctor ille doctorum, cui in sacrario literarum vix aliquem audeo comparare. Hæc mors omnino desperatorum est, et eorum, qui licet corpore vivant, jam mentis morte præmortui, animo vivere desierunt. Utique non vivorum, sed jam mortuorum mors est. Infidelium regum percurre seriem, Hieroboam, Achab, Jezebel, Nabuchodonosor, Sennacherib, et alii quorum errores non sufficio enarrare, quid lucrati sint in vatibus suis, qui videbant eis falsa et stulta, nec aperiebant eis iniquitatem eorum, ut eos ad pœnitentiam

provocarent? Omnes utique evanuerunt post principem vanitatis, et dum scire quod non licet, vel aliter quam licet, appetunt, ad inane et nihilum redacti sunt. Reges vero Israel infidelibus sociavi, quia quum regum Juda alii boni, alii mali fuerint, reges Israel omnes reprobi extiterunt.

Linque arcana Dei cœlumque inquirere, quid sit, ait Cato, quia quod destinavit de te, et statuit Deus, citra tuam solicitudinem potest expedire. Egregie quidem Ethicus,

Omnem crede diem tibi diluxisse supremum,

Grata superveniet quæ non sperabitur hora.

Veritas autem sibi ubique consona est, nec a se, licet a mendacii habitaculo proferatur, quandoque discordat. Sicut nec munditia, dum sui integritate viget, quarumcunque sordium vicinitate polluitur. Ipsa mortem indicit non timeri, et ad eam excipiendam, nos horis omnibus præcipit præparari, ut quo minus de diuturnitate vitæ præsumitur, in cultum honestatis virtutum gradibus avidius curratur. Mors siquidem necessarium munus est, naturæ jam corruptæ. Corruptio namque mortis origo est. Tolle corruptionem, sectare integritatem munditiæ et virtutis, jam immortalitatis viam ingressus es; et quandam divinitatis tuæ arcam apprehendisti. Apprehendisti inquam an accepisti? Sed, ut fidelius loquamur, et accepisti et apprehendisti. Non est enim volentis, neque currentis, sed miserentis Dei. Quis scit quando veniet, sero, an media nocte, an galli cantu, an mane? Ut enim, ait ille, Nihil morte certius est, nihil hora incertius. Quæ utique non timenda est quasi malum, sed quasi malorum finis, quum venerit, gratanter amplectenda. Unum est quod totis mentis et corporis viribus fugiendum est. Quid illud sit quæris? Turpitudo, et totius species inhonesti. Hæc enim faciunt,

mortem terminum non esse malorum, sed antecedentium et succedentium copulam. Ad hanc fugiendam non oracula vatum, non Pythonis consultatio necessaria est: fidelius et utilius ad hoc ratio data consulit. Cato in Libya extremæ difficultatis angustia coarctatus, Ammonem Jovem dedignatus est consultare; ratus sibi rationem sufficere ut persuaderet servandam libertatem, et non modo dominationis Cæsareæ jugum, sed omnem notam turpitudinis fugiendam. Licet in eo erraverit quod auctoritate propria vitæ munus abjecit: quod non modo fidelium institutis; sed constitutionibus gentium, et sapientissimorum edictis constat esse prohibitum. Veteris quidem philosophiæ principes Pythagoras et Plotinus prohibitionis hujus non tam auctores sunt quam præcones, omnino illicitum esse dicentes, quempiam militiæ servientem a præsidio et commissa sibi statione discedere, citra ducis vel principis jussionem. Plane eleganti exemplo usi sunt, eo quod militia est vita hominis super terram. Quid si contra jubeant oracula vatum, vel responsa Pythonis? Procul dubio minime audiendi sunt, quia cum periculo innocentiæ, nemo cuiquam debet fidem. Si mihi non credis, Numam Romanorum Imperatorem fere innocentissimum præter Titum, si placet, attende. Dum invitaretur ad homicidium, petito capite ad sacrificia, censuit cepam esse cædendam, reflectens ad innocentiam etiam perversi numinis voluntatem. At quum hominis adjiceretur a numine, capillos se pollicitus est oblaturum. Quum vero spiritus immundus sitiret et sanguinem, piscem immolandum esse respondit. Sic itaque quum ratio ejus circumveniri non posset, ut traheretur ad culpam, immundorum spirituum testimonio, colloquio Deorum pronunciatus est esse dignissimus. Nec est quod sub exorcismorum prætextu, suum quis tueatur

errorem, qui ad minuendam dæmonum potestatem, et ad distrahendum, quod habent cum homine, familiaritatis commercium instituti sunt, carentque propriæ virtutis effectu, nisi in digito Dei convalescant. Porro spiritus sanctus disciplinæ effugit fictum; et corpus peccatis subditum, sui esse habitaculum dedignatur. Quicquid vero hujusmodi agatur, fictitium est et phantasticum, et veritatis substantiam nescit. Videtur quidem adesse, dum precibus et oblationibus invocatur, et effectu petitionum persequente, sacrilegum errantis animæ desiderium adimpletur. Abest autem tam longe, ut subtracta tutela sui, eos quos perfidia tanta exagitat, variis ludificationibus dæmonum, trahi sustineat ad gehennam. Se siquidem ad hujusmodi flagitia prohibuit invitari publica voce Ecclesiæ, adversus quam nec portæ inferni prævalebunt. Quum ergo Spiritus sancti gratia, auctoritas Ecclesiæ, improbatis subtrahitur exorcismis, qui eis non tam utuntur quam abutuntur, offendunt in spiritum, quo recedente, ejus sibi nituntur virtutem et efficaciam retinere.

Cap. 28. De speculariis, et quod maligni spiritus interdum futura prænoscunt, et de subtilitate naturæ, et longa experientia temporis, et revelatione superiorum potestatum, et quod sæpe decipiunt, aut decipientes, aut decepti, et quod specularios mala indubitata sequuntur.

FRUSTRA sibi specularii blandiuntur, quod nihil immolant, nulli nocent, sæpius prosunt dum furta detegunt, maleficiis purgant orbem, et solam utilem aut necessariam appetunt veritatem. Non sic impii, non sic. Qui non colligit, inquit, mecum, dispergit; et qui non est mecum, contra me est. Dum hæc Do

« ElőzőTovább »