Oldalképek
PDF
ePub

abjecerat innocentiæ, qui justitiæ mutaverat indumentum, vestibus honoris et gloriæ non debuit insigniri. Et abiit utique post eum, qui non stetit in veritate, et duo viri cum eo, equidem innominati et innominabiles, qui vel regem ad tantam perfidiam non reluctante fide prosequi potuerunt. Duorumque rex decenter stipatur comitatu, dum a summa et vera unitate recederet. Veneruntque ad mulierem nocte, apto utique tempore, de morte regum, de strage populi, de luctu publico cum tenebrarum principe tractaturi. Sic et Salomon nocte dicitur sapientiam accepisse, qui amore mulierum allectus et corruptus, a Domino erat recessurus. Petrus quoque dum calore fidei destitutus, calefaceret se ad prunas de nocte, lapsus est in perfidiam, et eam crimine perjurii fecit insignem. Alii etiam discipuli timore prostrati, tempore nocturno fugerunt. Et ait Saul ad mulierem (mulieres enim frequentius spiritus Pythonicus implet) Divina mihi in Pythone, et suscita mihi quem dixero tibi. Lege libros, revolve historias, scrutare omnes angulos scripturarum, nusquam fere in bona significatione divinationem invenies. Unde prophetas reprobos divinatores non prophetas esse, scriptura commemorat, quales fuerunt prophetæ Achab, qui eum Domino permittente, exigentibus meritis variis ludificationibus seducebant. Denique juxta verbum Domini egressus est spiritus mendax, et factus est in ore omnium prophetarum Achab ascensuro in Ramoth Galaad, ad prospera promittendum, solo Michea Morastite reclamante, qui conscius divini consilii, Israel quem dispersum in montibus viderat, præmunivit, cæsus ob amatæ veritatis judicium ab eo, qui assumtis cornibus ferreis dixerat: His rex cornibus Syriam ventilabis. Præterea divinatio fere sine munere non fiebat, utpore quæ in avaritiæ et nequitia

spiritu exercetur. Hinc est quod Hierusalem ruituræ Spiritus sanctus improperat: Principes tui in muneribus judicabant, sacerdotes in mercede docebant, et prophetæ in pecunia divinabant, et super Dominum requiescebant dicentes: Numquid non Dominus est in medio nostrum? Non venient supra nos mala. Propterea dicit Dominus: Sion quasi ager arabitur, et Hierusalem ut custodia pomoerii erit. Qui ergo in pecunia divinabant, etsi prophetarum insultant nomine, sæpe mendaces, semper mendosi, alieni sunt a virtute et prophetiæ veritate. In Pythone, inquit: quasi dicat: Quia recessit spiritus Domini, vel Pythonicus patrocinetur mihi. Et suscita mihi quem dixero tibi. Utique fallacia fallaciam trudit. Datus rex in sensum reprobum, qui sibi persuaserat Pythonem scientiæ præsulem, præscium futurorum, arcani consilii conscium, veritatis interpretem, sibi quoque persuasit, eundem tanta præditum potestate, ut posset etiam mortuos suscitare, et tantæ benignitatis, ut etiam in eo, quod rarissimum est et difficillimum, familiaribus suis morem gereret. Proculdubio elapsum erat a memoria ejus, aut inutiliter tenebatur canticum fidelis animæ: quia Dominus est qui mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit, pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat, et quod in se ipso impletum viderat Saul, suscitat de pulvere egenum, ut sedeat cum principibus et solium gloriæ teneat. Et qui hæc facit, proculdubio scientiarum Dominus est. Et ait mulier ad eum, Ecce tu nosti quanta fecerit Saul, et quomodo eraserit magos et ariolos de terra. Quare ergo insidiaris animæ meæ ut occidar? Et juravit ei Saul in Domino, dicens : Vivit Dominus quia non eveniet tibi quicquam mali propter hanc rem. Verum quidem est, quia qui versatur in sordibus, sordescit amplius; et quem gra

tia deserit, fiunt semper novissima illius deteriora prioribus. Sacrilegii igitur Pythonissa conscia expavescit, et potestas a Domino constituta ad sacrilegia evellenda alias quidem timida, quum negotia populi, cum domini bella geruntur, idolatris præstat audaciam, et sacrilegiis regiam accommodat auctoritatem. Ariolos, inquit Dominus, et magos ne patiaris vivere. At ille ad quem sermo Dei dirigitur, et qui gladium portat ad vindictam malefactorum, bonorum gloriam, non modo talibus securitatem dat, sed promissam pacem juramenti religione confirmat. Et sic evenit ut in proprio periculo discat, quam perplexi sint nervi testiculorum Leviathan, quum sibi tetenderit laqueum proprii operis, a quo sine salutis dispendio non evadit. Ei jam arcta complexio, et cornutus quidam imminet syllogismus: Si Pythonissa parcitur, Domini violatur imperium, præcipientis ut maleficia hujusmodi de terra eradantur: si non parcitur, juramenti religio vitiatur. Quocunque se vertat impius, comprehenditur in operibus suis. Dixit ergo mulier: Quem suscitabo tibi? Qui ait, Samuelem. Omnium temporum una est fides, Deum esse, eundemque justum, et bonum, et remuneratorem sperantium in se, omnium plene meritis respondentem, ante legem, sub lege, sub gratia: nemini rectum sapienti, venit istud in dubium. Sine ista nemo unquam ingressus est ad salutem. Verum qui errat in minimis, paulatim ad majora prolabitur. Sic iste primo negligens, deinde inobediens, postmodum contumax, exinde obstinatus, postremo ad eam prolapsus est cæcitatem, ut nec prædictum articulum fidei sibi servet incolumem. Deum etenim justum usquequaque non credidit, opinans etiam in sanctos post exitum vitæ hujus, malignis spiritibus concessam potestatem. Noverat enim sanctum Samuelem Pythonicis non obtemperasse dum

[blocks in formation]

viveret, nec aliquod cum eis initæ familiaritatis habuisse commercium. Nunc vero eum ad Pythonis imperium, sibi sperat et petit excitari. Vult etiam ad hoc cogi defunctum, ad quod vivus impelli non potuit. Regi siquidem noluit indicare dum viveret, nisi quod indicandum Dominus inspirabat. Quum autem audisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna, et dixit ad Saulem: Quare imposuisti mihi? Tu es enim Saul. Se utique deceptam credidit, et etiam post præstitum juramentum, notitia et præsentia principis oneratam. Dixitque ei rex; Noli timere, quid vidisti? Et ait mulier ad Saulem: Deos vidi ascendentes de terra. Pythonissæ potuerat ab incepto, vel tenuis fidei virum deteruisse responsio. Deorum siquidem pluralitatem inducit, et eorum habitationem sub terra, et in tenebris esse significat. Dixit ergo Saul: Qualis est forma ejus? Quæ ait: Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. Intellexit itaque Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terram, et adoravit. Formam illius qui apparebat diligenter inquirit, forte errore gentilium deceptus, eandem habitus et negotiorum formam singulis apud inferos credens, qua superstites fuerant insigniti. Unde illud: Quæ gratia curruum Armorumque fuit vivis, quæ cura nitentes

Pascere equos, eadem sequitur tellure repostos.

Sed nonne potuerat sancti viri clarior esse gloria, aut post mortem viventis habitus immutari? Et quidem provide, et fideliter non dicit scriptura Samuelem Pythonis imperio suscitatum, sed cæcitatem impii sensus prudenter expressit. Ait enim, Audita forma viri et habitu, intellexit Saul quod Samuel esset. Deceptus utique intellexit; quod et ex eo probatur, quod subjungit: Et inclinavit se, et adoravit. Si

enim fuisset Samuel, nequaquam se permisisset ab homine adorari, qui secundum legem crediderat, et docuerat unum Deum et Dominum adorandum. Præ. terea sanctæ animæ a potestate malignorum spirituum exemptæ sunt. Postremo decepti hominis non fovisset errorem, quod eum ex subsequentibus fecisse colligitur. Dixit autem Samuel ad Saulem: Quare inquietasti me ut suscitarer? Hæc est enim fraudulentia malignorum spirituum, ut quod ultro faciunt, et dictant hominibus faciendum, operose dissimulent, ut hoc facere videantur inviti. Simulant se coactos, et quasi exorcismorum virtute extractos fingunt; et quo minus caveantur, exorcismos quasi in nomine Domini, aut in fide trinitatis, aut incarnationis, et passionis virtute conceptos componunt, eosdemque hominibus tradunt, exercentibus eos obtemperant, donec eos secum crimine sacrilegii, et pœna damnationis involvant. Transfigurant etiam se interdum in angelos lucis, honesta sola præcipiunt, illicita prohibent, munditiam consectantur, utilitatibus provident, ut quasi boni et propitii familiarius admittantur, audiantur benignius, amentur arctius, facilius exaudiantur: habitum quoque induunt venerabilium personarum, ut eis major et promptior reverentia impendatur. Et ait Saul: Coarctor nimis. Siquidem Philistiim pugnant adversum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit, neque in manu prophetarum, neque per somnia. Vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam. Ac si aperte dicat: In desperationis abyssum præcipitatus sum. Impugnant homines, deserit Deus, et ego ad te, qui in veritate utrisque inimicaris confugio, ut quasi doctor discipulum doceas, quid me in tanta angustia oporteat facere. Licet enim eum qui loquebatur crederet Samuelem, tamen in veritate erat angelus Sathanæ. Nec potuit

« ElőzőTovább »