Oldalképek
PDF
ePub

hoc mandante Domino demoliti sunt, et quum nulli ducum nisi de manu Domini exercituum contingat victoria, auctori bonorum non referens gloriam, viribus suis in facie populi de collato munere applaudebat. Sic enim scriptum est: Factum est verbum Domini ad Samuelem: Pœnitet me quod constituerim Saul regem, quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. Contristatus est Samuel, et clamavit ad Dominum tota nocte. Quumque de nocte surrexisset ut iret ad Saulem, mane nunciatum est Samueli, quod venisset Saul in Carmelum, et erexisset sibi fornicem triumphalem, et reversus fuisset, descendissetque in Galgala. Deinde ad increpationes Samuelis crimen inobedientiæ sub prætextu religionis maluit excusare, quam delere per pœnitentiam; quæ secunda tabula post naufragium relicta est peccatori. Ait enim : Imo audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam misit me Dominus, et adduxi Agag regem Amalech, et Amalech interfeci. Tulit autem populus de præda oves et boves primitias eorum quæ cæsa sunt, ut immolet Domino Deo suo in Galgalis. Ecce quomodo se ipsum excusat, et quicquid culpæ est, aut extenuat, aut refundit in populum. Ait ergo Samuel: Nunquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? Melior est enim obedientia quam victimæ; et auscultare magis, quam offerre adipem arietum. Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus Idololatriæ nolle acquiescere. Pro eo quod abjecisti sermonem Domini abjecit te Dominus ne sis rex. Ego quidem similiter arbitror evenire omnibus, qui in sublimitate constituti abeunt post concupiscentias suas, et principatum ac dominium simulantes, tumorem suum exercent in subditos, coæquantes libito licitum, ac si colla corum jugo divinæ legis subjecta non sint,

et nulla necessitate urgeantur ad implendam justitiam Dei. Sed numquid vel sic, ad tantum tonitruum comminationis divinæ, oxangóns pectoris indurati, aut tumor, qui tyrannidis iniquitate in corde Saulis vivacius coaluerat, potuit emolliri? Nequaquam. Dixit enim Saul ad Samuelem: Peccavi, quia prævaricatus sum sermonem Domini, et verba tua, timens populum, et obediens voci eorum. Sed nunc porta quæso peccatum meum, et revertere mecum, ut adorem Dominum. Et ait Samuel: Non revertar, quia projecisti sermonem Domini, et projecit te Dominus ne sis rex super Israel. Videsne quam difficile sit malitiam, quum superbiæ fomento coaluerit, verbis et exhortatione curari? Peccavi, inquit, timens populum, et obediens voci eorum. Nonne sic fatetur culpam, ut potius involvat alios, qui, si princeps esset, fuerant relaxandi, quam seipsum expediat? Numquid sic audierat fecisse Moysen, quum ira Dei sæviret in populum, dixissetque ei Dominus: Dimitte me, ut irascatur furor meus in populo, et deleam eum, et faciam te crescere in gentem magnam. Quid ergo fecit dux idemque fidelis princeps in beneplacito suo, constitutus a Domino? Aut dimitte eis, inquit, hanc noxam, aut dele me de libro tuo. Sed numquid in tantæ caritatis affectu propriam quærebat gloriam? Inquit enim mansuetissimus princeps, pius pater, disertus orator, potens in opere, et sermone, dux præambulus in justitia mandatorum Dei: Dicent Egyptii, Callide duxit eos Dominus de Ægypto, ut prosterneret in deserto. Sic ergo etiam sui ipsius dispendio, Domini gloriam præoptabat, et populi, cujus ducatum ministrabat, liberationem. David quoque quum culpa ejus Dominum ad iracundiam provocasset, et principalis culpæ subjectus populus portaret pœnam, vidit angelum Dei cædentem populum. Fudit itaque pre

ces de intimis præcordiis, et adjecit: Ego sum qui peccavi, ego inique egi, isti qui oves sunt, quid fecerunt? Verus utique rex, et justus princeps, et dignus, qui Altissimi frangeret iram, qui dum se pro populo flagellanti Deo opposuit, indignationis ejus flagellum amovit. Eum siquidem nulla excusatio flectit, nisi quum quis proprio judicio accusatur. Nihil movet ad veniam, nisi quum nocens nudam detegit culpam. Misericordiam nihil admonet, nisi quum animus caritate succensus, in se ipso conteritur. Nihil persuadet propitiandum esse, nisi quum mens manum operis extendit ad satisfaciendum. Si quis enim fatetur culpam, inutilis est confessio, nisi satisfactionis animo currat ad veniam. Peccavi, inquit, Judas, tradens sanguinem justum. Fuit itaque vera usquequaque confessio: sed inutilis, quia potius cucurrit ad laqueum quem meruerat, quam ad fontem misericordiæ quam demeruerat, et obstinationis suæ duritia præcluserat sibi. Eum tamen pœnituit fecisse, quod fecerat, sed non eo devotionis affectu, qui lapidem adjutorii sufficeret emollire. Pœnitentia siquidem ductus laqueo se suspendit. Vitam ergo digno finivit supplicio; sed quia malitiam non correxit, veniam sibi nullo salutis procuravit remedio. Sic enim et apud inferos scribitur esse stimulus pœnitudinis, licet nulla sit correctio pravæ voluntatis. Sic ergo Saul procul dubio peccatum suum imponere nititur humeris alienis, et dum simulat quod a pœna velit per preces Samuelis eximi, seipsum gravius oneratum, fortioribus laqueis involvit, et irreparabili sententia damnationis astringit. Sequitur enim: Et conversus est Samuel ut abiret. Ille autem apprehendit summitatem pallii ejus, quæ scissa est. Et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Israel a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te. Porro triumphator in Israel

non parcet, et pœnitudine non flectetur. Neque enim homo est, ut agat pœnitentiam. At ille ait, Peccavi. Sed nunc honora me coram senioribus populi mei, et coram Israel, et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum. Ecce quanta elationis insania. Se dejectum audit a Domino, et tamen quasi eo invito regnare contendit. Regnum meliori traditum esse non ambigit, et privatus per sententiam irretractabilem regni gloriam fraudulenter usurpat. Corruit itaque dum in vetitum molitur ascendere, et fit seipso deterior, dum meliori, reclamante Domino, vult præferri. Fatetur equidem culpam, sed pœnam portare dedignatur; hoc est enim quod ait, Peccavi: sed nunc honora me. Ac si dicat: Quum criminis culpa, elationis fastu, tyranni nequitia juste dejectus contemui meruerim, me patientia tua in conspectu eorum qui non noverunt consilium Domini, faciat gloriosum. Revertere ergo mecum, ut tuo incedam fastigiatus obsequio, et tanto stipatus comitatu, tanta venerabilis auctoritate, adorem Dominum Deum tuum, quoniam meum ultra dicere non audeo, qui ab eo per inobedientiam discessi, et adhuc per contumaciam recedo. Adeo siquidem intumuerat spiritus ejus, ut se non modo homini, sed et ipsi Deo seipsum quodammodo propriæ impietatis ausu præferret. Quem enim Dominus prætulerat, quanto majori gratia videbat præditum, tanto acriori invidia ei occultas tendebat insidias, tam manifestas, quam iniquas exercens inimicitias: et quo manifestius eum Dominus extollebat, eo avidius, non tam deprimere, quam extinguere properabat ipsique Deo se e regione ponit oppositum, dum ei surripere aut eripere nititur jura regnorum. Dignum ergo fuit ut non maneret in eo spiritus Domini, qui cor suum non modo habitaculum, sed et tantæ nequitiæ fecerat fundamentum. Exagitavit eum itaque spiritus nequam a Domino, et

ex illo retro fluere, et indies labi, minui regni vires cœperunt, salus populi fluctuare, hostium crebrior, major, clariorque victoria, tam regis quam populi validius animos fregit. Ipse tamen eum cui Dominus regnum firmaverat, exterminatum habebat a finibus. suis. Quid ergo tandem cepit consilii? Non utique ut regnum traderet meliori se, ut dispositioni divinæ, quæ ei innotuerat, acquiesceret, ut pœnitentiam anteactæ vitæ ageret fructuosam. Sed qui adversus Dominum calcaneum tumoris extulerat, populum in montes Gelboe, ubi puniendus et occidendus erat, eduxit in prælium. Occidi siquidem in monte debuit, qui non nisi alta in seipso respexit. Quia ergo eum veritas ipsa deseruit, ad fontem mendacii falsus et iniquus princeps confugit. Dixit itaque servis suis: Quærite mihi mulierem, habentem Pythonem, et vadam ad eam, et sciscitabor per illam. Quid aliud dixisset gentilis, idemque perfidus? Nonne idem est ac si dicat,

Flectere si nequeo superos, Acheronta movebo?

aut fidelioribus verbis, et insaniori perfidia, Si mihi Deus notitiam subtrahit veritatis, eam tamen per patrem mendacii, eo invito, cognoscam, et velit nolit arcanum consilii ejus, per potestates adversarias explorabo ? Et dixerunt servi ejus ad eum: Est mulier habens Pythonem in Endor. Indignus enim erat consultatione virili, quem in tantum desperatio fregerat, ut etiam ab infirmis et infirmissimis creaturis ad tuendum sibi regnum, quod Dominus auferebat, adversus omni potentiam ejus, auxilium imploraret. Mutavit ergo habitum suum, vestitusque est aliis vestimentis, et abiit ipse et duo viri cum eo, veneruntque ad mulierem nocte. Recte quidem omnia, quia rectus est, etiam apud perversos Spiritus sanctus. Regio namque habitu debuit spoliari, qui ad serviendum dæmonibus, et non Deo, infaustum arripuerat iter. Qui vestem

« ElőzőTovább »