Oldalképek
PDF
ePub

sufficio. Quis enim adeo sapiens est, ut omnibus cujusvis imperiti, nedum tuis, quæstionibus satisfaciat? Totius denique veteris philosophiæ princeps Plato, levem (ut fertur), quod tamen de Homero verius diceretur, nescio quam nautarum quæstionem explicare non potuit. Unde quum ab eisdem impudentius, et protractius derideretur, ut erat vir verecundi ingenii, quasi toxicato confusionis jaculo perfossus ad mortem, spiritum novissimum exhalavit. Puduerat enim quod quasi totius Academiæ improperio, exprobraverant principem Philosophorum Græciæ, etiam minima ignorare. Hoc autem asserit Flavianus in libro, qui De vestigiis Philosophorum inscribitur, Xenophontinos faciente invidia, adversus Platonis gloriam impudenter finxisse. Licet quamplurimi eum ob sacramentum numeri asserant ultro animam posuisse illo ætatis suæ anno expleto, quem novenarius in se ipsum ductus effecerat, eo quod exinde non accedit humanitati nisi labor et dolor. Fateor equidem me paucula scire, et cum multis plurima ignorare, nec tamen vitæ munus quasi Homerus pudore victus abjicio. Si ergo providentiæ, et liberi arbitrii litem componere non sufficio, si fatorum et facilitatis naturæ repugnantiam nequeo concordare, nunquid ideo minus verum est ista esse? Sicut in jure civili reus frequentissime favorabilior est, ita quædam sunt investigationibus philosophicis, ubi plerumque potior pars videtur actoris. Hoc autem ex defectu nostro arbitror evenire. Intellectus enim circa rerum prima principia deficit. In his scrutinium providentiæ, investigationemque materiæ, et fidei nostræ multos articulos aptissime censeo numerari. Dum in providentia unius quærelæ molestiam perimis, velut hydræ præciso capite, plurium succrescunt capita quæstionum. Si in materiæ silvam progredimur, illico patimur quod

somniantes, inter aliquam et nullam substantiam constituti. Animæ quæsita origine, traducem nobis intellectus opponit. Postremo in divina substantia trinitatem recipere personarum, nisi in fidei virtute, quomodo Arrii laqueos declinabis? Divinitatis unam simplicem et individuam admitte substantiam, quomodo Sabellii, nisi fidei ratione, manus effugies? Hæc tamen non minus vera sunt, quia multis possunt quæstionibus impugnari. Et licet sapientia Dei se incarnationis mysterio nobis visibilem fecerit, non tamen eousque se intellectui nostro fecit palpabilem, ut quum ea possimus usquequaque discurrere, scientes rerum omnium quanta sit longitudo, latitudo, sublimitas et profundum. Si vero mathematicorum via esset usquequaque laudabilis, non tantopere poenituisset magnum Augustinum se eorum consultationibus inclinasse. Ad hæc doctor sanctissimus ille Gregorius qui melleo prædicationis imbre totam rigavit et inebriavit ecclesiam, non modo mathesin jussit ab aula recedere, sed ut traditur a majoribus, incendio dedit probatæ lectionis

Scripta, Palatinus quæcunque tenebat Apollo.

In quibus erant præcipua, quæ cœlestium mentem, et superiorum oracula videbantur hominibus revelare. Quid multa? Nonne satis est quod hanc vanitatem catholica et universalis Ecclesia detestatur, et eos, qui eam ulterius exercere præsumpserint, legitimis pœnis mulctat? Sed ne planetariorum non tam persequi, quam sequi videamur errorem, jam ad reliqua progrediatur oratio. Qui enim huic curiositati inserviunt, non magis veraces esse possunt, quam humiles et sobrii, qui primos recubitus in cœnis appetunt, et epulantur quotidie splendide. Postremo plurimos corum audivi, novi multos, sed neminem in hoc

errore diutius fuisse recolo, in quo manus Domini condignam non exercuerit ultionem.

Cap. 27. De aruspicibus, et chiromanticis, et Pythonicis, et Saulis dejectione.

est.

QUID de necromanticis dicam, quorum impietas, Deo auctore, per se ipsam ubique jam viluit, nisi quod morte digni sunt, qui a morte conantur scientiam mutuare? Nam de auspicibus, auguribus, salissatoribus, ariolis, pythonicis, aruspicibus, et aliis, quorum, præ multitudine, tædiosa est enumeratio, productiorem sermonem texere, quum nemo istorum jam progrediatur in lucem, sed in latibulis, si quis est, exerceat opera tenebrarum, supervacuum est. Quædam tamen eorum certis de causis aliquatenus tangenda sunt. Et, si lateant, supersunt adhuc malo suo aruspices. Hos pro parte in extis animalium divinare prædictum Extorum quidem censentur nomine, omnia, quæ cutis extremitate teguntur. Unde et illos, qui in humerulis arietum, vel quorumcunque ossibus animalium vaticinantur, eis connumerandos esse manifestum est. Chiromantici quoque vera, quæ in rugis manuum latent, se nosse gloriantur. Quorum errorem, quia ratione non nititur, non necesse est rationibus impugnare, licet eo ipso illos expugnet ratio, quod deficiunt ratione. Unum tamen est quod a te, si me patienter audias, attentissime quæro. Quid nugatores isti, quoniam eos tibi notos esse non ambigo, quando de dubiis interrogati sunt, proferunt? Quum adversus Nivicollinos Britones regia esset expeditio producenda, in quo te consultus aruspex præmonuit? Quamvis ab eo veritatis arcanum non fuerit inquirendum, qui excubiali obsequio concinnator po

tius mendacii credendus erat, quam occultæ veritatis interpres. Vulgo siquidem quum quis mentiendi nota inuritur, dici solet, quia quovis excubo, vigilive mendacior est. Item chironomanticus adhibitus, et consultus quid contulit? Nam sub eo articulo uterque, quisquis hoc egerit, consultus est. Tu quidem paucis diebus elapsis, quasi stellam matutinam generis tui non præmonitus perdidisti. Cætera, quæ melius nosti, scienter taceo; quum isti vanitate sua meruerint ne ulterius consulantur. Pythonicorum vero eo perniciosior est consultatio, quo fallacia malignorum spirituum in his manifestior est, qui sive mentiantur, sive non, in proposito semper habent ut noceant. Fallunt autem interdum studio fallendi, interdum cæcitatis suæ errore decepti: id tamen agunt assidue, ut futurorum conscii per omnia videantur. Inde est quod ambiguitate verborum obnubilare student oracula, ut quum mendaces, aut fallaces inventi fuerint, aliquo rationis velamento suam quærant tueri fallaciam. Sic utique fallere non desistunt, donec auditores suos præcipitent in ruinam. Cui enim a sæculo vatum profuere responsa? Croso-ne, an Pyrrho, aut præcedentium aut subsequentium cuiquam? Dux Thebanus dum de oraculo sperat victoriam, fratris mucrone perfoditur. Et tamen avus Laius successus belli visus est polliceri. Quid enim aliud significaret, quod post multas ambages intulit,

certa est victoria Thebis ?

Cæterum ne, interempto duce, mendacii arguatur, ut fallaciam ambigua veritatis nota obduceret, quo malitiam tueatur, subjecit,

Hei mihi per gladios vicit pater.

Sic ergo dum quasi fatorum consilio securus ad parricidium invitatur, laqueo impictatis trahitur ad oc

casum.

Patris quoque parricidæ desiderium adimpletur, dum fratres impii, quibus imprecatus optaverat, ut ferro generis consortia dissilirent, mutuis vulneribus pereunt, et alternis gladiis prosternuntur. Croesus maxima regna, si Halyn transgrediatur, de oraculorum fide sibi subjectum iri confidit. Sed quum res in contrarium cesserit, fallax Apollo se unius verbuli æquivocatione, absolvit ab invidia mentiendi. Quid Pyrrhus? Romanis victis, quos sæpe in acie virtute fuderat, beneficio Phobi sibi promittit imperium, sed irreparabiliter stratus, in seipsum retorsit culpam, qui amphibologiam oraculi minus utiliter intellexit. Ad notiores transeatur historias. Appius quum unica et singularis civilis belli tempestas orbem concuteret, docente Phobo in sinu Euboico quietem quærit, et mortem invenit. Oraculum quidem auctore Lucano celebre est:

Effugis ingentes tanti discriminis expers

Bellorum, Romane, minas, solusque quietem

Euboici lateris media convalle tenebis.

Sed ne falsitatis nota in historias non oracula refundatur, canonica, et cui fides incolumis acquiescit, discutiatur historia. Saul in tyrannum versus ex principe, quum exigentibus culpis esset a Domino derelictus, et adversus populum Domini, eo duce invalesceret manus hostilis, solicitus fractis rebus exitum inquirebat. Consuluit ergo Dominum, et non respondit ei, neque per somnia, neque per sacerdotes, neque per prophetas. Hoc tamen ei ante denunciaverat Samuel, quia Dominum pœnitebat, quod eum constituerat regem, eo quod non impleverat verbum Domini, suadente avaritia, parcens Agag regi pinguissimo, et opimis gregibus ovium et armentorum, et vestibus, et arietibus, et universis, quæ pulchra erant in oculis populi. Quicquid vero vile fuit, et reprobum,

« ElőzőTovább »