Oldalképek
PDF
ePub

Cap. 25. Quod argumentum a signo suo non est necessarium, et de Ezechia, Achab, et Ninivitis; et quod ea quæ significantur, mutari possunt.

SED forte familiaribus veritas loquens, Non est vestrum, ait, ut tantam prærogativam alienis, puta Mathematicis, reservaret. Esto, si tamen fidelis animus acquiescit. Sed quanta, ut prædictum est, est hæc certitudo signorum? Nempe quum

signa meatus

Deseruere suos,

novum aliquid creditur imminere. Non enim eousque contendo, ut res magnas nullis unquam credam indiciis præveniri, quum in sole, et luna, et ipsis elementis, et ornatu eorum, vim significativam a Domino esse didicerim. Cæterum artem esse, qua quis de futuris, ad omnia interrogata verum respondeat, aut omnino non esse, aut nondum innotuisse hominibus, mihi multorum auctoritate, et ratione, persuasum est, Quod si tibi persuadere non possum, obstantibus his, quæ mihi de providentia, et fato, indesinenter opponis, mihique repugnantibus exemplis, quæ de variis adfers historiis; persuasi tamen mihi, huic non acquiescere vanitati. Non equidem signorum signatorumque eam cohærentiam arbitror, ut alterum ex altero necessario consequatur. Cur ita crediderim, nisi te curialium nugæ detinent, audi. Rex Ezechias ægrotavit ad

mortem. An non credis regem Juda medicum invenisse, qui urinæ, et pulsus, et multiplicium prægnosticorum indicio, morbi deprehenderet quantitatem? Deinde responsum mortis forte acceperat in corpore suo, qui eo usque perductus est, ut se victurum ulterius non speraret. Postremo Spiritus sanctus mortem nunciabat astate præ foribus. Quod signum certius quæris? Quid certum est, ut de aliis taceam,

si de testimonio dubitas Spiritus sancti? An negabis Esaiam dixisse, In spiritu morieris et non vives? Vixit tamen et non mortuus est, adjectis ei annis quindecim, per misericordiam ejus, qui futurorum eventus in sua posuit potestate. Et forte mortem, quam natura vitaliumque defectus intentabant, quia ille per pœnitentiam mortuus est in culpa, ulterior comminantis Dei absorbuit misericordia. Achab quoque Rex impiissimus, quum Jezabel non tam conjugio, quam crudelitate conjuncta, quum vineam sancti Nabutha cruore possedisset, mortem imminentem, prænunciante Domino, exspectabat. Si mihi non credis, quod eam Deus ipse prænunciaverit, audi Heliam. Ait enim: Hæc dicit Dominus: Occidisti et possedisti. Itemque: In quo loco linxerunt canes sanguinem Naboth, ibi lingent sanguinem tuum, et Jezabel canes comedent ante muros Jezrael. Quod quum audisset Achab, scidit vestimenta sua, et posuit saccum super carnem suam, jejunavitque et dormivit in cilicio. Factusque est sermo Domini ad Heliam dicens: Quia reveritus est Achab faciem meam, non inducam malum in diebus ejus. Ecce pœna quæ debebatur Achab, quia pœnitentiam egit, differtur in posteros, et Jezabel in scelere perseverans præsenti judicio condemnatur. Una eademque fuit sententia, quæ sanguinem Achab et Jezabel canibus exponebat. Et tamen pro parte mutatur, et pro parte manet immobilis, auctore temporum sic omnia dispensante. Sic et Ninivitæ, a præsenti excidio liberati, Domini flexere sententiam, ex edicto regis et principum, agentes pœnitentiam ad prædicationem Jonæ. Numquid tibi videtur verior et fidelior sententia Jovis et Martis, quam sententia creatoris? Non utique Plauti consilio acquiesces, si istud virium planetis adscripseris. Quum enim Sycophanta Mandrogerum percunctaretur, an illi sint

[blocks in formation]

eos

planetæ placandi, qui numeris totum rotant: Mandrogerus nec nostro visu faciles, nec dictu affabiles esse respondet, adjiciens, quod atomos in ore volvunt, stellas numerant, sola mutare non possunt

sua.

Sic itaque a dispositione siderum eventuum necessitatem ingerit, ut illos sale satis urbano eleganter irrideat, qui visum exercent in contemplatione eorum, qui visum fugiunt, et interpellant eos, qui loqui dedignantur: et quum atomos in ore volvant, verendum est, ne si atomos genethliaco forte intercidat, in excipienda sententia cœlestium labatur. Sit ergo eorum insignis auctoritas, dum stabilis et inconvulsa maneat creatoris. Certe quicquid tibi Mars tuus, aut Jupiter suggerant, Deus verax est, et tu dum illis plus quam Deo credis, perniciosissime mendax. Astra quidem mendacia sunt in conspectu ejus, sed et in Angelis suis reperit pravitatem. Ut tamen verum fatear, tibi astra non mentiuntur, sed tu ipse. Quod deciperis tibi imputa. Quis enim te cogit falsum putare? Deus ea, quæ præeuntibus signis ventura conjectas, immutabilia esse persuasit. An falleris eo quod figulus sibilans, aut hic mundus ait,

nulla sine lege per ævum

Errat, et incerto volvuntur sidera motu.
Aut si fata movent, urbi, generique paratur
Humano matura lues?

Idemque manifestius subjicit,

Et superos quid prodest poscere finem?
Cum domino pax ista venit: duc Roma malorum
Continuam seriem, clademque in tempora multa
Protrahe, civili tantum jam libera bello.

Sed proculdubio multi dii tui, futurum bellum amovere non poterant, quia multi, imo potius nulli sunt. Hoc tamen unus et Deus et Dominus omnium potuisset. Novit enim ille mutare sententiom, si tu beneficio ejus maleficium finias. Unde et Nabuchodonosor

consilio Danielis peccata eleemosynis redimens, et iniquitates in misericordiis pauperum, sententiam Domini imminentem, ad tempus effugit, donec in aula Babylonis glorians diceret: Nonne hæc est Babylon civitas magna, quam ego ædificavi in domum regni, in robore fortitudinis meæ, et in gloria nominis mei? Sic ergo elationis voce, in seipsum jam fugientem Dei sententiam revocavit.

Cap. 26. Quod sententia Dei moveri potest, quod consilium Dei immutabile est, et voluntas Dei prima omnium causa, et quod mathesis via damnationis est.

QUUM itaque immutabilis Dei possit moveri sententia, errantium et discurrentium siderum sermo manebit immobilis? Sed quocunque modo sententia moveatur, consilium Domini manet in æternum. Quod autem consilii et voluntatis Dei signum certius est, præceptione aut prohibitione divina? An non recte videbitur velle, quod præcipit? Plane Patriarcham præcepit unigenitum promissionis filium immolare. Recte, ne Patriarcha mandanti acquievit? Recte quidem per omnia, eo quod mandatum voluntatis, quæ prima omnium causa est, et nunquam suo fraudatur effectu, certissimum indicium sit. Adeo quidem prima est, ut si quæratur de aliquo, cur ita sit, rectissime dicatur, quoniam ille sic voluit, qui omnia, quæcunque voluit, fecit. Si vero cur voluerit inquiratur, inepta quæstio est, quoniam primæ causæ, voluntatis scilicet, quæritur causa, cujus nulla est omnino causa. Equidem dici solet, et verum est, quia in manu principis est, ut possit mitius judicare quam leges, quum et qui legem tulit, derogandæ, vel abrogandæ illius, habeat potestatem. Legi ergo, quam figulus tuus cœlo impo

nit, auctor cœli contradicere non audebit? Interpositam inter jus et æquitatem interpretationem, soli principi et oportet, et licet inspicere. Ubi aliud jus suadet, aliud æquitas, quæ in publica utilitate versatur, principis quærenda est interpretatio, quæ generalis est, et necessaria. Ubi de scripto, et sententia dubitatur, mens est inquirenda auctoris. Quis ergo te cœlestium fecit interpretem? Unde, quid expediat, nosti? Qua temeritate aliena opera, tuis, imo Dei stellis, adscribis? Teneo enim tuum illud subtilissimum argumentum,

Tu qui flagrante minacem

Scorpion incendis cauda, chelasque peruris,
Quid tantum Gradive paras?

Sed mendacii pater, qui te hoc docuit cœlestibus
adscribendum, fraudulenter sic agit tecum, ut quum
his notis resperserit creaturam, ipsum creaturæ sic
infamet auctorem.
Postremo animulas miserorum
fraude deceptas, inevitabilium vaticinio futurorum in
elationis tumorem suspendere, vel desperationis abys-
sum præcipitare, dementia est. Porro hunc fructum
mathesis suæ horoscopi afferunt, et planetis suis magis
erronei, dum a scientia pietatis exorbitant, longa per-
vestigatione signorum, cum eo, qui quasi lucifer
matutinus oriebatur, descendunt in infernum viventes,
aliosque ruinæ suæ participes efficiunt. Sed dum tibi
talia proponuntur, vel opponuntur, quid facis? Rides
equidem, et nimis uncis naribus indulges, ludibrio
habens simplicitatem fidei, recurrisque ad providentiæ
sinum, et te in abyssum inscrutabilem quasi Antus
alter totus immergis. Lucem inaccessibilem posuisti
refugium tuum, et inde fidei rusticitatem impugnas,
ac si fons veritatis propugnaculum sit erroris. Sed
esto, veterem hanc providentiæ querelam sopire non
possum, et nodos omnium quæstionem solvere non

« ElőzőTovább »