Oldalképek
PDF
ePub

ascensum, prout quenquam monuisti, non ascendo. Quare majoribus me non ingero curiis, quum tibi etiam Isocratis responsurus sum verbo: qui interrogatus ab amicis, quare non in forensibus negociis versaretur, respondit; Quæ locus hic callet, ego nescio; quæ ego calleo, locus hic nescit. Ego enim contemno quæ illi aulici ambiunt, et quæ ego ambio illi contemnunt. Mirare magis quare non præcido, aut rumpo funem, si alias solvi non potest, qui me in curialibus nugis tamdiu tenuit, et tenet adhuc tantæ obnoxium servituti. Jam enim annis fere duodecim nugatum esse tædet, et pænitet me longe aliter institutum, et quasi sacratioris philosophiæ lactatum uberibus, ablactatumque decuerat ad philosophantium transisse cœtum, quam ad collegia nugatorum. Et te quidem sentio in eadem conditione versari, nisi quia rectior et prudentior, si facis quod expedit, stas semper immotus in solidæ virtutis fundamento, nec agitaris arundinea levitate, nec delitiarum sectaris mollia, sed ipsi, quae mundo imperat, imperas vanitati. Unde quum tibi diversæ provinciæ congestis meritarum laudum præconiis, quasi arcum erigant triumphalem : ego vir plebeius stridente fistula inculti eloquii, librum hunc ad honorem tuum, velut lapillum in acervo præconiorum tuorum conjeci; sciens quia sicut non habet, unde placeat ex venustate, sic ex devotione scribentis non poterit displicere. Nugas pro parte continet curiales, et his magis insistit quibus urgetur magis. Pro parte autem versatur in vestigiis philosophorum; quid in singulis fugiendum sit, aut sequendum, relinquens arbitrio sapientis. Et quia ne lædant aliquem, eum oportuit conveniri, in quo nihil nugatorium possit argui: te virorum nostræ ætatis elegantissimum decrevi convenire, et quæ videntur in mei similibus arguenda describere. Sic

66

enim quum ineptias suas lector vel auditor agnoscet, illud ethicum reducet ad animum, quia " mutato nomine de se fabula narratur ;" præcipue quum omnes noverint quantis tu serietatibus jugiter occuperis. Sic dum alios docet Seneca suum monet Lucilium. Ad Oceanum et Pammachium scribit Hieronymus, et aliorum plerumque castigat excessus. Quisquis autem blandientis causatur ineptias, negotium cum tempore metiatur, et quod sapientis est, ex causis dicendi dicta dijudicet. Si quid autem cuipiam asperius sonat, non in se quicquam dictum noverit, sed in meipsum, et similes mei, qui mecum cupiunt emendari; aut in eos, qui collapsi in fata, omnem reprehensionem æquanimiter ferunt. Novi enim quia nulli gravis percussus Achilles: et præsens ætas corrigitur dum præterita suis meritis objurgatur. Sic dum corrigat Horatius, etiam servis, ut Decembri libertate utantur, indulget.

Omne vafer vitium ridenti Flaccus amico

Tangit, et admissus circum præcordia ludit.

Quæ vero ad rem pertinentia a diversis auctoribus se animo ingerebant, dum conferrent, aut juvarent, curavi inserere, tacitis interdum nominibus auctorum; tum quia tibi, utpote exercitato in literis, pleraque plenissime nota esse noveram; tum ut ad lectionem assiduam magis accenderetur ignarus. In quibus si quid a fide veri longius abest, mihi veniam deberi confido, qui non omnia, quæ hic scribuntur, vera esse promitto; sed sive vera, seu falsa sunt, legentium usibus inservire. Neque enim adeo excors sum, ut pro vero adstruam, quia pennatis avibus quondam testudo loquuta est, aut quod "rusticus urbanum murem mus paupere tecto" susceperit, et similia; sed quin hæc figmenta nostræ famulentur instructioni, non ambigo. Hæc quoque ipsa, quibus plerumque utor, aliena

sunt, nisi quia quicquid ubique bene dictum est, facio meum, et illud nunc meis ad compendium, nunc ad fidem et auctoritatem alienis exprimo verbis. Et quia semel cœpi revelare mentis arcana, arrogantiam meam plenius denudabo. Omnes ergo qui mihi in verbo aut opere philosophantes occurrunt, meos clientes esse arbitror, et quod majus est, mihi vendico in servitutem; adeo quidem ut in traditionibus suis seipsos pro me linguis objiciant detractorum. Nam et illos laudo auctores. Neque illum Alexandrum vidi, vel Cæsarem nec Socratem, Zenonemve, Platonem aut Aristotelem disputantes audivi; de his tamen et aliis æque ignotis, ad utilitatem legentium retuli plurima. Cedo tamen ne videar contentione gaudere, et me officiosis fateor usum esse mendaciis, et si aliter æmulus non quiescit, quoniam et ego meum Cornificium habeo et Lanuvium, me mendacii reum esse consentio, qui scriptum novi, quia omnis homo mendax; adeo quidem, ut nec vastum pectus, turgidus venter, tumida facies et rubicunda, lingua procax, insulsa, et paratior mores corrodere alienos, quam corrigere suos, nostrum receperit Lanuvium. Quis ipse sit, nisi ab injuriis temperet, dicam, et plane cognoscet, quia inveteratum esse, plenam non confert, nec integram servat auctoritatem. Procedat tamen et publicet, arguat meum ratione vel auctoritate mendacium, et ego vel ad inimici vocem non refugiam emendari; imo et amicum ducam, qui meum castigabit errorem. Si tamen et alicubi auctorum aliter quam scripserim, inveniatur, non ideo constabit me esse mentitum, quum in strategematicis historicos, qui frequenter ab invicem dissident, sim sequutus, et in philosophicis academice disputans, pro rationis modulo, quæ occurrebant, probabilia sectatus sum. Nec Academicorum erubesco professionem, qui in his quæ

sunt dubitabilia sapienti, ab eorum vestigiis non recedo. Licet enim secta hæc tenebras rebus omnibus videatur inducere, nulla veritati examinandæ fidelior, et, auctore Cicerone, qui ad eam in senectute divertit, nulla profectui familiarior est. In his ergo quæ incidenter de providentia, et fato, et libertate arbitrii, et similibus dicta sunt, me Academicum potius esse noveris, quam eorum quæ dubia sunt, temerarium assertorem. Scripturarum quoque testimoniis, ad commodum explanandæ sententiæ, quandoque usus sum; ita tamen, ut nihil fidei, aut bonis moribus inveniatur adversum; ac si sententias tam modernas, quam veteres, eadem incommutabilis veritas genuisset. Siquidem

facies non omnibus una,

Non diversa tamen, qualem decet esse sororum.

Omnia vero tuo reservantur examini, ut tibi major et justior corrigendi, quam mihi scribendi gloria debeatur. Inæqualitas autem voluminum, variis est occupationibus adscribenda, quibus in curia sic distractus sum, ut vix aliquid scribere quandoque licuerit. Dum tamen Tolosam cingitis, ista aggressus sum, et me curialibus nugis paulisper ademi, illud volvens in animo, quia ocium sine litteris mors est, et vivi hominis sepultura. Si quis ignotos auctores cum Lanuvio calumniatur aut fictos, redivivum Platonis Africanum Ciceroni somniantem, et Philosophos Saturnalia exercentes, accuset, aut auctorum, nostrisque figmentis indulgeat, si publicæ serviunt utilitati. Præterea lectori et auditori quanta possum devotione supplico, ut me patri misericordiarum commendare dignentur, in orationibus suis; et erratibus meis, qui multiplicati sunt super numerum, veniam studeant obtinere. Nam et ego spero me participem esse omnium timentium Dominum: et corde et voce vicis

sim pro indigentibus oro, ut actus et cogitationes nostras, omnipotens et miserator Deus emundet; et ne vitiorum rapiamur erroribus, spiritu suo mentes nostras illustrare dignetur magni consilii angelus.

CAP. 1. Quid maxime noceat fortunalis. INTER omnia quæ viris solent obesse principibus, nihil perniciosius esse arbitror, quam quod eis fortunæ blandientis illecebra aspectum subtrahit veritatis, dum divitias suas et delitias congerit mundus, quibus delicati sensus pruriginem vicissim refovet, et accendit, ut animus multiplici lenociniorum fraude captus, quadam alienatione sui, ab interiore bono deficiens, per exteriora mendacia variis concupiscentiis evagetur. Noverca siquidem virtutis prosperitas, beatulis suis sic applaudit, ut noceat: et infelici successu sic in via fortunatis obsequitur, ut in fine perniciem operetur, convivis suis ab initio propinans dulcia, et quum inebriati fuerint, letale virus miscet, et si quid deterius est: quo specie sui clarescit amplius, eo stupentibus oculis densiorem infundit caliginem. Invalescentibus ergo errorum tenebris, veritas evanescit, et virtutum radice succisa, seges germinat vitiorum, lumen rationis extinguitur, et totus homo casu miserabili fertur in præceps. Sic rationalis creatura brutescit, sic imago creatoris quadam morum similitudine deformatur in bestiam, sic a conditionis suæ dignitate degenerat homo, vanitati similis factus, eo quod ex honore collato intumuit, et a tumore perdidit intellectum. Quis enim eo indignior, qui sui ipsius contemnit habere notitiam? qui tempus, quod parca manu datum est, ad mensuram in usum vitæ, et solum reparari non potest, usuraria quadam accessione et poenali repetendum in vitæ dispendia

[blocks in formation]
« ElőzőTovább »