Oldalképek
PDF
ePub

quamvis non prædestinati esse possint, poterit aliquid quod præteritum sit, ne præterierit revocari. Nota siquidem prædestinationis, quocunque verbi casu utaris, quantum in eo est, futurum quam præteritum potius signat, et eum de quo dicitur, nisi jam fore evaserit, indicat esse salvandum. Est enim, ut dici solet, verbum fæcundum, et in se semper verbi alterius intelligentiam claudit. Non itaque motum aliquem prædestinati ingerit, sed ei qui salvandus est, primitiva disponentis Dei gratia, patere asserit ostium salutis, et januam misericordiæ, qua procedente tempore possit salvari, imo salvabitur, licet possit et non salvari. Nec mihi illud Aristotelis tui objicias, quia fuisse quod fuit, et esse quod est, quoniam est, necesse est ut colligas enunciationes, quæ præteriti temporis habent copulam, veras esse præcise, vel præcise et ex necessitate falsas. Minime namque hac objectione juvaberis, quum et ipsa Aristotelis verba faciant quæstionem, et articulo discutiendo nullum, aut parvum ferant suffragium. Regulæ siquidem integritatem subvertunt enunciationes, quæ præteritis vim futuri contingentis adjungunt; puta verum fuit heri te cras esse lecturum, aut te Plato quandoque scivit dormiturum. In quibus ex adjunctione futuri, præteriti temporis vacillat fides. Dum enim tu poteris non dormire, et hoc Plato poterit nescivisse, non quod motus, qui in anima ejus fuit, non fuisse possit, sed quod quæ fuit scientia, mutabilitate rerum, et temporis lubrico in opinionem poterit devocari. Si tamen contingentium futurorum ulla potest esse scientia, quamvis sit indubitata opinio, quæ scientiam probabiliter imitatur: item quod heri verum fuisse prædiximus, non fuisse poterit verum, non quod res præterita revocetur, quæ in eo nulla præteriit, sed quod res futura exspectatur, quæ ab insidiis fortunæ pendet,

ut sit. Deinde tu ipse potes providisse bonum aliquod, quod forte futurum est bonum, et potest non fore bonum; et idem potes non providisse bonum, non quia possis non providisse, quod providisti, sed quia potest non bonum esse, quod providisti. Item potes quid promisisse vel stipulatus esse utiliter, idemque potes non promisisse, aut non stipulatus esse utiliter; quod tamen promisisti vel stipulatus es, non promisisse, aut non stipulatus esse non potes. Præterea, tu in fundum Sempronianum, illum qui te sequitur, præcessisti; et si alium præcessisti, te alius aut sequutus est, aut sequitur, aut sequetur. Quum ergo consequentis evacuari possit eventus, antecedentis quoque veritas potest infirmari, ut et tu qui præcesseras, non præcessisse possis. Quo tamen ingressus es, non potes non fuisse ingressus, neque quod factum est connumerari potest infectis, neque quod præteriit, ne fuerit, poterit revocari. In his enim omnibus quæ mente concepta, vel verbis expressa, vel actu completa transierunt, non possunt, nec poterunt exinde non fuisse, etsi qualia futura erant, dum eadem sui natura certus non fixit eventus, valeant non fuisse. Talium vero clauduntur ambitu omnia, quæ cujuscunque generis imminentis appellatione clauduntur, licet familiarius ad quantitatem, aut ad aliquid, aut ad quodlibet aliorum naturaliter applicentur. Quid ergo mirum, si ille qui omnia potest, et quæ prævidit, non prævidisse potest; quum constet fidei quod ea quæ prævisa sunt non evenire possunt, et quæ non prævisa sunt, possunt evenire, nec tamen citra conspectum providentia valeant evenire. Ait enim Esaias: Si volueritis ambulare in præceptis meis, et audieritis me, bona terræ comedetis. Quod si nolueritis, et me ad iracundiam concitaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est. Ecce quia liberum hic ser

Nec

vatur arbitrium, dum si volueritis, et si nolueritis dicens in utramque partem, non ex judicio irretractabili fatove Dei, sed ex merito singulorum omnibus pœnam vel præmium repromittit. Esset utique in voluntatem collata conditio promerendi inutilis, si faciendi vel non faciendi necessitas, esset providentiæ vel fatorum nexibus illigata. Quod si istud non sufficit contentiosis, an non ex Evangelico testimonio poterat in passione filius rogare patrem suum, ut exhiberet ei plusquam duodecim legiones angelorum, quum tamen liqueat ex post facto, non hoc, sed oppositum ejus, quod contigit, fuisse provisum. perspicacioris ingenii moveat sensum, si in tantæ majestatis scrutinio exemplis deficimus, nec rationibus abundamus, quum admirationem ratio tollat, et exemplorum inductio singularitatem excludat. Ipsa vero ineffabili singularitate mirabilis, et mirabili immensitate singularis, omnem sensum exuperat, non modo hominum sed angelorum. Scio equidem quia scrutator majestatis opprimetur a gloria, et ex edicto Altissimi, bestiam, si montem tetigerit, lapidibus obruendam. Unde quæ in talibus præponuntur, sine præjudicio meliorum, investigantis animo potius dicta sunt, quam temeraria contentione, ad impugnationem veri aliquid statuentis. Sed nec illud me scire confiteor, cur hoc reprobato alium præelegerit, nisi quod cum patribus sentio in illo occultam Dei justitiam venerandam, in hoc manifestam gratiæ misericordiam amplectendam. Nam et ille, qui raptus ad tertium cœlum audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui, hujus difficultatis articulum non tam discutiens quam admirans, altitudinem divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei confessione humili veneratus, judicia ejus incomprehensibilia, et vias impervestigabiles esse pronunciat. Incerta et occulta sapientiæ Dei, qui

sibi manifestata esse congratulatur, opera ejus supra sensum hominis magnificata asserit, et dum scrutatur omnia, cogitationes Altissimi nimis profundas agnoscit. Huic veritati consonat, quod in Ecclesiaste sanctus Salomon in auditu fidelium concionatur: Est homo qui diebus et noctibus non capit oculis somnum, et intellexi quod omnium operum Dei, nullam invenire possit homo rationem eorum quæ sunt sub sole. Et quanto plus laboraverit ad quærendum, tanto minus inveniet; etiamsi dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire. Si ergo inveniri non potest ratio subsolarium, quis plene suprasolarium redditurus est rationem? Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? Constat itaque sic rationem omnium veritatis ardore quærendam, ut pia intentio suam infirmitatem agnoscat, et ex omnibus rebus proficiat, dum sibi persuaserit divinam majestatem fideliter honorandam, et misericordiæ indeficientis abyssum jugiter amplectendam. Denique apud philosophos cautum est, talia manere prædicata, qualia subjecta permiserint, omniumque prædicamentalium vim, et proprietatem naturalium finibus limitari: eandemque, quum ad culmen Theologiæ ascenditur, quasi nativo colore destitutam, et robore, alterari. Plane deficit vis verborum, et intellectus ipse mortalis succumbit, ubi divinæ discutitur immensitas majestatis, et in naturalibus obtinet, his scilicet. quæ rerum numerum augent vel minuunt, ut quod fuit non possit non fuisse; aut non præteriisse, quod præteriit, dum tamen quod verum fuit, secum forte lecturum, nihilominus verum non fuisse possit. Quod itaque præteritum est, revocari non potest ne fuerit, et æque quod ex insidiis fortunæ pendet, dum tamen ex facilitate naturæ utriuslibet sortis expectat eventum, nulla eveniendi sibi necessitas subjicit. Sic forte

dum providentiæ non impletur effectus, quod futurum est, et non evenire potest, potest etiam non fuisse prævisum. Non tamen, ut prædictum est, investigationis audacia omnipotentiam minuo, aut immensitati ejus quamcunque præscribo mensuram. Hoc autem cum multis sentio, quia si quid Deus prævidit, eveniet; et si non evenerit, non prævidit. Unde probabiliter ad minus colligitur, quia si potest non evenire, potest etiam non fuisse prævisum. Quid enim ex quo veraciter consequatur, ipsa veritas novit, juncturamque rationum plene et perfecte primitiva ratio pensat. Hanc autem humano generi indulget academia antiqua licentiam, ut quicquid unicuique probabile occurrit, suo jure defendat. Solebat nostri temporis Peripateticus Palatinus omnibus his conditionibus obviare, ubi non sequentis intellectum, antecedentis conceptio claudit, aut non antecedentis contrarium, consequentis destructoria ponit, eo quod omnes necessariam tenere consequentiam velint, etsi nonnullæ sola, dum tamen magna, sint probabilitate contentæ. Sicut enim scientia assistit evidentior pro sui perspicuitate opinio, sic et singularia quo probabiliora sunt, eo necessariorum fideliorem imaginem præferunt. Et ne me solius opinionis lubrico fluctuare putes, auctorem quo me tueor magnum profero Augustinum, qui locum illum exponens Evangelii, ubi de multis mansionibus, quæ in domo patris sunt, a Salvatore fit mentio, ait: Si quo minus dixissem vobis, quia vado parare vobis locum, id est, si non essent prædestinati, dixissem, ibo et prædestinabo. Diversitatem etenim mansionum quæ in domo patris cœlestis præparatæ sunt, divinæ prædestinationi coaptat, quæ salvandis pro bene placito disponentis parit diversa charismata gratiarum et munerum. Quum vero tantus pater hunc apprehenderit interpretationis

« ElőzőTovább »