Oldalképek
PDF
ePub

simpliciter recidere in terram, aut quia novi, recidere necesse est. Potest enim recidere et non recidere. Alterum tamen, etsi non necessario, verum tamen est. Illud utique quod scio futurum: si enim futurum non est, etsi fore putetur, non scitur tamen, quoniam illius quod non est, non scientia, sed opinio est. Cæterum

etsi non esse possit, nihil impedit esse scientiam, quæ non necessariorum tantum, sed quorumlibet existentium est, nisi forte et tu cum Stoicis existentia censeas necessariis comparanda. Sic et quæ ille prænovit, omnia proculdubio implebuntur. Contingentia tamen omnia et non evenire possibile est. Adeo quidem ut ad eveniendum res, quas cum eo futuras prænovimus, non magis ipsius, quam noster visus abstringat, licet ab illius dispositione subsistendi formam omnia sortiantur, quatenus bona sunt. Alias autem non formæ existendi imaginem gerunt, sed defectum illius, enormitatis suæ vitio protestantur. Præscientia ergo

rebus causa eveniendi non est, aut eventus rerum ei causa est præsciendi, ne aut temporalium motus æternæ providentiæ causa sit, aut a purissimo fonte bonitatis malorum profluant rivuli. Deus vero bonorum duntaxat auctor est. Quod vero in topicis vulgo objicitur, quia necessario, si quid præscitur eveniet, nullo veritatis robore subnixum est, nisi forte rebus ab omni necessitate absolutis, modum complexioni quis tribuat, ut potius necessitate consequendi, quam consequentis proposita enunciationis veritas constet. Nec me arctabis, ut licet dispositarum rerum, mutabilem fatear esse naturam, scientiam disponentis ob hoc dicam esse mutabilem; quum secundum ipsius veritatis arcanum (Johannem filium tonitrui loquor) fidei constet, quia quantacunque sit labilitas subjectorum; quod factum est in eo vita erat, per quem facta sunt universa. Ejus itaque dispositio

[blocks in formation]

tanta suæ stabilitatis incolumitate viget et vivit, ut nullo rerum motu concuti, nulla possit temporis, aut casus mutabilitate convelli.

Cap. 22. Quod ex possibili non sequatur impossibile, et quid ex quo necessario consequatur novit Altissimus, qui omnia solus potest.

INSTAS tamen dicens, nisi evenerit aliquid quod prævidit, illud certa significatione complectens, forte lapidem recasurum in terram, fallitur dispositio. Quia ergo lapis non recidere potest, jubes me de duobus eligere, quorum neutrum communiter approbatur, ut vel fatear providentiam posse falli, quod fides abhorret, vel, quod absonum est, ex possibili impossibile consecutione vera consentiam evenire. Angustiæ quidem sunt undique. Hinc, ne divinam minuam majestatem; inde, ne multorum clamoribus et sententiæ, quæ jam fere omnibus persuasa est, contradicam. Sed quia melius est incidere in linguas hominum, quam impie versari in Deum, si utrumque vitare non possum, absonus malo videri, quam perfidus. Nondum etenim omnibus persuasum est, quod ex possibili impossibile non sequatur. Nam hoc nonnulli recipiunt; sed an recte, viderint ipsi et judicent. At ut ex vero falsum sequatur, nemo sapiens acquiescit. Verum siquidem ex falso sequitur et vero, sed ex vero, non nisi verum. Ex possibili quoque et impossibili, interdum possibile sequitur; non tamen ex quovis impossibili omnia impossibilia. Nisi forte aliud tibi persuaserint illi, quorum si omnia vera sunt, ex uno impossibili, sequuntur omnia impossibilia, et ex quovis falso, quælibet falsa. Si vero obtinuisses ex vero falsum, jure et ex sententia omnium, quererer me a semita veritatis abductum. Non tamen his

importunitatibus eatenus premor, ut quod inopinabile est, licet inveniam consortes erroris, propria temeritate tueri contendam. Malo cum Academicis, si tamen alia via non pateat, de singulis dubitare, quam pernitiosa simulatione scientiæ, quod ignotum vel absconditum est, temere diffinire, præsertim in quo assertioni meæ fere totus adversabitur mundus. Eoque libentius Academicos audio, quod eorum quæ novi, nihil auferunt, et in multis faciunt cautiorem, magnorum virorum auctoritate suffulti, quum ad eos etiam in senectute transierit ille, in quo Latinitas nostra solo invenit, quicquid insolenti Græciæ eleganter opponit, aut præfert, Ciceronem loquor, Romani auctorem eloquii, quem ad eos, quasi in calce vitæ, divertisse, liber De natura deorum inscriptus, docet. Efferant Stoici inopinabiles sententias suas, quas paradoxas vocant, veras quidem, præclaras, et admirabiles: nos pingui (ut dicitur) Minerva agentes, nihil eorum approbamus, quæ omnibus, aut pluribus, aut sapientibus singulis in facultate sua probabilioribus falsa esse videntur. Nec si Cicero ipse, aut Aristoteles, impossibile ex possibili producant, acquiescendum censeo, me potius, aliqua fallaciæ nube deceptum, verosimiliter opinabor. Hac ergo via tendiculas tuas egredior, ut dicam providentiam falli non posse, rem tamen quæ provisa est, posse non evenire. Sed quid inferre consueveris, scio. Ergo possibile est, eam non esse prævisam. Esto inquam. Quo ultra progredieris? Ergo inquis reclamante Philosophia, et quod est non esse, et quod fuit possibile est non fuisse, et quæ jam præterierunt, revocari possunt ne fuerint. Et quidem infinitam potentiam Dei, scientiolæ et ratiunculæ meæ legibus non coarcto; nec ei finem, quæ non habet, impono, Scio enim quia omnia potest; sed tamen quia men

dose colligis patenter video. Primo quia divinæ majestatis immensitatem, parvitatis humanæ modulo circumscribis, et æternitatis immutabilem statum, labentium rerum imagine, et succedentium sibi temporum varietate distinguis. Sed longe secus esse hic, atque in his ex præcedentibus oportuit concipi, quum æternitatis statum nullus omnino motus attingat, et crearura quælibet accessu, vel decessu accidentium moveatur. Homo siquidem si quid providet futurorum, statim mentem ejus quidam motus aggreditur, ut animus quadam applicatione sui, ad aliud apud se futuri operis speciem præfiguret, eandemque plerumque nunc quasi in archivis memoriæ depositam, reponit, nunc quasi in speculo nativæ puritatis replicat et revolvit. Facilius enim est motum hunc ab animo omnino deficere, quam contemplatione jugi animo inhærere. Et quidem hic motus, si non providentia est, aut providentiam parit, aut ei cujuscunque fœderis notitia vicinatur. Quum vero motus præcedens, et ex ea concepta species, futuri operis sequela frustratur, inanis est agitatio mentis, et quasi umbra in somnis, sine veritatis corpore evanescit. Motus tamen, quia reipsa fuit in anima, non potest non fuisse in anima, et anima quæ motus agitatione mota est, non mota non fuisse non potest. Porro divinæ simplicitatis status, longe alia conditio est. Ea siquidem uno simplici et individuo aspectu, ut prædictum est, quæ sunt, quæ fuerunt, et quæ ventura sunt, omnia contemplatur, nulloque rerum mutabilium lapsu movetur: sed in seipsa semnel et simul contuens universa, subsistit invariabilis,

stabilisque manens dat cuncta moveri.

Et licet interdum ei præteriti temporis aut futuri verba aptentur, non ei quicquam ex hoc subtrahi vel impendere, sed rerum subjectarum mutabilitas, si

quid proprie dicitur, veraciter indicatur. Quum ergo ipsum aliquid prænovisse audimus, minime intelligimus fluxu temporis ejus præteriisse scientiam; sed si verborum naturam sequimur, præcessisse tempus, quo veraciter credatur, ejus, quod futurum erat, habuisse notitiam. Sic utique eum ab æterno certum est omnia prævidisse, non quod visui ejus motu suo quicquam subtrahat tempus, sed, quia qui universo tempore natura prior est, suus omnia semper comprehendat aspectus. Ejus ergo providentia in sui dispositione non fallitur, quia eam semper sequela operis comitatur. Sed nec falli potest, quia nec ex mutabilitate rerum, nec ex temporis fuga, aut versibilitate, potest aliquid absconditum esse ab oculis ejus. Hominis vero falli potest, et fallitur dispositio, quia res, cujus apud se præfiguravit speciem, processu temporis aut omnino non evenit, aut in alia specie in publicum procedit. Nec tamen quæcumque præteriti verbi significatione clauduntur, rebus sunt aggreganda præteritis. Nec si me vixisse profitear, florente Peripatetico Palatino, ideo mihi vitam elapsam, aut præteritam esse confiteor. Aut si ab Arrianis, Eugenio præsidente, dissensi, non ob præteriti temporis gratiam a fidei et confessionis illius integritate diverti. Cæterum, quia quandoque verum fuit dicere, Nunc vivo, sic sentio, eleganter et vere fateor in sequentibus, quia tunc vixi, et sic sensi, nec tamen vitam præteriisse vel sensum. Scio tamen quis dixerit, quia in hoc erramus, quod mortem non prospicimus. Magna pars ejus jam præteriit. Quicquid ætatis retro est, mors tenet. Sed certe si ei semel fuisset vita elapsa, aut hoc omnino non diceret, aut diceret redivivus. Non est ergo necesse præteriisse quicquid præteriti temporis significatur verbo, et licet prædestinati sint multi, non ideo quia electi sunt, præteriit prædestinatio. Et

« ElőzőTovább »