Oldalképek
PDF
ePub

Cap. 21. An possint a Deo sciri quæ non sciuntur ; et quod rerum mutabilitas ei nequaquam est infligenda; et quod idem est scientia, præscientia, dispositio, providentia, et prædestinatio; et quod vera infinita sunt, ut numerus eorum non queat augeri vel minui; et quod providentia nullam necessitatem rebus inducit.

SED esse jam alterius difficultatis succrescunt cornua, et quocunque me vertam, in errorem videor involutus. Si enim quæ non sunt, nec erunt, esse possunt, profecto et Deus potest scire quod non scit, aut eo ignorante potest aliquid evenire. Bellum namque navale quod non erit, sicut et geri, sic et a gerentibus sciri potest. Quod utique et esse et sciri potest ab homine, numquid sciri a Deo non potest? Si ergo potest Deus scire quod non scit, potest utique et non scire quod scit, eo quod contrajacentium simul nulla possit esse scientia, quum alterum eorum semper, eo quod veritatis substantia careat, sit obnoxium falsitati. Porro mendaciorum nulla est scientia. Quomodo ergo scientia immutabilis est, cui decessus rerum potest fieri et accessus, quæ potest ignorare quod non scit, aut scire quod nescit? Quod si eam variabilem esse recipimus, Jacobo reclamante, jam apud eum est variatio, et vicissitudinis obumbratio, et pater luminum esse desistit, si elabitur quod prænovit. Hoc equidem nec gentilium error circa sua non tam numina, quam dæmonia dignabatur admittere, qui Stygiam paludem Diis perviam esse negabant, dicentes, eam omnibus venerandam, et usquequaque illicitam a cœlestibus præteriri. Mentes namque cœlestium, oblivio non contingit. Nunquid ergo fides recipiet, quod de Deo vel ipsa perfidia abhorret ? Constat autem apud omnes, quia Deus scit illud non esse

futurum, etsi plerique non recipiant illum posse scire, aut non posse scire hoc esse futurum, ne ei mutabilitatis vel impotentiæ notam inurere videantur. Sed esto ut Deus, quoniam hoc plerique recipiunt, possit, dum tamen si fieri potest positione, aut conjunctione non pecces, scire quod non scit, non ob hoc eum esse mutabilem quis convincit, cujus scientiæ non decedit aliquid vel accedit, quum illud solum in rerum natura verum esse contingat, quod ille ab initio stabilitatis suæ puncto præfixit. Dum tamen hoc recipitur, exactissima diligentia præcavendum est, ne cognatio modorum verbi quam Apollonius inducit, quicquam perfidiæ ingerat aut falsitatis. Hæc ipsa quoque possibilitas eveniendi, non levitati ipsius, qui non movetur, sed rerum facilitati, quæ natura non indignante moveri possunt, convenienter adscribitur. Manet itaque usquequaque immobilis integritas scientiæ Dei, et si quid varietatis alicui inest, non tam scientis quam scitorum mutabilitas est. Licet enim quæ scientia Dei complectitur, mutabilitati subjaceant, ipsa tamen alterationis vices ignorat, et uno singulari aspectu et individuo, omnium quæ dici, aut quocunque sensu excogitari possunt, universitatem claudit, et continet: adeo quidem sine motu ut localia sine loco, nascentia sine initio, decedentia sine fine, fluctuantia sine alteratione, temporalia sine mutabilitate, et mora, sic uniformiter comprehendit, ut ei nec præterita transeant, nec futura succedant. Nec mirum hoc in æternitatis statu, nisi quia quicquid ibi est, mirabile est, quum et in nobis mutabilium motum et festinantium cursum aliquatenus quiescens comprehendat aspectus. Intellectus quoque rem magnam sine distensione, et sine contractione sui rem modicam contemplatur, nec loco indiget ut localia claudat, aut spatiorum interstitiis ut distantia

complectatur, in eoque patrem luminum sequitur, sed non passibus æquis, quum hic multis, ille vero omnino nulli motui obnoxius sit. Quum vero divinæ simplicitatis aspectus innumerabilia claudat, una tantum est, et individua substantia præscientis, eique essentialiter una, quum sibi sit idem esse, et sapientem esse. Alioquin fingat qui potest, quis hæc diversa conjunxerit, nec prima rerum omnium causa erit, quæ ut sit, conjunctionis adminiculo eget. Creaturæ vero scientia, longe disparis conditionis est. Spiritui siquidem et animæ non est idem esse, et scientem esse, quum anima disponatur ad cognitionem rerum, eaque si radicata fuerit, ut, primo affectionis motu invalescens, aut omnino, aut sine injuria naturæ convelli non possit, habitu suo informat animam, faciatque scientem. Hic ergo habitus, rectissime scientia appellatur, licet et res subjectæ interdum scientiæ nomine censeantur. Unde et vicissim nominibus mutuatis, quod unius est, transit ad alterum. Sic utique et scientia dicitur multa, quum tamen multitudo, rerum potius quam scientiæ sit. Si ergo sapientiæ Dei immensitas et simplicitas attendatur, una est simplex et individua. Si subjacentium multitudo, multiplex est et multiformis. Sic etiam si substantiam volentis aut potentis qua vult, aut potest, attendas, una est voluntas et potestas. Si quæ vult et quæ potest, infinitus omnium numerus est; juxta illud propheticum, Magnus Dominus et magna virtus ejus, et sapientiæ ejus non est numerus. Itemque, Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus. Et illud, Quis loquetur potentias Domini? Hæc autem res uniformis et varia, licet totius varietatis ignara sit, variis tamen nominibus appellatur, sed ex variis causis. Scientia siquidem et præscientia, dispositio, providentia, et prædestinatio nominantur. Sed sci

entia existentium, præscientia futurorum, dispositio faciendorum, providentia gubernandorum, prædestinatio salvandorum est. Et est prædestinatio ab æterno gratiæ præparatio, per quam unusquisque vocatur ad vitam, sicut ait Apostolus, Quos prædestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit, quos autem justificavit, hos et magnificavit. Et alius, Apud te est, inquit, fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen. Ut ergo reverenti quadam audacia scientia Dei quæ finem nescit, vel sermone finem inveniat: scientia Dei est omnium quæ sunt, fuerunt, et futura sunt, vera comprehensio, et plena notitia. Omnia siquidem vera novit, et sola, nullamque dignatur agnoscere falsitatem. Eam tamen dijudicat, et condemnat. Est igitur necessario infinita, quæ universa vera complectitur, quorum utique non est numerus, aut adeo infinitus, ut finem non inveniat, nisi in sapientia Dei, quæ sola seipsam quanta sit, novit. Nihil igitur eorum quæ novit, quoniam vera sunt, evanescit, omniumque dispositorum, præsentia sint; præterea, an futura, initium et causa veritas est. Psalmista siquidem ait: Principium verborum tuorum veritas, quæ nullo defectu sui transibunt. Transibunt tamen cœlum et terra, quoniam et hoc de verbis veritatis est: tunc utique cum deformitate mundi purgata, reformabitur cœlum novum et terra nova. Sentiat unusquisque quod Dei fides vel ratio. persuadet; ego sine præjudicio sententiæ melioris, vera modis in omnibus arbitror infinita: quum in omnibus quæ sunt et quæ non sunt, ab initio esse necesse sit, vel non esse; et eorum quæ contradictoriæ opponuntur, alterum semper ex necessitate sit verum. Tanta ergo numerositate semel et simul verorum excrevit, aut potius extitit numerus, ut omnino minui nequeat vel augeri, et usquequaque in ævum maneat

infinitus, nisi apud infinitam sapientiam Dei. Indeficiens ergo scientia est, cui nihil eorum elabitur, et omnino augmentum non recipit, quæ ea omnia comprehendit. Rationem vero eorum, quæ Deus ab æterno in sapientia, id est, in unigenito verbo disposuit, creans ibi omnia simul, quam postmodum consequenter producit in opera, secundum provisum ordinem singula traducens a generatione, qua incipiunt esse per sortem, qua fluctuare videntur casibus ad corruptionem, quæ quasi existendi filum præscindens, retrudit ad non esse, Parcas vel Fata, antiquis placuit appellari, eo quod constitutiones providentiæ Dei, quin effectui mancipentur, nemini parcant, et a verbo Dei, quo æternaliter omnia dixit, et facta sunt, executionis firmamentum accipiant. Unde Stoicus omnia necessaria credit, timens evacuari posse scientiam immutabilem. E contra Epicurus, eorum quæ eveniunt nihil providentiæ ratione dispositum, ne forte necessitatem mutabilibus rebus inducat, opinatur. Pari ergo errore desipiunt, quum alter casui, alter necessitati universa subjiciat. Mutabilium igitur rerum dispositio, immutabilis est; et æternæ providentiæ immutabilis status, omnium mutabilium continet cursum. Quum vero ipsa ab æternitatis suæ statu moveri non possit, contingentium seriem ab omni nexu necessitatis absolvit. Et licet lux inaccessibilis sapientiæ Dei humanæ scientiæ tenebras incomparabiliter antecedat, est tamen in quo claritati illius, caliginis nostræ oculus quoad aliquid coæquatur. Sicut enim quod video imminere, nulla ex eo quia videtur, necessitate proveniet, sic et quod illius oculus contemplatur, non est necessarium evenire. Scio equidem lapidem vel sagittam, quam in nubes jaculatus sum, exigente natura recasuram in terram, in quam feruntur omnia nutu suo pondera, nec tamen

« ElőzőTovább »