Oldalképek
PDF
ePub

Quid tantum, Gradive, paras? nam mitis in alto Jupiter occasu premitur, Venerisque salubre Sidus habet, motuque celer Cyllenius hæret ; Et cœlum Mars solus habet. Cur signa meatus Deseruere suos, mundoque obscura feruntur: Ensiferi nimium fulget latus Orionis? Imminet armorum rabies, ferrique potestas, Confundet jus omne manu: scelerique nefando, Nomen erit virtus, multosque exibit in annos. Ecce ex qualitate Planetarum, et positione signorum, et concursu causarum, quam manifestus belli inevitabilis sequatur eventus. Hoc etenim ad artis traditionem plurimum spectat, ut de naturali vel causali constet domicilio Planetarum. Omnes siquidem præter Solem et Lunam, qui soli singulis contenti sunt, duobus domiciliis gaudent, naturali scilicet et accidentali. Naturale quidem cuique domicilium est, in quo quisque creationis suæ principium habuit, si tamen genethliaci consentiunt eos a Domino esse creatos. Lunæ ergo domicilium Cancer est, Leo Solis, Mercurii Virgo, Libra Veneris, Scorpio Martis, Sagittarius Jovis, Saturni Capricornus, et hoc naturaliter. Casualiter vero Saturno cedit Aquarius, Pisces Jovi, aries Marti, Veneri Taurus, in Mercurii sortem gemini cedunt: Luna vero commoda est, quam cum aliis stellis, quicquid illi garriant, creavit Deus ut præesset nocti. Quid enim de Sole dicam qui dux et princeps est, et moderator luminum reliquorum? eum utique reclamantibus omnibus his planetariis, non timeo bonum et necessarium profiteri : quum et diem videntibus cunctis illustret, temperet orbem, anni tempora dividat, inducat rerum vicissitudines, et alia plurima, quæ nunc longum est enarrare. Sed licet multarum utilitatum in eo et in cæteris causæ resideant, ipsorum tamen et omnium quæ recte sunt, una est et prima causa, quæ mundum fecit propriæ

Si

majestatis potentia, eumque sapientiæ suæ virtute et immensitate formavit, et firmavit, et ut ei tam substantiam quam formam conferret, sola inducta est bonitate. Verum mathematici vel planetarii, dum professionis suæ potentiam dilatare nituntur, in erroris et impietatis mendacia perniciosissime corruunt. Nec cujuscunque artis regula servatur illæsa, nisi dum infra proprii generis ambitum cohibetur, præsertim quum juxta sapientem, frequens sit aliquid extra regulam inveniri. Omnis etenim regula alicui generi rerum accommodata est. Si vero traducatur ad aliud, statim in veritatem impingit obnoxiam falsitati. ergo mathematici probabilis mathescos, id est, doctrinalis essent fine contenti, et veram possent assequi positionem stellarum, et ex signis suis sobria eruditione secundum quod naturaliter proveniunt qualitatem præscire temporum, et speculationis suæ jucundissimum carpere fructum. Quum vero dilatant phylacteria sua et magnificant fimbrias, dum constellationibus et planetis nimium virtutis adscribunt, eis nescio quam auctoritatem operum adscribentes, in creatoris prorumpunt injuriam; et dum coelestia quæ tractant ad sobrietatem non sapiunt, juxta Apostolum stulti sunt. Vide in quantam erroris abyssum, ab ipsis cœlestibus cadant. Constellationibus suis adscribunt omnia. Tu videris an fiat ei injuria, qui fecit cœlum et terram et omnia quæ in eis sunt. Deinde eam constellatio rebus necessitatem indicit, ut arbitrii perimat libertatem. An et hoc recte, tecum delibera. Ad tantam denique quidam pervenere vesaniam, ut ex diversis stellarum positionibus dicant imaginem ab homine posse formari, quæ si per intervalla temporum, et quadam ratione proportionum in constellatione servata formetur, stellarum nutu recipiet spiritum vitæ, et consulentibus occultæ veritatis manifestabit arcaną.

Et licet quandoque, quæ honesta vel recta sunt, ut se in loco mundo velle servari, vel solum Deum, quando aliquid quæritur precibus, et muneribus invocandum præcipiat, maligni tamen spiritus hanc esse fallaciam certissimum est, qui ut minus caveatur, innocentiæ vel justitiæ præcepta plerumque videtur afferre. Hanc quidem idololatriæ speciem esse fidelium nullus ignorat. Longe vero commodius in cœlum ascendunt astrologi, qui academicorum more, quicquid eis occurrerit probabile, suo jure defendunt. Itaque quidam eorum motu quodam irrationali, planetas adversus Aplanem niti contendunt; alii, auctore Aristotele, eosdem cum firmamento ferri profitentur, quorum neutrum teste Mineio astrologiæ regulis invenitur adversum. At genethliaci dum ad divinationem scientiæ cœlestium nimis insistunt, tam ipsorum cœlestium, quam Dei notitiam perdiderunt. Qui tamen inter eos suum commodius excusare videntur errorem, cum Plotino, auctoritatem operum non detrahunt creatori, sed semel et simul ab eo legem asserunt institutam; quam nullus unquam conatus evacuat, quum omnia quæ disposuit futura sint ut prævidit. Quod forte Papinius intellexit quum diceret,

Incipit ex alto, grave et immutabile sanctis

Pondus adest verbis, et vocem fata sequuntur.

Ab eo ergo sua potestas attributa est singulis creaturis, in quibus non oportuit cœlestia locum tenere novissimum, et quæ digniora sunt aliis, habere minimum potestatis. Eis itaque quantum voluit contulit, qui etsi sibi retinuerit operis principatum, signorum illis ad minus indixit obsequium. Unde etsi non sæpe faciant opera signorum, tamen auctore Deo exhibent ministeria. Hinc forte illud, Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annunciat firmamentum. Nec mirum, quum et aves, et alia plurima

institutione Dei, et naturæ beneficio, quædam futura signis præveniunt. Si igitur coelestia signa sunt rerum, quæ procul dubio venturæ sunt necessario, quum eas immutabilis dispositio ordinaverit, quid prohibet ea quæ cœlestium prænunciantur indicio sciri ab homine et homini invicem indicari? Signa siquidem hominibus data sunt ad eruditionem, non illis, qui cœlestium conscii secretorum nullis indigent signis.

Cap. 20. Quod providentia Dei rerum naturam non perimit, neque series rerum immutat providentiam, et quod liberum arbitrium manet cum providentia.

PROBABILIA quidem sunt hæc, quæ proponunt, sed tamen venenum hic sub melle latet. Fatalem etenim quandam necessitatem rebus imponunt sub prætextu humilitatis et reverentiæ Dei, timentes ne forte ipsius evacuetur dispositio, nisi rerum eventus necessitas comitetur. Præterea privilegium divinæ majestatis irrumpunt, scientiam vendicantes, qua tempora prævideant et momenta, quæ filii testimonio, patris reservata sunt potestati, adeo quidem ut abscondita sint ab oculis eorum, quibus Dei filius quæcunque audierat a patre patefecit. Deinde mentes hominum tumore elationis extollunt, aut desperationis pusillanimitate prosternunt, dum vel vitam diuturnam, aut mundi prospera dejiciendis promittunt, vel e contra imminentia fata, aut seculi adversa minantur erigendis. Certe superiorem timoris, vel inferiorem spei molam, quibus fidelis anima in area mundi teritur, tollere prohibentur. Tollunt tamen tam in suam, et clientulæ suæ perniciem, quam in contumeliam prohibentis. Verum sicut series rerum Dei providentiam non immutat, sic et æterna dispositio, rerum naturam non perimit. Neque

enim homo non peccare non poterat, quia eum Deus prænoverat peccaturum, aut quia ille non peccare poterat, eum peccaturum Dominus ignorabat. Neque non mori posse nesciebat, eo quod erat peccati merito moriturus. Neque eum mori necesse erat, quoniam hoc Dominus præsciebat. Factus est igitur quodammodo immortalis, moriturus procul dubio, et mortem culpa attulit, quam naturæ conditio non invexit. Essetque ab ea immortalitate qua non mori poterat, in eam qua mori non posset, transferendus; nisi culpa inobedientiæ, præcisa justitiæ semita, tantæ gloriæ aditum pro tempore præclusisset. Itaque peccare et non peccare potuit mera præditus libertate arbitrii, qui nulla dispositionis violentia, nullo fatorum impulsu, nullo conditionis stimulo, nullo adhuc naturæ defectu urgebatur ad culpam, quæ indubitata parens pæne hominem sponte lapsum impegit in mortem. Verum quia in injustitia frena laxavit arbitrii, sic in ea oppressus et obrutus jacet, ut justo Dei judicio, quia tunc noluit a peccato abstinere quum potuit, modo nequeat abstinere quum velit. In eo tamen solo adhuc ei liberum viget arbitrium, ut sibi ad opus iniquitatis sufficiat, etsi ad bonum non nisi a gratia præventus et adjutus assurgat. Sic justitiam per se deserens, traductus est in regnum peccati, et mortis, ut jugo servitutis pressus necessitati delinquendi et moriendi subjaceat, quamvis hoc non fatorum series, sed prævaricationis meritum introducat. Alioquin hominem nulla justitia condemnabit, quum culpa non in eum, sed in ipsius retorqueatur auctorem. Possibilia itaque sunt, quæ nunquam futura sunt: quæ si, quia non erunt, evenire non possent, nequaquam possibilia dicerentur. Navale siquidem bellum fieri, itemque non fieri possibile est, alterum tamen præcise et determinate verum est et præscitum.

« ElőzőTovább »