Oldalképek
PDF
ePub

iro, five fœmina, servatâ tamen förmå et intentione ecclefia.Pater autem vel mater propriam prolem baptizare non debet, præterquam in mortis articulo, quando alius non reperitur qui baptizet; neque tunc ullam contrahunt cognationem quæ matrimonii ufum impediat.

Patrinus in baptifme unus tantùm, five vir, five mulier, vel ad fummum unus et una adhibeantur ex decreto concilii Tridentini Ad hoc autem munus admittendi non funt infideles aut hæreticiaut publicè criminofi, aut infames, aut qui fanâ mente non funt, aut qui rudimenta fidei ignorant : hæc enim patrini fpirituales filios fuos, ubi opus fuerit, opportunè docere tenentur.

Infantes expofiti, vel alii, de quorum baptismo, re diligenter investigatâ, non fatis conftat, fub conditione baptizentur.

Si mater prægnans mortua fuerit, fœtus quamprimùm cautè extrahatur, ac fi vivus fuerit bapti

Zetur.

Sacrum chrifma et fanctum oleum catechumenorum, quorum ufus eft in baptifmo, eodem anno fint ab epifcopo benedicta, Feriâ quintâ in Cœna Domini. Quare curet facerdos ut ea fuo tempore quamprimùm habeat, et tunc vetera in ecclefia comburat. Hæc autem olea fancta diligenter à facerdote fervanda funt, loco honefto et mundo, fub clave et tuta cuftodia, ne ab aliquo alio temere tangantur, aut eis facrilegè quifquam abuti poffit-Curet etiam, quantum fieri poteft, ne per laicos, fed per fe, vel per alium facerdotem, vel ecclefiæ minifirum, hæc olea deferantur.

Ad baptifmi adminiftrationem, omnibus opportunè præparatis, quæ neceffaria funt, facerdos lotis manibus,

manibus, ftolâ violaceâ (vel albâ) indutus accedat: et accepto nomine baptizandi, pofiti, fi infans fuerit, fuper brachium dextrum deferentis, in hunc modum nominatim interrogat, Latinâ, vel vulgari linguâ, pro perfonarum captu.

Ordo adminiftrandi Sacramentum Baptifmi.

N. Quid petis ab ecclefia Dei? thou afk of the Church of God? Refp. Fidem. Faith.

N. What doft

Sacerdos. Fides quid tibi præftat? What doth Faith bring thee to?

Refp. Vitam æternam. Life everlasting.

Sacerdos. Si igitur vis ad vitam ingredi, ferva mandata. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et proximum tuum ficut teipfum. If then thou defireft to enter into Life, keep the Commandments. Thou shalt love the Lord thy God, with thy whole Heart, with thy whole Soul, and with thy whole Mind; and thy Neighbour as thyself.

Deinde ter exfufflet leniter in faciem baptizandi, et dicat femel: Exi ab eo, (vel ab ea) immunde fpiritus, et da locum Spiritui fancto Paraclito. Poftea pollice faciat fignum crucis in fronte et in pectore baptizandi, dicens: Accipe fignum crucis tam in fronte quam in corde, fume fidem cœleftium præceptorum, et talis efto moribus, ut templum Dei jam effe poffis.

Oremus.

Preces noftras, quæfumus Domine, clementer exaudi et hunc electum tuum N. crucis Dominicæ impreffione fignatum perpetua virtute cufto

4

di,

di, ut magnitudinis gloriæ tuæ rudimenta fervans, per cuftodiam mandatorum tuorum ad regenerationis gloriam pervenire mereatur. Per Chriftum Dominum noftrum. R. Amen.

Deinde imponat manum fuper caput baptizandi, ac dicat.

Oremus.

Omnipotens fempiterne Deus, Pater Domini noftri Jefu Chrifti, refpicere dignare fuper hunc famulum tuum N. quem ad rudimenta fidei vocare dignatus es: omnem cæcitatem cordis ab eo expelle difrumpe omnes laqueos Satanæ, quibus fuerat colligatus: aperi ei Domine januam pietatis tuæ, ut figno fapientiæ tuæ imbutus, omnium cupiditatum fætoribus careat, et ad fuavem odorem præceptorum tuorum lætus tibi in ecclefia tua deferviat, et proficiat de die in diem. Per eundem Chriftum Dominum noftrum. R. Amen.

Deinde facerdos benedicat falem, qui femel benedictus aliàs ad eumdem ufum defervire poteft. Benedictio falis.

Exorcizo te creatura falis, in nomine Dei Patris omnipotentis, et in charitate Domini noftri Jefu Chrifti, et in virtute Spiritus fancti . Exorcizo te per Deum vivum +, per Deum verum,per Deum fanctum, per Deum + qui te ad tutelam humani generis procreavit, et populo venienti ad credulitatem per fervos fuos confecrari præcepit, ut in nomine fanctæ Trinitatis efficiaris falutare facramentum ad effugandum inimicum. Proinde rogamus te Domine Deus nofter, ut hanc creaturam falis fanctificando fanctifices, et benedicendo benedicas, ut fiat omnibus accipientibus perfecta medicina, perma

nens

nens in vifceribus eorum, in nomine ejusdem Domini noftri Jefu Chrifti, qui venturus eft judicare vivos et mortuos, et fæculum per ignem. R. Amen.

Deinde immittat modicum falis benedicti in os baptizandi, dicens: N. Accipe falem fapientiæ: propitiatio fit tibi in vitam æternam. R. Amen. Sacerdos. Pax tecum. R. Et cum fpiritu tuo. Oremus.

Deus patrum noftrorum, Deus univerfæ conditor veritatis, te fupplices exoramus, ut hunc famulum tuum N. refpicere digneris propitius, et hoc primum pabulum falis guftantem, non diutius efurire permittas, quo minus cibo expleatur cœlefti, quatenus fit femper fpiritu fervens, spe gaudens, tuo femper nomini ferviens. Perduc eum Domine, quæfumus, ad novæ regenerationis lavacrum, ut cum fidelibus tuis promiffionum tuarum æterna præmia confequi mereatur. Per Chriftum Dominum noftrum. R. Amen.

Exorcizo te immunde fpiritus, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus fancti, ut exeas et recedas ab hoc famulo Dei N. Ipfe enim tibi imperat, maledicte damnate, qui pedibus fuper mare ambulavit, et Petro mergenti dexteram porrexit.

Ergo maledicte diabole, recognofce sententiam tuam, et da honorem Deo vivo et vero, da honorem Jefu Chrifto Filio ejus, et Spiritui fancto, et recede ab hoc famulo Dei N. quia iftum fibi Deus, et Dominus nofter Jefus Chriftus ad fuam fanctam gratiam, et benedictionem, fontemque baptifmatis vocare dignatus eft.

Hic pollice in fronte fignat baptizandum dicens: Et hoc fignum fanctæ crucis quod nos fronti

[blocks in formation]

ejus damus, tu maledicte diabole nunquam audeas violare. Per eundem Chriftum Dominum noftrum. R. Amen.

Mox imponit manum fuper caput baptizandi, et dicit:

Oremus.

Æternam ac juftiffimam pietatem tuam deprecor, Domine fancte, Pater omnipotens, æterne Deus, auctor luminis et veritatis, fuper hunc famulum tuum N. ut digneris illum illuminare lumine intelligentiæ tuæ: munda eum, et fanctifica: da ei fcientiam veram, ut dignus gratia baptifmi tui effectus, teneat firmam fpem, confilium rectum, et doctrinam fan&tam. Per Chriftum Do

minum noftrum.

R. Amen.

Poftea facerdos imponit extremam partem ftola fuper baptizandum, et introducit eum in ecclefiam, dicens: N. Ingredere in templum Dei, ut habeas partem cum Chrifto in vitam æternam. R. Amen. Come in to the Temple of God, that thou mayft have part with Chrift unto Life everlasting. R. Amen.

Cum fuerint ecclefiam ingreffi, facerdos procedens ad fontem, cum fufceptoribus conjunctim (Latinâ vel vernacula lingua pro perfonarum captu) clara voce dicit:

Credo in Deum, Patrem omnipotentem, creatorem cœli et terræ. Et in Jefum Chriftum, Filium ejus unicum Dominum noftrum: qui conceptus eft de Spiritu fanéto, natus ex Mariâ virgine; paffus fub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et fepultus: defcendit ad inferos; tertia die refurrexit a mortuis: afcendit ad coelos, fedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis: inde venturus eft judicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum

fan&tum ;

« ElőzőTovább »