Oldalképek
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[merged small][ocr errors]

PRAEFATIO.

Innocentius III. papa, qui priusquam in sedem apostolicam evectus est, nomine in baptismatis lavacro accepto Lotharius vocabatur, e nobili comitum Signiae genere ortus et Anagniae veteris Latii oppido anno MCLX. aut MCLXI. natus, ingenio et virtute, multiplici doctrina, amore et studio religionis Christianae, rara sollertia in ecclesia regenda inter summos pontifices tantopere praecellit, ut ad laudanda et commendanda scripta illius multa verba facere quam maxime alienum esse videatur. Finita institutione domestica primum Romae, deinde Parisiis, ubi eo tempore artes et studia eximie florebant et ab eruditis viris magna cum cura exercebantur tradebanturque, tandem Bononiae, quae ob insigniter ibi cultam iurisprudentiam tam civilem quam ecclesiasticam celebrabatur, ad litterarum studia incubuit eo successu, ut Romam reversus, anno aetatis vigesimo nono nondum superato, a Clemente III. papa, qui de eius doctrina, eruditione, vitae et morum probitate certior factus erat, in dignitatem cardinalis diaconi titulo ecclesiae sanctorum Sergii et Bachi ascitus in gravioribus difficilioribusque ecclesiae negotiis dirigendis et decernendis adhiberetur. Clemente vita defuncto et Coelestino III. in sedem apostolicam vocato Lotharius cardinalis publicis ecclesiae rebus minus occupatus otio suo usus est ad scribendos libros in sequentibus paginis denuo editos, in quibus ad de

primendam superbiam, quod caput esse intellexerat omnium vitiorum, vilitatem humanae conditionis utcunque descripsit, ut ipse in prologo ad episcopum Portuensem memoravit. ^)

Negari non poterit, fortiter et sine intermissu contra superbiam, caput omnium vitiorum, niti nos oportere, ut eam deprimamus eaque devicta et oppressa vitia alia facilius coercere possimus. Ad eiusmodi laborem et colluctationem eo magis impellemur, si illam humanae conditionis vilitatem et miseriam a Lothario sollerter depictam corde et animo perpenderimus mentique iterum ite

1) Cf. Baronii Annal. eccles. a Rainaldo contin. ad ann. 1198. Tom. XIII. p. 1 sqq. Natalis Alexandri Hist. ecclesiast. Tom. VIII. p. 1 sqq. ed. Ron.' cagl. Hurter, Geschichte Papst Innocenz des Dritten und seiner Zeitgenossen. Tom. I. p.5 sqq. et p. 46–47.

« ElőzőTovább »