Oldalképek
PDF
ePub

rumque proposuerimus. Quippe descripsit Lotharius gravissimis verbis vilem et miseram hominum conditionem, tam quae hac in terra a conceptu et partu usque ad mortem vel ex natura consequitur, vel desideriis carnalibus, concupiscentia et actionibus illicitis excitatur, quam quae post mortem in aeternitate illos manet, qui in hac vita a deo se averterint et finem, ad quem deus secundum infinitam suam bonitatem ipsos creavit, assequi neglexerint aut contempserint.

Hosce Lotharii de miseria humanae conditionis libros nec parvi, nec minoris quam alia magni auctoris opera pendendos, sed proposito suo consentaneos et perutiles esse etiam laus eis a doctis piisque viris tributa confirmat, comprobatque tum codicum manu scriptorum multitudo, qui ad nostra tempora manserunt, tum editionum copia, quae non diu post inventam typographiam saeculo decimo quinto sextoque pluribus in locis, No

rimbergae, Parisiis, Venetiis, Coloniae, Lipsiae, Lovaniae, Antverpiae, Viennae Austriae paratae et a viris probis eruditisque evulgatae sunt. Ioannes Cochleus, vir in ecclesia celebratus, in litteris, quae exemplaribus Lipsiae 1534, Antverpiae 1540 et Viennae Austriae in aedibus caesarii collegii Societatis lesu (anno non addito) editis praefixae sunt, hos libros viro reverendissimo Cutberto Tonstallo, episcopo Dunelmensi in Anglia enixe commendavit. 1) Mirandum igitur est, eosdem libros propioribus temporibus neglectos iacere adeo, ut vix in maioribus bibliothecis eorum exemplaria inveniantur.

Quae cum ita sint, nullius momenti non esse duximus, nova editione illos libros oblivioni, cui proximi videbantur, eripere et

1) Lectoris interesse nobis visum est, has Cochlei litteras inspicere; quapropter illas typis reddi et Innocentii operi praemitti iussimus.

in usum revocare, ut fructum ab auctore speratum assidue proferant. Utinam tantum absit, ut haec nostra intentio nos fallat, ut magna editionum series subsequatur.

Nos cum hanc propositi rationem potissimum spectaverimus, ut libri illi a maioribus nostris magnopere dilecti et perutiles habiti post diuturnam oblivionem resuscitati reviviscerent et frugiferae lectioni restituerentur, in re critica, h. e. in contextu verborum ad codices manu scriptos exigendo, altius quid tentare noluimus. Immo hanc provinciam successoribus nostris commendaverimus, ut libris manu scriptis, qui in Italiae et Galliae bibliothecis latent, excussis et comparatis Innocentii verba a sordibus, quas editorum negligentia hic illic invexit, repurgare et eodem habitu repraesentare velint, quo ab ipso auctore composita sunt. Cui negotio nonnihil praesidii etiam in hac nostra quantulacumque cura paratum esse

aequi iudices si agnoverint, satis magnum laboris pretium tulisse nobis videbimur.

Collatis editionum antiquiorum exemplaribus, quotquot adipisci potuimus, tam inter se, quam cum codice in pergameno minoris formae (8vo minore) Coloniae a. 1425 scripto, quem amicus ad hunc finem nobis benigne commodavit, aptissimum nobis visum est, in hac nova editione eum operis contextum restituere, quem auctoris opera in unum volumen congesta a. MDLII., denuo aucta et in duo volumina distributa a. MDLXXV. in maiore forma, quae in folio dici solet, Coloniae edita exhibent. Lectiones discrepantes, quas in aliarum editionum exemplaribus et in codice supra designato invenimus, sub textum addidimus. Ad significandum, utrum in codice, an in aliis editionibus et qua in editione lectiones discrepantes repertae sint, brevitatis causa usi sumus notis M, C, J, A. In his M significat codicem manu scriptum,

C tres editiones, quibus litterae Cochlei, de quibus supra mentionem fecimus, sunt praefixae, quarum una formae mediae, quae in quarto dicitur, a Cochleo ipso, ut videtur, parata, Lipsiae 1534, altera, in octavo minore, Antverpiae 1540 est confecta, tertia in forma duodecimi Viennae Austriae in aedibus caesarii collegii societatis Iesu, quae editionis anno eget. J significat duas editiones Coloniae annis 1503 et 1506 factas, quarum forma est in duodecimo. Littera A significatae sunt lectiones, quae in collectorum Innocentii operum exemplaribus Coloniae annis MDLII. et MDLXXV. editis ad marginem appositae sunt. Singulae quoque editiones, tam quae littera C, quam quae littera J a nobis sunt designatae, lectionibus suis aliquoties discordant, quapropter, si lectio allata non omnibus editionibus, sicut istis litteris sunt partitae, communis est, sed ad unam alteramve tantummodo pertinet, addi

« ElőzőTovább »