Oldalképek
PDF
ePub

dimus ad C litteras 1, a, v, quibus indicetur, utrum editio sit Lipsiensis, an Antverpiensis, an Viennensis, et ad J numeros 1 vel 2, quorum prior indicat editionem antiquiorem a. 1503, et altera editionem iuniorem a. 1506. Ubi autem lectio dictis tribus Cochleanis, aut duabus Coloniensibus editionibus est communis, non nisi C vel J positum est. Discrepantibus lectionibus in quavis pagina textui subiectis praepositi sunt loci sententiarum, quas auctor e sacra scriptura vel aliunde assumpsit.

Restat, ut de librorum eorumque capitum divisione horumque ordine dicamus. In editionibus, tam C quam J, libri primi capita, quae in nostra editione sunt III. et IV., inscripta De vitio conceptionis et De conceptione infantis, in unum caput sunt contracta, quod est inscriptum De conceptione infantis; eodemque modo in illis editionibus eiusdem libri capita X. et XI. De incom

modis senectutis et brevitate vitae et De incommodis senectutis sunt contracta et consignata inscriptione De incommodis senectutis et brevitate vitae. In Codice totum opus inscribitur Liber de miseria conditionis humanae, et dividitur in tres partes, quarum tertia pars iam incipit finito capite, quod est XL. libri secundi nostrae et aliarum editionum ita, ut harum libri secundi caput XLI. sit primum partis tertiae codicis. Capita quoque, quae in libro secundo istarum editionum sunt XIV. XV. et XVI., in codice sequuntur statim post caput IX. secundae partis, deinde capita X. XI. XII. XIII. In tertia codicis parte capita IV. et V. libri tertii nostrae et aliarum editionum ordine inverso collocata sunt, et finito capite, quod est dictarum editionum XI., leguntur verba haec Explicit liber de miseria conditionis humanae editus a Lothario sanctorum Sergii et Bachi diacono cardinali, qui

postea papa factus Innocentius III. appellatus est. Scriptus Coloniae anno Christi 1425. Tum sequuntur nihilominus caetera capita, quae in libro tertio nostrae et aliarum editionum leguntur.

In codice ante laudato isti operi sive libro de miseria conditionis humanae adiuncti sunt duo tractatus eadem manu scripti, alter De perseverantia, alter De caritate inscriptus, quorum prior est caput VI. operis, quod inscribitur D. Innocentii pontificis maximi, huius nominis III. de eleemosina libellus piissimus, in quo illius capitis superscriptio est Ad eleemosinam sicut ad quodlibet bonum opus necessario requiri perseverantiam, alter est tractatus inter Innocentii opera, qui est inscriptus D. Innocentii papae tertii encomium caritatis; et porro: Caritas ut sicut omne bonum opus, sic etiam eleemosinam reliquaque pietatis opera deo grata hominique

群益

fructuosa efficiat. Hos quoque tractatus, ut operi de miseria conditionis humanae in codice sunt appositi, etiam nostrae editionis exemplaribus in appendice addendos existimavimus, et quoniam textum, quem in collectis Innocentii operibus Coloniae MDLII. et MDLXXV. editis invenimus, restituimus, discrepantes codicis lectiones adiunximus.

Editor.

Reverendissimo in Christo patri ac domino, domino Culberto Tonstallo, episcopo Dunelmensi in Anglia, Ioannes Cochleus

S. P. D.

Reverendissime in Christo pater ac domine, posteaquam e Londino in patriam tuam feliciter concessisti honore auctus et potestate rerumque proventu, non licuit mihi tam frequenter, quam antea, qualiacunque meae et 5 gratitudinis et observantiae officia erga reverendissimam dominationem tuam per literas praestare, maxime propter locorum ampliorem utrinque factam distantiam. Scripsi tamen aliquoties uti ad D. Ridleium, ita et 10

10. Ridleium] Ridillum Cv. et om. Cv.

« ElőzőTovább »