Oldalképek
PDF
ePub
[blocks in formation]
[blocks in formation]

RIENAECKERO SUO

HERMANNUS AGATHO NIEMEYERUS

S. Q. P. D.

Qui mi novam hanc symbolicorum librorum collectionem parandi consilium cepit Mauritius Roediger, quem praematura morte occubuisse lugent omnes, qui eum norant, homines egregie cordati, Te, Vir summe reverende, eadem coluit observantia, qua ego Te semper prosecutus sum, Tibique hunc librum sanctum esse voluit. Tuo igitur nomine huic operi praeponendo et suavissimo pietatis erga mortuum amicum officio satisfacere et aptissimam nactus esse mihi videor occasionem palam profitendi, quantum consiliorum, quibus aetatis fervorem repressisti, salubritati, quantum doctrinae, qua me saepenumero adiuvisti, subtilitati, quantum denique praeclaro Tuo debeam exemplo. Nam quum ante hos decem annos ex academia lenensi, in qua felicissimam vitae meae partem transegeram, Halas redirem, Te in exiguo illorum numero esse, qui amicitiam, qua cum patre coniuncti fuerant, in filium benevole conferrent, statim expertus sum, et quae inde ab illo tempore inter nos intercessit familiaritas, ea in dies laetiora incrementa cepit. Ex qua quot quantaque ego ceperim emolumenta, si gratum animum declaraturus vellem explicare, verba haud dubie deficerent dicentem. Quoties enim Tu meum molestis et operosis laboribus fere depressi animum erexisti ac confirmasti! quoties haesitanti ac dubitanti fecisti fiduciam! quoties Tu mihi multis et gravibus curis distracto auctor fuisti, ut omnem operam, curam, cogitationem in literarum studiis figerem, eam

« ElőzőTovább »