Oldalképek
PDF
ePub

dendum esse Christi fidelibus, ut non confiteantur tempore Quadragesimæ ; anathema sit.

9. Si quis dixerit, Absolutionem sacramentalem sacerdotis non esse actum judicialem, sed nudum ministerium pronuntiandi et declarandi remissa esse peccata confitenti; modò tantùm credat se esse absolutum; aut sacerdos non seriò, sed joco absolvat; aut dixerit non requiri Confessionem pœnitentis, ut sacerdos eum absolvere possit; anathema sit.

10. Si quis dixerit, sacerdotes, qui in peccato mortali sunt, potestatem ligandi et solvendi non habere; aut non solos sacerdotes esse ministros absolutionis, sed omnibus et singulis Christi fidelibus esse dictum : Quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cœlo, et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cœlo: et Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt: quorum verborum virtute quilibet absolvere possit peccata: publica quidem per correptionem dumtaxat, si correptus acquieverit; secreta verò per spontaneam confessionem; anathema sit.

11. Si quis dixerit, Episcopos non habere jus reservandi sibi casus, nisi quoad externam politiam, atque ideò casuum reservationem non prohibere, quominus sacerdos a reservatis verè absolvat; anathema sit.

12. Si quis dixerit, totam pœnam simul cum culpa remitti semper à Deo, satisfactionemque pœnitentium non esse aliam quam fidem, quâ apprehendunt Christum pro eis satisfecisse; anathema sit.

13. Si quis dixerit, pro peccatis, quoad pœnam temporalem, minimè Deo per Christi merita satisfieri pœnis ab eo inflictis, et patienter toleratis, vel à sacerdote injunctis, sed neque sponte susceptis, ut jejuniis, orationibus, eleemosynis, vel aliis etiam pietatis operibus, atque ideò optimam pœnitentiam esse tantùm novam vitam; anathema sit.

14. Si quis dixerit, satisfactiones, quibus pœnitentes per Christum Jesum peccata redimunt, non esse cultus Dei, sed traditiones hominum, doctrinam de gratia, et verum Dei cultum, atque ipsum beneficium mortis Christi obscurantes; anathema sit.

15. Si quis dixerit, Claves Ecclesiæ esse datas tantùm ad solvendum, non etiam ad ligandum; et proptereà sacerdotes, dum imponunt pœnas confitentibus, agere contra finem Clavium, et contra institutionem Christi : et fictionem esse, quòd virtute Clavium, sublatá pœnâ æternâ, pœna temporalis plerumque exsolvenda remaneat; anathema sit.

De Sacramenta Extreme Unctionis.

Canon 1. Si quis dixerit, Extremam Unctionem non esse verè et propriè Sacramentum à Christo Domino nostro institutum, et à beato Jacobo Apostolo promulgatum: sed ritum tantùm acceptum à Patribus, aut figmentum humanum ; anathema sit.

2. Si quis dixerit, sacram infirmorum Unctionem non conferre gratiam ; nec remittere peccata, nec alleviare infirmos; sed jam cessasse, quasi olim tantùm fuerit gratia curationum; anathema sit.

3. Si quis dixerit, Extreme Unctionis ritum, et usum, quem observat sancta Romana Ecclesia, repugnare sententiæ beati Jacobi Apostoli, ideòque eum mutandum, posseque à Christianis absque peccato contemni; anathema sit.

4. Si quis dixerit, presbyteros Ecclesiæ, quos beatus Jacobus adducendos esse ad infirmum inungendum hortatur, non esse sacerdotes ab Episcopo ordinatos, sed ætate seniores in quavis communitate; ob idque proprium Extreme Unctionis ministrum non esse solum sacerdotem; anathema sit.

SESSIO XXI. QUÆ EST QUINTA SUB PIO IV. PONT. MAX. CELEBRATA DIE XVI. JULII MDLXII.

Doctrina de Communione sub utraque specie, et parvulorum.

Sacro-sancta œcumenica et generalis Tridentina Synodus, in Spiritu sancto legitimè congregata, præsidentibus in ea eisdem Apostolica Sedis Legatis, cùm de tremendo et sanctissimo Eucharistiæ Sacramento varia diversis in locis errorum monstra nequissimi dæmonis artibus circumferantur, ob quæ in nonnullis provinciis multi à Catholicæ Ecclesiæ fide atque obedientia videantur discessisse, censuit ea, quæ ad communionem sub utraque specie, et parvulorum pertinent, hoc loco exponenda esse. Quapropter cunctis Christi fidelibus interdicit, ne posthac de iis aliter vel credere, vel docere, vel prædicare audeant, quàm est his decretis explicatum atque definitum.

CAPUT I. Laicos, et Clericos non conficientes, non adstringi jure divino ad Communionem sub utraque specie.

Itaque sancta ipsa Synodus, à Spiritu sancto, qui spiritus est sapientiæ et intellectus, spiritus concilii, et pietatis, edocta, atque ipsius Ecclesiæ judicium et consuetudinem secuta, declarat ac docet, nullo divino præcepto Laicos, et Clericos non conficientes, obligari ad Eucharistiæ Sacramentum sub utraque specie sumendum: neque ulla pacto, salva fide, dubitari posse, quin illis alterius speciei Communio ad salutem sufficiat. Nam, etsi Christus Dominus in ultima cœna venerabile hoc Sacramentum in panis et vini speciebus instituit, et Apostolis tradidit ; non tamen illa institutio et traditio eò tendunt, ut omnes Christi fideles statuto Domini ad utramque speciem accipiendam astringantur. Sed neque ex sermone illo, apud Joannem sexto, recte colligitur, utriusque speciei Communionem à Domino præceptam esse, utcumque juxta varias sanctorum Patrum et doctorum interpretationes intelligatur. Namque qui dixit: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habetis vitam in vobis; dixit quoque: Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum. Et qui dixit: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam; dixit etiam: Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Et deniquè qui dixit: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo; dixit nihilominùs: Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.

CAPUT II. Ecclesiæ potestas circa dispensationem Sacramenti Eucharistiæ.

Præterea declarat, hanc potestatem perpetuò in Ecclesia fuisse, ut in Sacramentorum dispensatione, salvâ illorum substantiâ, ea statueret, vel mutaret, quæ suscipientium utilitati seu ipsorum Sacramentorum venerationi, pro rerum, temporum, et locorum varietate, magis expedire judicaret. Id autem Apostolus non obscurè visus est innuisse, cum ait: Sic nos existimet

homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Atque ipsum quidem hac potestate usum esse, satis constat, cùm in multis aliis, tum in hoc ipso Sacramento, cùm ordinatis nonnullis circa ejus usum, Cætera, inquit, cùm venero, disponam. Quare agnoscens sancta mater Ecclesia hanc suam in administratione Sacramentorum auctoritatem, licet ab initio Christianæ religionis non infrequens utriusque speciei usus fuisset: tamen progressu temporis, latissimè jam mutatâ illâ consuetudine, gravibus et justis causis adducta, hanc consuetudinem sub altera specie communicandi approbavit, et pro lege habendam decrevit: quam reprobare, aut sine ipsius Ecclesiæ auctoritate pro libito mutare non licet.

CAPUT III. Totum et integrum Christum, ac verum Sacramentum

sub qualibet specie sumi.

Insuper declarat, quamvis redemptor noster, ut antea dictum est, in suprema illa cœna hoc Sacramentum in duabus speciebus instituerit, et Apostolis tradiderit; tamen fatendum esse, etiam sub altera tantùm specie totum atque integrum Christum, verumque Sacramentum sumi; ac proptereà, quod ad fructum attinet, nullâ gratiâ, necessariâ ad salutem, eos defraudari, qui unam speciem solam accipiunt.

CAPUT IV. Parvulos non obligari ad Communionem sacramentalem.

Deniquè eadem sancta Synodus docet parvulos, usu rationis carentes, nullâ obligari necessitate ad sacramentalem Eucharistiæ Communionem : siquidem per Baptismi lavacrum regenerati, et Christo incorporati, adeptam jam filiorum Dei gratiam in illa ætate amittere non possunt. Neque ideò tamen damnanda est antiquitas, si eum morem in quibusdam locis aliquando servavit : ut enim sanctissimi illi Patres sui facti probabilem causam pro illius temporis ratione habuerunt: ita certè eos nullâ salutis necessitate id fecisse, sine controversia credendum est.

De Communione sub utraque specie et parvulorum.

Canon 1. Si quis dixerit, ex Dei præcepto, vel necessitate salutis, omnes et singulos Christi fideles utramque speciem sanctissimi Eucharistiæ Sacramenti sumere debere; anathema sit.

2. Si quis dixerit, sanctam Ecclesiam Catholicam non justis causis et rationibus adductam fuisse, ut Laicos, atque etiam Clericos, non conficientes, sub panis tantummodò specie communicaret, aut in eo errasse; anathema sit.

3. Si quis negaverit, totum, et integrum Christum omnium gratiarum fontem et auctorem sub una panis specie sumi, quia ut quidam falsò asserunt, non secundùm ipsius Christi institutionem sub utraque specie sumatur; anathema sit.

4. Si quis dixerit, parvulis, antequam ad annos discretionis pervenerint, necessariam esse Eucharistiæ communionem; anathema sit.

SESSIO XXII. QUÆ EST SEXTA SUB PIO IV. PONT. MAX. CELEBRATA die XVII SEPTEMBRIS, MDLXII.

Doctrina de Sacrificio Missæ.

Sacro-sancta œcumenica et generalis Tridentina Synodus, in Spiritu sancto legitimè congregata, præsidentibus in ea eisdem Apostolicæ Sedis legatis, ut vetus absoluta, atque omui ex parte perfecta de magno Eucharistiæ mysterio in sancta Catholica Ecclesia fides atque doctrina retineatur, et in sua puritate, propulsatis erroribus, atque hæresibus, conservetur; de ea, quatenùs verum et singulare sacrificium est, Spiritûs sancti illustratione edocta, hæc, quæ sequuntur, docet, declarat, et fidelibus populis prædicanda decernit.

CAPUT. I. De institutione sacro-sancti Missa sacrificii.

Quoniam sub priori Testamento, teste Apostolo Paulo, propter Levitici sacerdotii imbecillitatem consummatio non erat; oportuit, Deo Patre misericordiarum ita ordinante, sacerdotum alium secundùm ordinem Melchisedech surgere, Dominum nostrum Jesum Christum, qui posset omnes, quotquot sanctificandi essent, consummare, et ad perfectum adducere. Is igitur Deus et Dominus noster, etsi semel seipsum in ara Crucis, morte intercedente, Deo Patri oblaturus erat, ut æternam illic redemptionem operaretur; quia tamen per mortem sacerdotium ejus extinguendum non erat in cœna novissima, qua nocte tradebatur, ut suæ dilectæ sponsæ Ecclesiæ visibile, sicut hominum natura exigit, relinqueret sacrificium, quo cruentum illud, semel in Cruce peragendum repræsentaretur; ejusque memoria in finem usque sæculi permaneret, atque illius salutaris virtus in remissionem eorum, quæ à nobis quotidiè committuntur, peccatorum applicaretur: sacerdotem secundùm ordinem Melchisedech se in æternum constitutum declarans, corpus et sanguinem suum sub speciebus panis et vini Deo Patri obtulit ; ac sub earumdem rerum symbolis, Apostolis, quos tunc novi Testamenti sacerdotes constituebat, ut sumerent, tradidit; et eisdem, eorumque in sacerdotio successoribus ut offerrent, præcepit per hæc verba, Hoc facite in meam commemorationem ; uti semper Catholica Ecclesia intellexit et docuit. Nam celebrato veteri Pascha, quod in memoriam exitus de Ægypto multitudo filiorum Israël immolabat, novum instituit Pascha, seipsum ab Ecclesia per sacerdotes sub signis visibilibus immolandum in memoriam transitûs sui ex hoc mundo ad Patrem, quando per sui sanguinis effusionem nos redemit, eripuitque de potestate tenebrarum, et in regnum suum transtulit. Et hæc quidem illa munda oblatio est, quæ nullâ indignitate aut malitiâ offerentium inquinari potest: quam Dominus per Malachiam nomini suo, quod magnum futurum esset in gentibus, in omni loco mundam offerendam prædixit: quam non obscurè innuit Apostolus Paulus Corinthiis scribens, cùm dicit, non posse eos qui participatione mensæ dæmoniorum polluti sunt, mensæ Domini participes fieri : : per mensam altare utrobique intelligens. Hæc denique illa est, quæ per varias sacrificiorum, naturæ et legis tempore, similitudines figurabatur; utpote quæ bona omnia, per illa significata, velut illorum omnium consummatio et perfectio, complectitur.

G G

CAPUT II. Sacrificium missa esse propitiatorium tam pro vivis quam

pro defunctis.

Et quoniam in divino hoc sacrificio, quod in Missa peragitur, idem ille Christus continetur, et incruentè immolatur, qui in ara Crucis semel seipsum cruentè obtulit; docet sancta Synodus, sacrificium istud verè propitiatorium esse, per ipsumque fieri, ut, si cum vero corde, et recta fide, cum metu et reverentia, contriti, ac pœnitentes ad Deum accedamus, misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus, in auxilio opportuno. Hujus quippe oblatione placatus Dominus, gratiam et donum pœnitentiæ concedens, crimina et peccata, etiam ingentia dimittit. Una enim eademque est hostia, idemque nunc offerens sacerdotum ministerio, qui seipsum tunc in Cruce obtulit, solâ offerendi ratione diversâ. Cujus quidem oblationis, cruentæ, inquam, fructus per hanc incruentam uberrimè percipiuntur : tantùm abest ut illi per hanc quovis modo derogetur. Quare non solùm pro fidelium vivorum peccatis, pœnis, satisfactionibus, et aliis necessitatibus, sed et pro defunctis in Christo nondum ad plenum purgatis, ritè, juxta Apostolorum traditionem, offertur.

CAPUT III. De Missis in honorem Sanctorum.

Et quamvis in honorem et memoriam Sanctorum nonnullas interdum Missas Ecclesia celebrare consueverit; non tamen illis sacrificium offerri docet, sed Deo soli, qui illos coronavit; unde nec sacerdos dicere solet, Offero tibi sacrificium Petre, vel Paule, sed Deo, de illorum victoriis gratias agens, eorum patrocinia implorat; ut ipsi pro nobis intercedere dignentur in cœlis, quorum memoriam facimus in terris.

CAPUT IV. De Canone Missa.

Et cùm sancta sanctè administrari conveniat, sitque hoc omnium sanctissimum sacrificium; Ecclesia Catholica, ut dignè reverenterque offerretur, ac perciperetur, sacrum Canonem multis ante sæculis instituit, ita ab omni errore purum, ut nihil in eo contineatur, quod non maximè sanctitatem ac piêtatem quamdam redoleat, mentesque offerentium in Deum erigat. Is enim constat cùm ex ipsis Domini verbis, tum ex Apostolorum traditionibus, ac sanctorum quoque Pontificum piis institutionibus.

CAPUT. V. De solemnibus Missæ sacrificii cæremoniis.

Cumque natura hominum ea sit, ut non facilè queat sine adminiculis exterioribus ad rerum divinarum meditationem sustolli, proptereà pia mater Ecclesia ritus quosdem, ut scilicet quædam summissâ voce, alia verò elatiore, in Missa pronuntiarentur, instituit. Cæremonias item adhibuit, ut mysticas benedictiones, lumina, thymiamata, vestes, aliaque id genus multa, ex Apostolica disciplina et traditione, quo et majestas tanti sacrificii commendaretur, et mentes fidelium per hæc visibilia religionis et pietatis signa ad rerum altissimarum, quæ in hoc sacrificio latent, contemplationem excitarentur.

CAPUT VI. De Missa in qua solus sacerdos communicat. Optaret quidem sacro-sancta Synodus, ut in singulis Missis fideles adstantes non solùm spirituali affectu, sed sacramentali etiam Eucharistiæ

« ElőzőTovább »