Oldalképek
PDF
ePub

temptaciones (tentaciones) que humanam consueuerunt fragilitatem ab incepto bone operacionis proposito reuocare; et sic tullit (sic) crucem domini, et secutus fuit iusticiam, et nostram Regiam Maiestatem. Nos itaque volentes, vt Deus in nostris donis et munificenciis honoretur, et laudetur, et indempnitati ac paupertati ipsius Ecclesie Nitriensis per nostram Regiam Maiestatem decenter consulatur, nec non et fidelitatibus ac indefessis et meritoriis obsequiis ipsius venerabilis Patris, que omnia luce clarius nobis constant, per nos satisfat, et per nostram Regiam Maiestatem eidem condigna remuneracio et recompensacio impendatur, vt eius exemplo reliquos ad fidelitatis antidota efficacius accendamus, discant et reliqui famulari deuocius sub Principe gratioso, Comitatum Nitriensem eidem Venerabili Patri, et per eum Ecclesie, et Episcopatui Nitriensi de consensu et voluntate Prelatorum et Baronum nostrorum damus, donamus, conferimus et tradimus cum omni plenitudine et integritate sui iuris, ex causis praemissis iuri et rationi consentaneis, paucis de pluribus, predictis consimilibus, hic enumeratis, perpetuo et irreuocabiliter tenendum, habendum, et etiam possidendum. Intendentes etiam in amplioribus pro remediis nostris salutaribus indigencie eiusdem Ecclesie subvenire. Cum in rebus Deo et Ecclesie donatis sola immensitas sit mensura. Vt igitur huiusmodi nostra regia ipsius Comitatus Nitriensis Ecclesie donacio et collacio robur obtineat perpetue firmitatis; nec vllo vnquam tempore in irritum possit reuocari, seu eciam retractari, presentes Domino Episcopo et Ecclesie concedimus litteras nostras dupplicis sigilli nostri munimine roTom. VIII. Vol. I.

7

boratas. Datum per manus venerabilis viri domini Gregorii, Dei et Apostolica gratia electi et amministratoris Strigonien. et Albensis Ecclesiarum Generalis, dilecti et fidelis nostri, aule nostre Vice-Cancellarii, Anno ab Incarnacione Domini millesimo, trecentesimo secundo, regni autem nostri anno secundo."

Ex autographo transumto anni 1337 in Archiuo Nitriensi reperibili. Kaprinai Collectaneorum suorum Tom LVII. e liberalitate Excelimi. D. Ioan. Gustini Ep. N. exscripsit.

XXX.

A. Ch. 1302. Nicolaus Ostiensis Episcopus S. A. Ì. sửper iure Capituli de Scepus Praepositum proprium eligendi instrumentum conficit. Actum in camera dicti Domini Legati die XXIV. méns. fanuar.

In nomine Domini Amen. Anno Domini M. CCCII., indictione XV. Pontificatus Domini Papae Bonifacii VIII. anno 8. die 24. mensis Ianuarii constitutis coram reuerendissimo Patre et Domino Nicolao, Dei gratia, Ostiensi et Veletrensi Episcopo, Apostolicae Sedis Legato, Venerabilibus PP. DD. Paulo Episcopo Quinque-Ecclesiensi, Fratre Antonio Episcopo Csanadiensi, Ioanne Episcopo Nitriensi, et discreto viro Domino Seraphino Praeposito Posoniensi, in camera ipsius Cardinalis, idem Legatus et Dominus Altegradus de Landenaria Archi-Presbiter Paduanus, ipsius Domini Legati Cancellarius, interrogauit eos omnes et singulos, ad quem spectabat electio, seu praesentatio Praepositi Scepusiensis, cum vacabat Praepositura Scepusiensis; vtrum ad regem Hungariae, qui est pro tempore, vel ad Capitulum Scepusiense, aut ad alium vel alios? et nunc iidem Epi

scopi et Praepositus omnes et singuli vnanimiter, et concorditer responderunt, quod nec electio, nec praesentatio Praepositi Scepusiensis spectabat ad regem Hungariae, sed solum ad Capitulum Scepusiense spectabat ipsa, et spectare consueuit temporibus retroactis; et confirmatio ipsius ad ArchiEpiscopum Strigoniensem, qui est pro tempore; et quod Praepositus Scepusiensis, qui est mortuus, vltimo fuit electus per Capitulum Scepusiense, et Archi-Episcopus Strigonien. confirmauit eumdem. Actum in camera dicti Domini Legati.

Et ego Nicolaus Raynery de Interamna Apostolica, imperialique authoritate Notarius publicus, pra dictis interrogationibus et responsionibus interfui, et de mandato et authoritate Domini Legati et eius Cancellarii scripsi, et in publicam formam redegi, meoque consueto signo signaui rogatus."

دو

[ocr errors]

Anal. Scepus Wagner P. II. p. 282. Idem Nicolaus plures constitutiones domi nostrae sanxit; ex quibus est illa, cuius documentum R. R. Koller vulgauit Hist. Epp. Quinq. Tomo II. p. 477. Bonae memoriae Dominus Nicolaus, apostolicae Sedis legatus, in regno Vngariae tempore dictae legationis constitutionem publice edidit, et publicari fecit, in qua maioris excommunicationis sententia in omnes et singulos occupatores, seu violentos detentores ecclesiarum, vel bonorum ecelesiasticorum suae legationis promulgatur." Paullo tamen Episcopo Quinque-ecclesiensis mortuo, post duos menses a tempore dictae publicationis, occupauit per violentiam Ecclesiam, et Castrum Quinque-Ecclesiense, aliaque bona dictae Ecclesiae Nicolaus eiusdem Ecclesiae Cantor, nec reddere voluit Petro, in locum Pauli subrogato Episcopo. Adeo erant propter aemulos reges omnia confusa. Alterius meminit Turotzius noster: Eodem tempore Frater Nicolaus, de ordine Praedicatorum, Episcopus Hostiensis, Cardinalis, apostolicae Sedis Auctoritate suffultus, in Hungariam pro Carolo advenit: qui Budae residendo diebus aliquot, videns se nihil posse proficere, reuersus est in curiam. In suo autem recessu ciues ciuitatis Bu

[ocr errors]

7

>

densis pro quodam casu sub interdicto reliquerat. Interdictum quippe religiosis et Plebanis stricte seruantibus, surrexerunt pseudo - sacerdotes et perfidi, qui manifeste Diuina populo celebrabaut, et sacramenta ecclesiastica ministrabant publice interdictis. Insuper malum malo accumulantes perniciosius, conuocato populo, accensis lucernis, suminum pontificem, Christi vicarium, Archiepiscopos vniuersos Regni Hungariae, ac viros religiosos communiter excommunicatos altis vocibus promulgabant Chron. P. II. L. LXXXVI. Haec a Wenceslai asseclis facta sunt indubie.

XXXI.

A. Ch. 1302. Gregorius, Strigonien. Electus et Administrator, cum pluribus Episcopis, super Comitatu Nitriensi Episcopo loci donato testimoniales elargitur. Datum prope Veterem Budam tertio die Natiuitatis B. M. Virginis.

Vniuersis, quibus presentes ostenduntur, Nos Gregorius, Dei et Apostolicae Sedis gracia electus, et amministrator Strigoniensis Ecclesie; Stephanus eiusdem gracia in Archiepiscopum Colocensis Ecclesie electus et consecratus; Michaël Zagrabien. Paulus Quinque-Ecclesien. et Nicolaus Boznen. Dei gracia ecclesiarum Episcopi, memorie commendantes significamus presencium per tenorem: quod Excellentissimus Dominus noster naturalis, Karolus, Dei gratia rex Hungarie illustris, attendens, prout decet regiam Majestatem, meritoria obsequia, et obsequiosa merita venerabilis in Christo Patris, Iohannis, Dei gratia, Episcopi Nitriensis, college nostri reuerendi, quibus et quando in minoribus erat constitutus, et quando ad Episcopalis dignitatis ascendit apicem, sibi continue et indefesse studuit complacere, variis, periculis et diuersis casibus fortune se exponendo, habito matu

ro consilio nobiscum presentibus, Comitatum Nitriensem ipsi Domino Episcopo Iohanni Nitriensi, et per eum Ecclesie, ac eius Successoribus dedit, donauit et tradidit cum omni plenitudine sui iuris perpetuo et inreuocabiliter tenendum, habendum et possidendum: et super hoc litteras suas priuilegiales cum pendenti sigillo concessit; quorum tenor talis est: Karolus, Dei gracia (V. supra) Ceterum voluit idem Dominus noster Rex, vt si quis quoquam tempore contrarium facere attemptaret, et predicta reuocare conaretur, sentenciam nostram excommunicationis, quam in se sponte excepit, et nos proferimus, ex nunc, prout ex tunc, in his scriptis incurreret, suique heredes ac heredum successores, aut quicunque alii predicta reuocare conantes, dantes et conferentes ipsum Comitatum cuicunque alteri de facto, cum de iure non possint (per) eamdem sententiam excommunicationis sint innodati eo ipso. In cuius rei testimonium nos litteras nostras presentes concedimus sigillis nostris autenticis roboratas. Datum et actum prope veterem Budam tertio die Natiuitatis beate Marie Virginis. Anno Domini Millesimo, CCC. Secundo. "

Indidem, Gregorius hic in tumultu, quo Bonifacius instinctų Philippi regis Franciae captus est, Anagniae a filiis Columnae caesus, turbarum, quae Hungariam afflixerant, multum reus fuerat. V. Madium apud Schwandther SS. RR, H. Tom. III. p. 638.

[ocr errors]
« ElőzőTovább »