Oldalképek
PDF

mentum, et facturi, quae pro bono statu dicti regni duxerimus ordinanda. Datum Anagniae IV. Id. Iun. Anno. VIII. **

E Libro VIII. Epist. cur. 27. Raynaldus ad Annum 1302. Nro. XX. Exstant de his ad Cardinalem Legatum etiam scriptae litterae. Hunc regni aemulis, edicto proposito, diem dixisse, ast nihil profecisse, tradit Australis Historia Hen. Rebdorf ad h. an. in Annalibus. Apud Freher Tom.. I. p. 486. • ' • • . .

XXVI. .

Ch. 4. 1302. Ladislaus, al. /enceslaus Bohemus, Mathaeo , filio Petri quondam Palatini , de genere Chdk, donato castro et Comitatu de Trenchin gratificatur. s. l. secundo kal. Martii , regni autem anno II.

Ladislaus, Dei gr. Hung. Dalm. Croat. Ram. Seru. Gall. Lodom. Cum. Bulgariaeque Rex. Vni— uersis Christi fidelibus — — Interest Principum orbis terrae se cunctis eorum fidelibus ostendere gratiosos, et eis praecipue manus extendere liberales, pro quibus sincera fides et grata seruitia in- . terpellant. Sic enim satisfaciunt debito rationis ; sic fideles suos in constantia fidei corroborant et confirmant; sic alios ad deuotionem suam inuitant et alliciunt per exemplum. Hinc est, quod quum nobilis vir, dilectus et fidelis noster, Matth a e u s Palatinus, filius Petri condam Palatini , de genere Chák, grata et accepta, ac vtilia obsequia carissimo Patri nostro D. Wenceslao, Bohemiae et Poloniae regi, hactenus praestitit, et nobis in praesens praestat, et praestabit fideliter in futurum ; nos in recompensationem eiusdem fidelitatis et obsequiorum, ac specialiter pro eo, quod idem Matthaeus Palatinus, dum adhuc essemus in Bohemia, primus et praecipuus inter omnes regni Hung. no

[ocr errors]

biles suo consilio et auxilio nos promouit et sollicite procurauit, vt eligeremur; in regnum Hungariae manu suae et amicorum suorum potentiae introduxit. Vbi postquam in Alba regali, ipso Matthaeo maxime procurante, sacrosanctum et inclytum suscepimus diadema, intra eiusdem nostrae coronationis solemnia honorifice et decenter ante alios et prae aliis sua nobis exhibuit obsequia, et ostendit, multis se rerum suarum pro honore nostro exponens sumtibus et expensis. Quibus obsequiosis eiusdem Mathaei meritis, tam commendabilibus et acceptis, retributionem dignam ac debitam impendere cupientes, vniuersa et singula nostra, munitiones, et oppida, hereditates siue praedia, regalia et reginalia, quomodocunque per ipsum Matthaeum aquisita, vel qualicunque nomine censeantur, quae iucusque tenuit et possedit, et quae modo possidet siue tenet, de nostra libera voluntate eidem Mattheo Palatino, et suis heredibus, ac heredum suorum successoribus, damus, conferimus et donamus, iure hereditario, perpetuo possidenda. Specialiter quoque Castrum et Comitatum de Trynchzinio, cum omnibus Ciuitatibus, atque villis, theloneis, et vtilitatibus vniuersis, syluis, pratis, agris cultis et incultis, aquis et aquarum decursibus, et piscationibus in eisdem, ac pertinentiis quibuscunque, ad idem Castrum et Comitatum spectantibus, dedimus, et donauimus, etiam de nostra libera voluntate, iure hereditario in perpetuum possidendum. Siquis vero his nostris donatiouibus, quas eidem saepe dicto Matthaeo concessimus et contulimus, de benignitate regia et de gratia speciali, vellet ausu tenerario

contraire, aut impedire eumdem Matthaeum vel

heredes suos, aut suorum heredum successores; nos volumus et promittimus ipsum Matthaeum et suos heredes, et suorum successores, tam a iudidicio terrae, quam ab omnibus impedimentis eximere, et impetitionibus expedire; si aliquae emergerent contra ipsos, nullam supra eosdem , Matthaeum videlicet, et heredes suos et heredum suorum successores , permittentes terrae iustitiam pertransire. Datum per manus discreti viri M. Stephani, decretorum Doctoris, Vice-Cancellarii nostri. Anno Domini Millesimo, trecentesimo se- . cundo , kalendis Martii, regni autem nostri anno secundo.**

E MSS. Cornidesianis. Katona Hist. Criti. Tom. VIII.

pag. 29. seqq.

XXVII. 4. Ch. 1302. Idem Ladislaus Mag. Matheo, filio Petri, Comiti de Trenchin, in praemium seruitiorum fidelitum, possessionem Gyala in magna insula confert. s. l. et d.

Ladislaus, D. gr. Hung. Dalm. Croat. Ram. Seru. ' Gallic. Lodom. Cuman. Bulgarieque rex, magnifici Principis domini W. Bohemie, Polonieque regis primogenitus, salutem in Salutis largitore. Regie sublimitatis munificemcia debet non immerito fidelitates et seruicia pensare singulorum, et vnicuique iuxta suorum exigentiam meritorum respondere muneribus donatiuis; vt alii eorum exemplo accensi, ad fidelitatis opera facilius inuitentur. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire: quod consideratis fidelibus et meritoriis seruiciis Magistri Mathei, filii Comitis Benche (Petri) Pauli, filii Benche; Pauli filii Buchou,

Dominici, filii Chák bani; et, Oliverii , filii Bethlem,.fratrum eiusdem de Chalka, seruientium magistri Dominici , filii Comitis Stephani, de, genere Ratholt, dilecti et fidelis, nostri, que nobis a tempore coronacionis nostre, diuersis fortune casibus se submittere (submittendo) contra nostros infideles, pro fidelitate nobis et Corone regie debita, impenderunt maxime tunc, cum infideles Barones nostri, seu inimici capitales, contra nostre Maiestatis personam Budam venissent, vastus, spolia, incendia, cedes, et exstirpaciones vinearum, ac alia diuersa nocumenta Bude et circa Budam in praeiudicium nostri regiminis et honoris committere non formidantes; iidem Nobiles, scuto hone fidei protecti, cum aliis nostris fidelibus se adiungentes, contra ipsos infideles, et inimicos nostros irruentes, viriliter dimicarunt; vbi idem Magister Mathei vulnus accepit lethale, et Michael frater ipsorum, in ipso conflictu per eosdem infideles nostros captus extitit, et capite detruncatus. Ceterum cum Rolandus, filius Rolandi, gener Stephani, filii Marci, infidelis nostri, cum suis complicibus, seu malefactoribus ad spoliandum et destruendum Comitatum Albensem venisset ; iidem Nobiles cum comprouincialibus suis, contra ipsos pro defensione eorumdem, et ipsius provincie insurgentes, cum eisdem conflictum habuissent, Deo propitio, victoriam laudabilem sunt adepti ; Nicolaus, seruiens ipsius magistri Mathei, in eodem conflictu pro fidelitate, nobis obseruanda, extitit interemptus. Nos itaque attendentes et considerantes fidelitates et seruitia Magistri Mathei, Pauli et Dominici et Oliuerii predictorum, licet pro tot et tantis seruitiis suis, nobis fideliter impensis, po

[ocr errors]

tioribus donatiuis digni habeantur ; tamen in ali

alem recompensatiónem sùorum seruitiorum, seu fidelitatum, et specialiter pro morte Michaëlis et Nicolai prefatorum, et pro vulnere Š * Mathei, quamdam terram nostram, seu predium, Gyala' vocatam, in magna insula existentem, cum omnibus vtilitatibus seu pertinenciis suis sub eisdem metis et terminis, quibus ipsa terra primitus, limitata extitit et possessa, dedimus,' donauimus, et contulimus ipsis Matheo, Paulo, Dominico et Oliuerio, et per ipsos eorum heredibus, heredumque suorum successoribus, iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam, habendam pariter, et teneudam. '. In 'cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem, presentes concessimus litteras, dup— plicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus viri discreti, magistri St. doctoris de-cretorum, aule nostrae Vice-Cancellarii , dilecti et fidelis nostri. Anno Domini Millesimo, trecente— simo, secundo, regni autem nostri anno secundo.“

E MSS. Cornidesii T. I. pag. 306. Katona ibid. pag. 32. sqq. - - - -

xxvIII.

A. Ch. 1302. /dem Ladislaus Iordano , Comiti de Scepus, in praemium fídelitatis villam Eur donat. s. l. X. kal. Septembr. : - Ladislaus, Hungariae etc. Rex, Magnifici Domini Venceslai Bohemiae ac Poloniae regis primogenitus, confert Iordano, Comiti Saxonum de Scepus, villam Ewr. Datum Budae in octaua Beatorum Petri et Pauli Apostolorum Anno Domini MCCCII. Homo regius erat Magister Iacobus, filius Odolphi. Relatio Statutionis: Datum in Capitulo Scepusien

« ElőzőTovább »