Oldalképek
PDF
ePub

nia ac Sicilia filiis regis aquirenda plus quam in Hungaria aequis legibus, scientiis, artibus, ac commerciis informanda laboratum.

li, quorum virtuti salus Regis contra Woyuodam Bazaradum debebatur, terris ac honoribus vltra etiam modum cumulati fuerant; quos inter filii Simeonis de NagyMarton, C. Paulus Iudex Curiae Regiae, ac Laurentius,Comes Zarandiensis praecipui.

Litteris Andreae III. antiquatis nihil inconsultius: nam et decretorum anni 1291. quibus resp. in melius instituta, vigor est amissus, et in fortunarum, quas meruerant, periculum coniecti plurimi. Hinc nouum regis vitae discrimen.

Metu hoc perculsus, et oblata ab ipsa aula, vt videtur, ansa furens Felicianus de Záh, in suburbio Wissegradiensi, iugulum Regis ac Reginae petiit. Ladislaus quoque, Margarethae Pater, ad insidias vitae Maiestatum struendas prolapsus est.

Detestandum facinus in ambobus, proximis tertiam vsque generationem immaniter trucidatis; in ipsum adeo inermem sexum sequiorem saeuiendo, non tam ex lege vindicatum, quam vltum fuit. *)

*),,Felicianus cum filio interemtus, per canes, quorum insania fuerat infectus, ad plenum exstitit exterminium deuoratus." Vide Dipl. anni 1341.

[ocr errors]

Alii non absimiliter, priscarum imaginum viri, de generibus Aba, Omode, de Chabanka, de Rátolth, Kakas, Folkus, filii Henrici Bani, Simeon, Nicolaus etc. etc. quorum fides reproba, potentia metuenda fuit, opibus exuti, locum ac nomen Exteris dedere.

Re iudiciaria ad formam Gallicanam reformata e voto reip. cessit; nam et Congregationes prouinciales sub Palatinis regni, Iudicibus Curiae, aut aliis publice crebrius celebratae, et lites viua voce propositae, paucas inter octauas, compositae; et arbitriorum per viros probos, aduocatiarumque vsus inualuit, ac barbarus veritatem per ferrum candens explorandi mos antiquatus.

Ast monomachia neutiquam sublata, probis per testimonia confectis, duellum iusuper ac iuramentum exigi consueuit. Aliud vicium, quo hoc in genere laboratum fuit, exemtiones erant in infinitum multiplicatae, ac irrepens tormentorum vsus; insigniter meritis in praemium concedi coeptus.

Reddituum publicorum reliquiae a tricesimis, vectigalibus terra et in aquis, decimis, collectis, denariis liberorum, qui octodecim a curiis, seu sessionibus integris dependi solebant, ciuium ac hospitum cen

sibus, (dimidio fertone) fororum tributis, Tucro item Camerae, tegendis impensis in legationes exteras, viatica Neapolim ac Romam, munera in principes hospites effusis, neutiquam sufficiebant.

Aerarii restaurándi gratia immunitatum sanctimonia subin violata; Regnum Curiae Romanae per annatas effectum prope vectigale; Praelati titulo Xenii contribuere iussi ; relictis ipsorum facultatibus tanta auiditate inhiatum, vt media defunctos inhumandi saepe defuerint.

Regni Comitia, quibus medela malis his adferri potuisset, haud celebrata, in desuetudinem prope abierant; cuncta per decreta e consilio tamen Praelatorum et Baronum sunt administrata.

[ocr errors]

Monetas prauas et diuersas, quae cum Anarchiae fluctibus regnum inundarunt, morti proximus, solenni edicto correxit Rex Carolus; Cremniczii denarios probae vstionis, quorum sex vnum grossum, ad morem Bohemorum latum dictum, nonaginta vero florenum aequarent, cudi, numosque aureos suo insigniri axiomate iubens. Suprema hac curarum bene, Ludouico haerede relicto optime de Rep. meritus.

Pontifices Romani nunquam Hungariae grauius, quam sub regimine Caroli per erebras beneficiorum ecclesiasticorum re

seruatas, ac sumtuosas Legatorum prouisiones, incubuerant.

Ceterum aeuo quoque hoc Praelati, lege a Colomanno Rege admissa, electi sunt aut postulati; a Rege confirmati; Sede Romana consentiente.

Episcopi consilii ac operae conferendae gratia latus regis stipabant iugiter; domiciliis Wissegradini quoque erectis.

Capitula et Conuentus, credibiles dicti, metarum reambulationibus, donatariorum statutionibus, speciebus facti inquirendis, ac. testimonialibus conficiendis vacabant. Singulorum tamen testimoniis, absque hominis regii, aut proborum virorum praesentia, vigor defuit.

Ecclesiarum Patronatus non eum onere, ac honore vadebant solum, sed et cum beneficiis; quapropter praemii instar collati, ac diligenter quaesiti. Regii fuerant inabalienabiles.

Dynastae per arces, quas copiose impetrarunt, aut certatim erexerant, cum affluentia opum, inuidiam sibi, regno discrimen conciuerunt; a syluis immensis, locisque desertis impopulatis, subditis item regiis pene libertatibus donatis, laudem meriti.

Procerum, quos Supremos Comites dicimus, Vice - Comitum item, ac Iudicum nobilium, iura et munera, aeuo hoc incla

ruerant magis. Sine ipsorum concursu iudiciorum, vulgo birsagiorum, exigendorum locus non erat.

Nobilibus, vt antea, militiae prouincia stricte incumbebat. Fine hoc, vti Praelati ac Barones suos praedialistas, Seruientes habebant, libertatibus ac terris donatis sibi obstrictos. Comitiis in Rákos iuxta naturalem ipsorum libertatem cuicunque et vbicunque voluerint, seruiendi seu propriis rebus curam impendendi, ius nacti. „Nec tamen vllus Nobilium suashaereditarias possessiones absque regio consensu et assensu, vel filii sui, cuiquam conferendi, iure et consuetudine regni nostri requirente, habuit facultatem" V. Dipl. A. 1332. Decimas et collectas, belli praesertim tempore, ingrauate praebebant.

Cumani, quos inter praecipui Iazyges, seu pharetrarii, Nobilium fuerant consortes, in suis libertatibus diligenter confirmati. Accesserant his, vti prius, Milites, ex aduenis collecti; hos inter Carolo regnante Drugeth, Trentul, Chenegh, Harsundorfer, Perlup etc. effloruerant.

Ciues ac hospites, in superioribus praesertim partibus, industria, commerciis, reique montanae cultura effecti in dies magis

[merged small][ocr errors]
« ElőzőTovább »