Oldalképek
PDF
ePub

ad procurandam in ipso regno pacem, quae vinculum charitatis existit, et ad tollenda inde dissensionés et scandala, quae miserabilem desolationem inducunt, Venerabilem fratrem nostrum Nicolaum, Apostolicae sedis legatum, religione praeclarum, virum magni consilii, et grande Romanae membrum Ecclesiae, cuius praesentiam nobis non sine magna incommoditate subtraximus, duximus pridem illuc cum plenae legationis officio destinandum; teque per ipsum ac literas nostras hortati fuimus diligenter, vt nonnulla, quae circa praefatum natum tuum dicebantur minus prouide attentata, pru denter corrigeres per te ipsum, et regali prouidentia emendares; ac tam tu, quam tui et nati memorati sequaces acquiesceretis ipsius legati salubribus monitis reuerenter, vosque beneplacitis coaptaretis ipsius, qui ad dictum regnum, vt pacis angelus, nunciusque salutis accessit, significantes tibi, quod si qua iura in eodem regno, aliisque prouinciis tibi vel nato memorato competerent, ea prosequeremini coram nobis; illa disponebamus illibate seruare, nec minuere nec augere.

Licet

autem Legatus ipse multos propterea non solum mentales sed etiam corporales subierit solicitudines et labores, qui apud Deum erunt meritorii, et gloriosi fructus eorum; non tamen, vt sperabamus, quietis et pacis effectum per viam compositionis vel concordiae amicabilis labores et solicitudines huiusmodi habuerunt; nec alias etiam regni praedicti status ad quietis commoda est reductus;quin imo guerrarum turbines in regno ipso, proh dolor! inualescunt. Attendentes igitur, quod thronus apostolici culminis constitutus est a Domino super Reges et regna, vt aequitatis virga vnicuique tribuat suum,

A

praua dirigat in directa, et morbis, qui fomentorum non recipiunt medicinam, asperius medicamen apponat; super petitione tua, praedicta deliberatione praehabita diligenti, eidem nuntio in praesentia fratrum nostrorum viua voce respondimus, tibique respondemus, quod personam tuam paterna et speciali sumus beneuolentia prosequuti, et proponimus tam tua, quam nati tui praedicti iura conseruare vbilibet, ac tibi et ei sine iuris alieni praeiudicio plenitudinem debiti fauoris impendere, dummodo tu et natus ipse filialis deuotionis affectibus et gratis ac laudabilibus operibus vos nostris et Apostolicae sedis beneplacitis coaptetis. Verum cum longo iam tempore dilata sit reformatio dicti regni, deformati taliter et collapsi; et a tempore obitus clarae memoriae Watislai, Regis Vngariae, ac deinde dum Andreas in eodem regno se pro rege gerebat, charissima in Christo filia nostra, Maria, regina Siciliae illustris, ad se, ae dilectum filium, nobilem virum, Carolum nepotem eius, praefatum regnum asseruerit, et adhuc asserat pertinere de iure; huiusmodi petitionem tuam propositam, vt praefertur, absque iuris iniuria, et alieno praeiudicio, ad gratiam exauditionis admittere non valemus. Sed iis, qui in regno praefato ius se proponunt habere, nos ad reddendam iustitiam conuertentes, per alias litteras nostras, te ac reginam, nepotem ipsius ac filium tuum praedictos, vestrumque sequaces et alios, qui sua crediderint intresse, de quibus expedire viderimus, per peremptoriae citationis edictum proponimus ad nostram facere praesentiam euocari, vt cum omnibus iuribus, actis, ac munimentis, huiusmodi negocium contingentibus, compareatis legitime coram nobis recepturi, iustitiae comple

1

mentum, et facturi, quae pro bono statu dicti regni duxerimus ordinanda. Datum Anagniae IV. Id. Iun. Anno VIII."

E. Libro VIII. Epist, cur, 27. Raynaldus ad Annum 1302. Nro. XX. Exstant de his ad Cardinalem Legatum etiam scriptae litterae. Hunc règni aemulis, edicto proposito, diem dixisse, ast nihil profecisse, tradit Australis Historia Hen. Rebdorf ad h. an. in Annalibus. Apud Freher Tom. I. p. 486.

XXVI.

Ch. A. 1302. Ladislaus, al. Venceslaus Bohemus, Mathaeo, filio Petri quondam Palatini, de genere Chák, donato castro et Comitatu de Trenchin gratificatur. s. l. secundo kal. Martii, regni autem anno II.

Ladislaus, Dei gr. Hung. Dalm. Croat. Ram. Seru. Gall. Lodom. Cum. Bulgariaeque Rex. Vniuersis Christi fidelibus Interest Principum

orbis terrae se cunctis eorum fidelibus ostendere gratiosos, et eis praecipue manus extendere liberales, pro quibus sincera fides et grata seruitia interpellant. Sic enim satisfaciunt debito rationis; sic fideles suos in constantia fidei corroborant et confirmant; sic alios ad deuotionem suam inuitant et alliciunt per exemplum. Hinc est, quod quum nobilis vir, dilectus et fidelis noster, Matthaeus Palatinus, filius Petri condam Palatini, de genere Chák, grata et accepta, ac vtilia obsequia carissimo Patri nostro D. Wenceslao, Bohemiae et Poloniae regi, hactenus praestitit, et nobis in praesens praestat, et praestabit fideliter in futurum ; nos in recompensationem eiusdem fidelitatis et obsequiorum, ac specialiter pro eo, quod idem Matthaeus Palatinus, dum adhuc essemus in Bohemia, primus et praecipuus inter omnes regni Hung. no

biles suo consilio et auxilio nos promouit et sollicite procurauit, vt eligeremur; in regnum Hungariae manu suae et amicorum suorum potentiae introduxit. Vbi postquam in Alba regali, ipso Matthaeo maxime procurante, sacrosanctum et inclytum suscepimus diadema, intra eiusdem nostrae coronationis solemnia honorifice et decenter ante alios et prae aliis sua nobis exhibuit obsequia, et ostendit, multis se rerum suarum pro honore nostro exponens sumtibus et expensis. Quibus obsequiosis eiusdem Mathaei meritis, tam commendabilibus et acceptis, retributionem dignam ac debitam impendere cupientes, vniuersa et singula nostra, munitiones, et oppida, hereditates siue praedia, regalia et reginalia, quomodocunque per ipsum Matthaeum aquisita, vel qualicunque nomine censeantur, quae hucusque tenuit et possedit, et quae modo possidet siue tenet, de nostra libera voluntate eidem Mattheo Palatino, et suis heredibus, ac heredum suorum successoribus, damus, conferimus et donamus, iure hereditario, perpetuo possidenda. Specialiter quoque Castrum et Comitatum de Trynchzinio, cum omnibus Ciuitatibus, atque villis, theloneis, et vtilitatibus vniuersis, syluis, pratis, agris cultis et incultis, aquis et aquarum decursibus, et piscationibus in eisdem, ac pertinentiis quibuscunque, ad idem Castrum et Comitatum spectantibus, dedimus, et donauimus, etiam de nostra libera voluntate, iure hereditario in perpetuum possidendum. Siquis vero his nostris donationibus, quas eidem saepe dicto Matthaeo concessimus et contulimus, de benignitate regia et de gratia speciali, vellet ausu tenerario contraire, aut impedire eumdem Matthaeum vel

heredes suos, aut suorum heredum successores; nos volumus et promittimus ipsum Matthaeum et suos heredes, et suorum successores, tam a iudidicio terrae, quam ab omnibus impedimentis eximere, et impetitionibus expedire; si aliquae emergerent contra ipsos, nullam supra eosdem, Matthaeum videlicet, et heredes suos et heredum suorum successores 9 permittentes terrae iustitiam pertransire. Datum per manus discreti viri M. Stephani, decretorum Doctoris, Vice-Cancellarii nostri. Anno Domini Millesimo, trecentesimo se. cundo, kalendis Martii, regni autem nostri anno secundo."

[ocr errors]

E MSS. Cornidesianis. Katona Hist. Criti. Tom. VIII. pag. 29. seqq.

XXVII.

A. Ch. 1302. Idem Ladislaus Mag. Matheo, filio Petri, Comiti de Trenchin, in praemium seruitiorum fidelium, possessionem Gyala in magna insula confert. s. l. et d.

Ladislaus, D. gr. Hung. Dalm. Croat. Ram. Seru. Gallic. Lodom. Cuman. Bulgarieque rex, magnifici Principis domini W. Bohemie, Polonieque regis primogenitus, salutem in Salutis largitore. Regie sublimitatis munificencia debet non immerito fidelitates et seruicia pensare singulorum, et vnicuique iuxta suorum exigentiam meritorum respondere muneribus donatiuis; vt alii eorum exemplo accensi, ad fidelitatis opera facilius inuitentur. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire: quod consideratis fidelibus et meritoriis seruiciis Magistri Mathei, filii Comitis Benche (Petri) Pauli, filii Benche; Pauli filii Buchou,

« ElőzőTovább »